Transcription by Sarah Pucciarelli.

(26r) Alisseta Bonete, filia Durandi Boneti de Sancto Michaele de Lacadiera diocesis Nemausensis, quae fuit habitatrix Montispessulani per viginti duo annos sicut dixit, et est soror Naprous Bonete sicut (26v) per ipsius Alissete confessionem in iudicio factam sub anno millesimo trecentesimo vigesimo quinto mense Novembris, legitime constat Guillelmum Verrerii, Guillelmum Serrallerii, Fratrem Raimundum Ioannis apostatam ordinis minorum pro haeresi fugitivos, et multos alios homines et mulieres de credentia Benguinorum combustorum in domo dictae Naprous cum qua morabatur multotiens, et diversis temporibus. Vidit non omnes simul sed modo unum modo duos et alias1 secundum magna et minus prout veniebant, et cum eis comedit et bibit et de bonis suis eis dedit, nesciens a principio, sed tamen postea satis cito sciens eos esse tales, et nihilominus cum eis postmodum sicut et antea extitit conversata.

Item in sermonibus publicis praedicari audivit quod regula fratrum (27r) minorum et evangelium erant idem et ita credidit sicut dixit. Item, audivit quandoque dici et ita credidit quod dominus Papa non poterat in dicta regula fratrum minorum dispensare nec unam religionem in aliam transmutare, scilicet unum fratrem minorum2 mutare in ordinem praedicatorum, et specialiter quod cogitabat quomodo hoc posset esse quod Papa, qui debet esse minister Dei, posset facere de bono malum, et postmodum revertebatur ad se ipsam et cogitabat intra se et dicebat Sic tu non credis tibi ipsi nec tuae opinioni soli adhaerebis, sed semper tenebis te cum determinatione et fide Sanctae Ecclesiae Dei, et sic postea credebat quod dominus Papa praedicta facere posset. Item, audivit dictum Guillelmum Verrerii dicentem quod non timebat quemque quin diceret, et crederet Beguinos, qui fuerant combusti Narbonae, (27v) esse bonos homines et specialiter unum, qui vocabatur Frater Madius, quod multipliciter comendabat. Item, Beguinos et Beguinas in carceribus Episcopi Magalonensis detentos qui postea fuerunt in Lunello combusti, in ipsis carceribus visitavit, et specialiter Guillelmam de Mirapisce. Interrogata pluries quid de ipsis condempnatis credebat an iuste vel iniuste fuissent condempnati. respondit pluries se inde credere quod Sancta mater Ecclesia credit, et aliter respondere nolebat; finaliter, tamen respondit se credere quod essent iuste condempnati.

Item, audivit a sorore sua nomine Naprous praedicta dicente quod ipsa Naprous fuerat transportata in caelum et quod infuserat intruserat caput suum in latus Christi et quod viderat claritatem totius Trinitatis. Item, quod dominus Ioannes Papa qui nunc est destruxerat (28r) Evangelium domini nostri Iesu Christi et quod Sacramenta non erant salutis et quod dictus dominus Papa perdiderat suam potestatem papalem ex quo condempnaverat scripturam Fratris Petri Ioannis, quem bonum hominem reputabat. Item, audivit ab ipsa Naprous sorore sua dicente quod ipsa Naprous habebat ita complete gratiam Spiritus Sancti, sicut Virgo Maria habuerat. Item, audivit a dicta Naprous errores, et haereses contra Papam, quem comparabat Haerodi et antichristo,4 et quomodo dicebat peccatum ipsius Papae scilicet domini Ioannis fuisse tantum quando fecit Beguinos condempnari quantum fuit peccatum dicti Haerodis quando fecit decollari innocentes et peccatum adae quando comedit pomum, et alias a praedicta sorore sua audivit errores et haereses tam contra Papam quam (28v) contra Ecclesiam Sanctam Romanam et praelatos et Sacramenta Ecclesiastica quae dicebat adnullata fuisse, et caetera per maiori parte quae in extractione confessionis dictae Naprous proximo lectae plenius continentur, qui errores causa brevitatis hic inseri omittuntur, dicens ipsa quae loquitur quod quandoque meditata fuit intra se quid hoc esse posset de his quae dicta soror sua sibi dicebat, et quandoque considerabat quod Deus poterat facere omnia, et quod potuerat dictam sororem suam sic sua gratia inspirasse. credebat quod ea quae dicta soror sua dicebat esse bona, et vera, et a Deo sibi data, et postea cogitabat in corde suo quod esset cantatio vel illusio et opus diaboli.. Tamen finaliter dixit in iudicio ipsa loquens quod tunc ultimo erat in tali proposito, et credentia de praedictis, quae a dicta sorore (29r) sua audivit quod non auderet dicere nec credere determinate quod esset demonice opus, vel illusio aut temptatio quia timere iudicium Dei super hoc, et timeret quod Deus propter hoc puniret ipsam loquentem, et etiam vult credere determinate quod totum sit opus Dei, et Spiritus Sancti, et quod potius credit quod sit opus Dei quam diaboli quantum ad aliqua veruntamen quantum esse possent contra Sanctam Ecclesiam Dei, nollet ea tenere sicut dixit.

Et exposito sibi per locumtenens inquisitum quod ea quae a dicta sorore sua audivit sunt erronea et haereticalia, et contra fidem et Sanctam Romanam Ecclesiam, et opus diaboli requisita rogata monita et hortata quod praedicta omnia et specialiter quae dicta sunt contra Sacramenta Ecclesiastica et contra potestatem Papalem revocaret et abjuraret, et quod dicta (29v) sororem suam reputaret haeretica et haeresiarcham, et dictos condempnatos et combustos esse haereticos, et ita se credere iuraret respondit quod hoc non iuraret aliquo modo quia nescit iudicia Dei qualia sunt, nec ad quem finem poterit deducere supradicta, et sic in praedicta pertinacia quasi per annum vel circa extitit obstinata pluries super hoc requisita. Tandem vero postquam in dicto carcere longo tempore perstitisset gratis, et sponte absque monitione, et requisitione dixit se paenitere de praedictis, et omnia praedicta et singula abiuravit. In iudicio constituta dicit se paenitere.

Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo octavo die vicesima Octobris confirmavit eorum Fratre Henrico de Chamayo inquisitore praesentibus Fratribus Poncio del Massilia, Iohanne Peyrelli, G. de Autissiodoro (30v) ordinis praedicatorum, et Magistro Iacobo de Pollio et Magistro Meneto Notario qui hoc scripsit in nota.


Notes:

1Sic.
2Sic.
3Abbreviation unclear.
4Haerodi et may be erased.