Latin text of the confession of Ermessendis Grossa, transcribed by Sarah Pucciarelli from from Collection Doat, vol. 27, ff. 14r-16r.

(14r) Ermessendis Grossa uxor quondam Ioannis Castenherii de Lodeva habitatrix de Ginhaco diocessis Bitterrensis sicut per ipsius confessionem in iudicio factam sub anno millesimo trecentesimo vigesimo quinto mense Novembris legitime constat viginti anni sunt elapsi, inducta per quosdam fratres quos nominat fecit votum castitatis. Item unum de quattuor fratribus minoribus Massiliae combustis novit, et apud Ginhanchum vidit causam in que dici audivit quare dicti fuerunt Massiliae condempnati et combusti, videlicet quia dicebant quod portare debebant illam vestem brevem, et strictam quam portabant, et non magnam (14v) sicut alii portabant, et hoc audivit apud Melgorium sicut dixit. Item dum, post predicta esset in Montepesulano, audivit quod Naprous Boneta Beguina tenebat unum modum fatuum, et aliquas fatuas oppositiones, et quod frater Raimundus Ioannis ordinis minorum, quem ipsa olim viderat in Ecclesia fratrum minorum Narbonensium, dum fiebat festum de fratre Petro Ioannis et fuerat conversatus in domo praedicta Naprous Boneta, et tunc cum aliquando personae aliae nollent secum ire ad dictam domum, sola ivit ut ipsam Naprous corrigeret super istis quae sequuntur; videlicet, quod ipsa Naprous dicebat se recipisse Spiritum Sanctum, et habere gratias Dei ita perfecte sicut beata mater Christi habuerat, et quod ipsa poterat ire per mundum ubique, et quod gentes debebant eam sequi, (15r) et quod quocumque ipsa iret Spiritus sequeretur eam, et quod qui non crederet ei moreretur mala morte, et quod in tantum devenerat ipsa Naprous quod steterat per magnum tempus quod noluerat confiteri, quia dicebat quod Sacramenta Ecclesiae non erant Salutis, nec aliquid proficiebant ad Salutem animae, et quod oportebat quod quicumque vellet habere gratiam Dei et baptisari in Spiritu Sancto, quod de terra1 sicut puer qui exit de ventre matris suae baptizatur totus nudus, prout haec omnia quaedam persona sibi dixit. Et ob hoc ivit ad dictam Naprous et castigavit eam dicendo sibi quod dimitteret errores praedictos. Quae videlicet Naprous respondit sibi, sic ego nullum errorem teneo, imo teneo veritatem quia bene sum a Deo certificata, quod habeo Spiritum Sanctum, et quod sacramenta non (15v) sunt salutis nec aliquid valent, et cetera alia quae dicta persona dixerat eidem. Quibus auditis ipsa loquens signavit se signo crucis, et commendavit se domino Jesu Christo et eius passioni, et recessit sicut dixit. Praedictos errores ab ipsa audivit et cognovit esse errores, et haereses, sciens etiam ut dixit esse iustum, et rationabile quod quando una persona audit aliam dicere haereses vel errores seminare, quod debet eandem accusare et revelare. Et tamen eam non accusavit nec revelavit, et hoc celando, nec credidit bene facere nec male, sed hoc fecit sicut persona quae vult fugere omne malum sicut dixit.

Item a quadam persona audivit apud Melgorium quod dicti fratres Massiliae condempnati volebant vivere in paupertate bona, sicut Ecclesia a principio vivebat quando fuit iniciata et incepta, et quantum in verbis ipsius (16r) personae ipsa quae loquitur, potuit perpendere et intelligere, ipsa persona reputabat dictos fratres Massiliae condempnatos et combustos fuisse bonos homines, et esse salvos, et iniuste esse condempnatos. Interrogata si ipsa tunc credidit ea quae dicta persona dixit, respondit quod fuit tota attonita et abalorida, et cogitans ad praedicta et statim recogitans ad consentiam suam quod dicta persona dicebat contra Sanctam Ecclesiam, noluit fidem adhibere dictis suis nec credere quod ipsi condempnati essent salvi nec sancti. Comittens2 haec celavit donec vocata et citata fuit, dixit tamen se de his quae super dictis fratribus condempnatis audiverat a praedicta persona confessum fuisse in curia domini episcopi Magalonensis. Dicit se paenitere.

 

1MS is unclear.

2MS is unclear. Scribe wrote "comittos," then "condemnatos," but crossed both out and wrote this. The end of the word is illegible.