Testimony of Alisseta or Alaraxis, Naprous' housemate. Transcribed by Sarah Pucciarelli from Collection Doat, vol. 27, ff. 30r-32r .
(30r) Alisseta seu Alaraxis, filia Bernardi Bedocii oriunda de parrochia Sancti Stephani de Brequesenhegnes diocesis Nemausensis habitatrix Montispesulani per viginti annos et ultra sicut dixit cum Naprous Benete, et sorore sua praedictis sicut per ipsius Alissete confessionem in iudicio factam sub anno millesimo vigesimo quinto, mense Novembris legitime constat, Guillelmum Serallerii fugitivum pro facto haeresis, et Beguinorum combustorum, et fratrem Raimundum Ioannis apostatam ab Ordine Minorum, qui tenebat ordinem illorum qui dicebantur Spirituales in dicta domo Naprous et sua (30v) vidit, receptavit et eis dedit ad manducandum et bibendum et cum eis inibi comedit et bibit eosdemque alibi visitavit, etiam postquam audiverat dici, et scibat eos esse tales et tenere opiniones Beguinorum combustorum. Item audivit a praedicta Naprous dicente quod Sacramenta Ecclesiastica non erant salutis, sed perdiderant suam virtutem et potestatem, et quod hoc sibi dixerat dominus Deus, et vidit tempus ipsa loquens quo dicta Naprous recusabat confiteri peccata sua, et communicare seu recipere corpus Christi. Item audivit a praedicta Naprous errores et haereses qui et quae per ipsam Naprous confessati sunt et superius fuerunt recitati, vel saltem maiorem partem ipsorum errorum et haeresum quae dicta Naprous deposuit, et dixit contra dominum Papam Ioannem vicesimum secundum, et eius auctoritatem et potestatem, et de (31r) gratia Sancti Spiritus ei data, et quod iste dominus Papa destruxit Evangelium. Item, de opere Sancti Spiritus inchoata et quod nullus poterat salvari nisi crederet in opere Spiritus Sancti. Item, quod in tempore illius Spiritus Sancti nullum peccatum in patria aliqua remaneret, et quod non oporteret personam aliquam confiteri, nec missas celebrare, nec uti Sacramentis quia omnis persona haberet Deum. Item, quod in dicto tempore non uteretur aliquis Sacramento Baptismi et plures alios errores audivit a dicta Naprous, quos in sua confessione plenius et seriosius recitavit. Item, Fratres Minores Massiliae, et Begguinos et Begguinas combustos et combustas Narbonae, Lunelli et alibi credidit esse bonos homines et iniuste condempnatos fuisse et esse salvos in paradiso, excepto quodam de quo audivit dici quod erat magnus (31v) haereticus, qui fuit combustus in Narbona et fuit in credentia supra dicta a tempore condempnationis dictorum Fratrum Minorum, et per consequens Begguinorum successive usque ad tempus quo fuit capta in muro et detenta. Item, errores praedictos, et alios quos a dicta Naprous audivit credidit et ea quae ab ipsa Naprous audiebat credidit esse vera. Crediditque quod ita contingere deberent quem ad modum ipsa Naprous dicebat, et credidit quod esset opus Dei, et in hac credentia fuit usque ad dictum tempus quo confessa fuit de praedictis in dicto muro. Sed nunc dicit se velle stare de et super praedictis correctioni, et decimationi [SIC = DETERMINATIONI?] Sanctae matris Ecclesiae et domini inquisitoris vel eius locumtenentis, et dicto sibi, et exposito quod praedicta quae ab ipsa Naprous audivit, et se audivisse et credidisse recognovit sunt (32r) erronea, et haereticalia, et contra fidem Catholicam Romanae Ecclesiae, et contra potestatem domini Papae requisita quod ita crederet, et praedictae correctioni acquiesciret, et praedicta omnia abiuraret et revocaret. Dixit se velle stare dictae correctioni, et acquievit et errores praedictae quos tenuerat abiuravit, et iuramento medio revocavit. Committens hoc a tempore condempnationis dictorum Fratrum Minorum Massiliae citra celavit ea nec confiteri voluit, donec capta et in muro detenta fuit, pluriesque deieravit in iudicio constituta. Dicit se paenitere.