Latin text of the confession of Manenta Rosa, transcribed by Sarah Pucciarelli from Collection Doat, vol. 27, ff.79v-82r.
(79v) Manenta Rosa uxor quondam Bernardi Arnaldi Sabaterii de Lodova quae alias fuerat primata pro haeresi seu fautoria Begguinorum et Crucis portaverat haeresimque abiuraverat sicut per ipsius confessionem factam in iudicio, sub anno millesimo trecentesimo vicesimo quinto, legitime constat dum nuper esset in muro detenta in carcere clauso. Amorosa Laurenti quindecim Amorosi Laureti de Lodova praedicta clamavit ei per la fuyera (80r) vocando eam nomine suo et cum respondisset ei et dixisset sibi quod maritus suus praedictus erat in dicto muro detentus ipsa Amorosa dixi potest ne dominus meus voce audire quae respondit quod sic et tunc dicta Amorosa dixit sibi dicatis domino meo, quod ipse est captus pro Eleemosina data Guillelmo Sarralleri, et quod dicat quod non dedit sibi dictam Eleemosinam vel quod ne si [otriechges] latine quod ad hoc non assensit et hoc dicto ipsa respondit libenter et clamavit dicto Amoroso quantum potuit et sibi dixit praedicta verba, quae dicta uxor sua ei dici mandabat, et etiam per quandam hominem propinquum in alio carcere. Sibi clamati fecit et iterum in crastino dum porte prime carcerum fuissent apperte iterum eidem marito praedicta verba uxorum ex parte suae dixit et clamavit non credens tunc nec bene nec male facere (80v) sicut dixit.
Item, recognovit et confessa fuit quod hoc tempore Paschali proximo transacto scilicet postquam cruces habuerat ipsa quae loquitur quadam die misit apud Montempessulanum per Berengarium Iaoul, tunc vivum nunc defunctum de Lodova. Raimunde Rigaude de Lodova quam dictus Berengarius dicebat esse infirmam ibi duos solidos vel circa amore Dei audiverat, tamen antea dici ipsa loquens sicut dixit et fuit vox et fama inter gentes de Lodova cum dicta Raimunda recessit de Lodova quod recesserat propter timorem quem habuit quod caperetur in Curia Domini Episcopi Lodovensis cum alii Begguini capiebantur.
Item dixit quod dictus Berengarius Iaoul et dicta Ramunda antequam ipsa loquens habuisset cruces loquuti ferunt sibi cumque de Begguinis condempnatis et combustis dicendo eos esse (81r) meliores homines, et meliorem vitam tenentes quam homines de mundo, sed tempus erat tunc ut dicebant tale quale erat tempore passionis Jesu Christi in quo tempore omnes persequebantur ipsum Christum, et quod qui bene contemplaretur in passione Jesu Christi, et in tempore praesenti ipse cognosceret, et reputaret dictos Begguinos qui condempnabantur, et persecutionem patiebantur esse bonos homines, et tenere vitam Christi.
Item confessa fuit, et recognovit ipsaque loquitur quod etiam postquam ipsa iam portaverat cruces, et iam habuerat gratiam de dictis crucibus dictus Berengarius Iaoul scilicet post mortem mariti sui dixit sibi in domo sui ipsius quae loquitur vel similia de ipsis Begguinis condempnatis, et tunc ipsa respondit ei quod satis habebat contemplari in pueris suis.
Item alia vice dictus Berengarius loquutus fuit sibi de illis sui fuerant combusti in grava (81v) Lodovae dicendo quod ipsi multum patienter substinuerant mortem, et quod non clamaverant nec dixerant unum verbum, et quod pulcherimum erat hoc videre; dixit tamen quod licet ante tempus quo fuit paenitentiata credidisset dictos condempnatos esse bonos homines propter pulchram vitam quam tenebant; numquam tamen a dicto tempore poenitentiae]sibi iniunctae credidit eos esse bonos homines nec iniuste condempnatos sicut asserit per iuramentum, sed quando audiebat dictum Berengarium post dictam poenitentiam eos commandare cogitabat quod male dicebat, cum de hoc non esset certus. Interrogata ex quo audiebat dictum Berengarium talia dicere, et cognoscebat eum male dicere quare non accusabat eum cum ipsa iurasset, et promisisset in abiuratione tales revelare vel capi facere respondit quod ad hoc non cogitavit nec tunc recordabatur quod hoc promisisset vel iurasset commitens (82r) haec temporibus supradictis ea celavit donec capta fuit, et in muro detenta, et negavit iuramento medio ea quae postea recognovit dicit tamen se paenitere.