(85v) Dominus Matheus rector Ecclesiae de Bellonidere diocesis Narbonensis sicut per ipsius confessionem factam in iudicio sub anno domini millesimo trecentesimo vicesimo legitime constat septem anni fuerunt ante tempus confessionis per eum factae de infrascriptis eo tempore quo adhuc erat Clericus et non Sacerdos in sermone publico audivit in Monteregali fratrem Raimundum Ioannis, tunc ordinis minorum dicentem quod adhuc patentur (86r) persecutiones et detrimenta propter fidem. Et post dictum sermonem, cum ipse loquens interrogaret dictum fratrem quare dixerat in suo sermone se passurum propter fidem cum ipse non iret ultra mare ubi inimici fidei, respondit et dixit audientibus aliquibus personis qui sibi loquitur, Sic inimici fidei sunt inter nos, nam Ecclesia qua regimur figuratur nobis per illam magnam meretricem de qua loquitur Beatus1 Ioannes in Apocalipsi, et ista persequitur ministros Christi et pauperes. Nunquid vos videtis quod nos non audemus ire palam inter nostros fratres. Postea dixit dictus frater2 R. Ioannis quod in Ecclesia Romana non fuit verus Papa citra Celestinum quem ipsi pauperes habebant in Cilicia vel eius successorem, et cardinales, et praelatos, et illa est vera Ecclesia. Quibus verbis ipse loquens non credidit sicut dixit. Praedictum fratrem Raimundum Ioannis postea associavit (86v) per iter remotum et diversum, una cum quibusdam aliis, usque Foncianum, et ibi iacuit. Et in itinere praedicto ab ipso fratre Raimundo audivit quod hostia oblata in altari per sacerdotem assumebat per verba consecrationis divinitatem quae descendebat de caelo ad modum columbae, et vivebatur cum hostia, et erat ibi usque receptionem, et in receptione evanescebat, quos errores ipse loquens non credidit sicut dixit.

Item audivit a quodam quem nominat qui fuit ut haereticus condempnatus, et combustus quod melior erat status Begguinorum quam aliquis status religionis vel sacerdocii vel matrimonii. Item alia vice audivit ab eodem fratre Raimundo Ioannis quod non habebamus nec habueramus citra Papa Celestinum aliquem Papam quae non credidit sicut dixit. Praedictos errores audivit per septem annos, vel citra ante confessionem suam factam de praedictis nondum existens ad sacros ordines promotus venit tamen gratis non vocatus nec citatus (87r) nec per aliquem accusatus seu delatus.

Interrogatus quare tandiu celavit praedicta respondit quod multis vicibus fuerat in via, et venerat apud Carcassonam ad revelandum praedicta, et fuit impeditus propter absentiam domini quondam tunc inquisitoris et ex mera negligentia sua non ex malitia, et semper fuit in proposito revelandi ut dixit. In alio sermone fuit vocatus et in Concilio reputatus male confessus, et de credentia suspectus fuit positus in muro, et detentus aliquo tempore ad plenius confitendum. Requisitus in iudicio nihil aliud voluit confiteri, sed manu propria scripsit unam cedulam in qua ponit multas excusationes ad praetendendum quod nondum Begguinorum et fratrum minorum error fuerat notus ut est modo, et suplicat misericorditer secum agi et non confundi.

 

1Text says "Bertrandus," but should probably be "Beatus."

2Text says "fratres," but should be "frater."