[Questio de votis]

Queritur an Papa possit in omni voto dispensare, et specialiter an in votis evangelicis.

Et quod sic, videtur.

Quicquid potest inferior potest et superior. Sed Abbas, qui est inferior Papa, potest vota sui subditi frangere, et vir vota uxoris, et pater vota puerorum suorum. Ergo multo magis poterit hoc Papa.

Item nullum votum, in preiudicium alieni iuris factum, habet vigorem. Sed quicumque vovet aliquid, non presupponendo adsensum et beneplacitum papalis, vovet in preiudicium eius; adimit enim se, quoad illa que vovet, a subiectione potestatis papalis, ad quam de iure erat astrictus. Ergo videtur quod nullum votum possit valere nisi sit condicionale supponendo scilicet hanc condicionem: 'si Pape placebit', vel 'nisi Papa aliud ordinaverit'. Sed omne votum, cum tali condicione factum Papa potest infringere, ergo etc.

Item privilegia principum sunt large interpretanda et maxime quando non sunt in preiudicium alicuius; ergo multo magis privilegium illud Dei datum Petro et Romane Ecclesie, scilicet "quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in celis", erit large interpretandum. Ergo non solum a peccatis, sed etiam a votis poterit absolvere.

Item ipse potest absolvere a transgressione voti facta, ergo, multo magis, a transgressione futura, cum sint maioris ponderis facta quam futura.

Item Papa de facto absolvit a multis votis, simpliciter non commutando votum in aliquid aliud, et reputatur communiter. benefactum. Sed hoc non esset verum, nisi simpliciter posset a voto absolvere. Ergo etc.

Item Extra, De voto et voti redemptione, dicit Innocentius III: Non est voti dicendus transgressor qui quod vovit auctoritate sedis apostolice distulit adimplere. Ergo, secundum hoc, Papa habet potestatem in prolongando solutionem voti. Sed qua ratione habet potestatem in prolongando, eadem ratione et in totaliter absolvendo, aut saltem in dispensando. Ergo etc.

Quod etiam in votis evangelicis, de quibus minus videtur possit dispensare et solvere, probabo.

In omni enim voto, quod potest in bonum melius vel equivalens commutari, potest dispensari. Sed vota evangelica sunt huiusmodi. Votum enim castitatis poterit commutari in bonum communis utilitatis. Poterit enim contingere casus in quo, si aliquis vel aliqua nobilis ducat aliquem vel aliquam, sequatur bonum pacis et gubernationis totius universus regni et totius Ecclesie, et poterit contingere quod ex hoc sequatur conversio multorum infidelium, utpote si ducat aliquem regem infidelem volentem eius amore baptizari, poterit etiam inde sequi salvatio humani generis, utpote si non essent nisi unus et una. Commune autem bonum maius est quam bonum castitatis privatum. Poterit etiam commutari in magna opera pietatis et misericordie, sive in magnam assiduitatem orationis et contemplationis ad quam prius non tenebatur. Hec autem meliora sunt quam observantia castitatis vel paupertatis per se accepta.

Preterea poterit commutari in maius exercitium omnium virtutum. et actuum interiorum, quod est magis quam exterior abdicatio rerum vel uxorum.

Preterea eque nobiles condiciones potest habere coniugium et facultas possessionum in tempore Christi, sicut habuerunt in tempore Abrahae sive veteris testamenti. Sed ibi potuit habere ita nobiles quod melius fuit habere statum et actum coniugii et divitiarum, quam statum et actum virginitatis et paupertatis, sicut patet in patriarchis et prophetis. Ergo adhuc ipsum hoc poterit. Sed quandocumque hoc esse potest, vota huiusmodi possunt in statum coniugii, tanquam in meliorem, commutari. Ergo etc.

Item omne votum quod potest vergere in deterius potest a Papa infringi aut commutari. Sed vota huiusmodi possunt vergere in deterius; observantia enim castitatis est aliquando in detrimentum sanitatis et vite, ut medici dicunt. Et propterea quicquid ante huiusmodi vota potuit voventi esse periculosum, potest etiam post votum. Sed multi sunt quibus ingressus Religionis sive assumptio huiusmodi votorum esset periculosa, utpote, illis quibus melius est nubere quam uri. De quibus dicitur iterum Revertimini in id ipsum, ne temptet vos Sathanas propter incontinentiam vestram. Et ultra, quicumque propter suas naturales levitates et multiplices passiones sunt inepti ad stabilem observantiam huiusmodi votorum seu Religionis, ergo etiam post Religionis ingressum huiusmodi vota poterunt eis esse periculosa.

Preterea multis apostatis non expedit redire ad Religionem a qua apostaverunt, tum propter confusionem ad quam portandam inter illos non sunt sufficientes, tum propter abiectionem qua perpetuo a talibus. abiciuntur, tum etiam propter multas suspiciones sive veras sive falsas, quas de tali societate conceperunt; et sic de circumstanciis consimilibus. Ergo videtur quod talibus non sit expediens ad tales Religiones, quamvis de se meliores redire. Ergo talibus Papa poterit de laxiori statu providere, sicut et de facto facere comprobatur: multos enim concedit transire de maiori Religione ad minorem, et de arctiori ad laxiorem.

Preterea, poterit contingere casus in quo Religio altior, ita male observabitur a professoribus suis, quod vix inter eos posset aut permitteretur homo eam observare. Ergo tunc erit expediens et quasi necessarium exire a tali societate. Sed ipse non esset aptus, nec forte possibilis ad huiusmodi Religionem per se observandam; nec forte fuit intentio sua a principio astringere se ad talem professionem, supposito quod nullos haberet socios, qui eum ad eius observantiam adiuvarent. Ergo videtur quod Papa poterit isti providere de statu alio, quamvis laxiori.

Item status episcopalis est perfectior statu Religionis. Sed Papa potest aliquem absolvere a statu episcopali, sive ex causa, sive absque causa. Ergo videtur quod potest absolvere a statu Religionis, sive ex causa, sive absque causa.

Item potestas Pape tanta est quod non solum potest in edificationem sed etiam in destructionem, ut probabo. Potest enim excommunicare quemcumque et etiam degradare absque omni causa, et erit eius sententia tenenda. Posset etiam multa alia facere, que essent in dampnum animarum et Ecclesie, que tamen essent tenenda. Ergo. videtur quod possit in destructionem cuiuscumque Religionis seu voti.

Item, quecumque per homines introducta sunt, per eum, ut videtur, cassari possunt, cum ipse sit super totum ius positivum et humanum. Sed huiusmodi vota sunt per homines introducta seu facta. Ergo etc.

Item, in dubiis sententiam Pape sequi est securius, sed multi magistri dubitant super hoc. Ergo in hoc casu securius esset sequi sententiam Pape quam alicuius alterius. Ergo ubicumque ipse absolveret vel preciperet huiusmodi vota essent dimittenda magis quam tenenda.

[Contra]

Votum Deo factum non minus obligat quam promissum vel iuramentum homini factum. Sed Papa non posset dispensare in promisso vel iuramento facto homini, utpote, si quis iurasset tibi dare centum, non posset facere quin tenerentur tibi dare illa centum, nec posset in aliud commutare. Ergo videtur quod nec in voto hoc possit.

Item, nullus tenetur ex voto ad illud ad quod per votum obligari non potuit, utpote ad dispendium divini cultus vel salutis sue. Ergo quandocumque observantia voti vergeret in deterius, quilibet poterit per se votum illud in aliud commutare, aut a voto cessare. Sed potestas dispensandi nichil aliud dicit. Ergo videtur quod non plus Papa possit dispensare, quam ipse vovens; immo etiam quod huiusmodi potestas nichil ponet in Papa.

[Respondeo]

Ad questionem istam dicendum quod Papa a nullo voto licito potest simpliciter absolvere. In votis tamen que non sunt evangelica potest ex. causa rationabili dispensare. In votis autem evangelicis nec absolvere nec dispensare potest, nec multo minus contrarium precipere.

Ad quorum evidentiam, aliqua sunt notanda circa votum in communi, aliqua circa vota evangelica in speciali.

Circa votum enim in communi, sunt attendenda quattuor, que exiguntur ad plenum robur cuiuscumque voti.

Quorum primum est iurisdictio super eo quod vovetur; cum per votum enim aliquid Deo promittatur vel detur. Nullus autem possit licite dare vel promittere illud in quo nullam habet iurisdictionem, vel potestatem, et maxime si sit sub iurisdictione alterius; patet quod votum non potest fieri, nec, factum, habet robur de eo super quo iurisdictio non habetur.

Secundum vero est obligandi se plenus consensus et deliberata intentio. Si enim non intendit se obligare, aut si non cum pleno consensu votum emittat, non habebit obligationis robur, nisi in casu in quo dolose aliquod status profiteretur seu aliquod votum voveret; dolus enim huiusmodi non sibi patrocinaretur.

Tertium est debitus ad divinum cultum ordo. Cum enim per votum dedicemus et offeramus aliquid divino cultui, ita quod votum non est aliud quam firma et obligatoria dedicatio alicuius rei ad divinum cultum. Quicquid non est ordinabile ad divinum cultum non poterit cadere sub voto, et maxime si sit contrarium divino cultui. Unde indifferentia, in quantum talia, non cadunt sub voto, ut levare festucam de terra, vel ridere et consimilia; multominus autem possunt cadere sub voto quecumque sunt contra Deum, vel in detrimentum anime seu. salutis sue.

Quartum est obligandi seu obligationis causa et ratio, qua non solum est ab ipso vovente, per votum huiusmodi se obligare intendente, sed etiam potius est a divina lege et a naturali iure. Si enim promissiones et donationes facte hominibus obligant secundum ius nature et legis divine, multo magis promissiones et donationes facte Deo, cum incomparabiliter amplius debeamus Deo esse fideles quam hominibus. Propter quod Ecclesiastes V dicitur: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Et post: Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Et apostolus prima ad Thimoteum, quinto capitulo, dicit de quibusdam viduis que voverant Christo viduitatem et postea nubere volebant: Habentes -inquit- damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Super quod dicit Jeronimus. Et habetur causa XVII q. I quod "voventibus non solum nubere, sed etiam velle, dampnabile est". Cuius causa est, secundum apostolum, quia fidelitatem promissionis sue Deo non tenuerunt.

Preterea ad illud super quo directe fertur divinum preceptum, obligamur ex lege divina, sed super redditione votorum directe fertur divinum preceptum. Unde Deuteronomii XXIII dicitur: Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et Si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressus est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. Et Extra, De voto et voti redemptione, Magne devotionis,. dicit Innocentius III, volens ostendere quid liceat in votis secundum equitatem. "Sanum -inquit- non videbatur ut contra votum tuum venires; cum vox clamet prophetica: Vovete et reddite Domino Deo nostro, ut primum ad consilium secundum ad imperium referatur". Vult ergo Innocentius et idem voluerunt sancti quod, licet vovere sit in consilio, reddere tamen est in precepto. Et propterea XVII causa q.1. dicit Augustinus: "Sunt quedam que nisi voverimus non debemus, sed postquam ea Deo promittimus necessario reddere constringimur".

Preterea votum non minus obligat quam iuramentum, immo secundum quosdam magnos doctores amplius, quanto peius est Deo esse infidelem quam divino nomini esse irreverentem. Transgressio enim voti est contra fidelitatem Deo debitam, transgressio vero iuramenti est contra reverentiam suo nomini debitam. Primum autem in se implicat secundum et non econtrario. Esse enim infidelem domino suo magna irriverentia est, non autem omnis irriverentia implicat in se huiusmodi infidelitatem. Secundum Augustinum etiam in libro De sermone Domini in monte: "Iuramentum non est de per se bonis et per se appetendis, sed solum est de per se expedientibus et necessariis". Et ideo dicit quod a Christo magis fuit prohibitum iurare quam consultum et idem dicit in libro Contra mendacium. Constat autem quod votum est de per se appetendis; unde et cadit sub consilio divino tam in lege quam in evangelio. Sed per se bona, in quantum talia, maiorem vim obligandi videntur habere, quam illa que solum sunt expedientia.

Quod autem saltem ad paria iudicentur, patet: quia, sicut de voto conceditur quod non est transgressor voti qui illud in melius. commutat, sicut habetur Extra, De voto et voti redemptione, Scripture; sic etiam de iuramento; sicut habetur Extra, De iure, ca. III, Pervenit. Unde et aliquando a sanctis pro eodem accipiuntur. Unde Augustinus super illud Psalmi: Votum vovit Deo Iacob, dicit: "Nihil gratius offerre Deo possumus quam iurare". Iurare autem est firme promittere. Et Numerorum XXXI, ad paria censentur, ubi dicitur: Iste est sermo quem precepit Dominus: Si quis virorum votum Domino voverit aut se iuramento constrinxerit, non faciet irritum verbum suum, etc.; ubi tam quoad impletionem quam quoad fractionem, per quam a patre infringi possunt vota et iuramenta puelle et uxoris ad paria censentur. Si igitur iuramentum obligat ex divina lege et iure nature, ergo et votum. Quod autem iuramentum sic obliget, patet in locis innumeris tam in veteri quam in novo; propter quod Extra, De iure iurando, Si vero, Alexander III respondendum inquit quod: "Non est tutum quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit quod servatum vergat in interitum salutis eterne. Nos alicui nolumus dare materiam veniendi contra iuramentum proprium, ne auctores periurii videamur". Cum igitur indubitanter constet Papam non posse absolvere aliquem a ligamento divini precepti et iuris naturalis, evidentissime patet quod obligationem voti non potest infringere aut ab ea simpliciter absolvere. Unde nec ab aliquo summorum pontificum alicubi in iure dicitur quod ipsi hoc possint, immo potius significant se hoc non posse, sicut patet Extra, De voto et voti redemptione, Magne, ubi Innocentius III pro magno habet quod ex Scriptura sacra possit ostendere quod votum. commutari possit in opus aliud pietatis. Et supra in capitulo Alexander III questioni sibi facta, an vota peregrinationis eleemosinis redimi possint, vel pro necessitate in aliud commutari, respondet quod ab arbitrio prelati pendet, ut, considerata diligentius qualitate persone et causa commutationis, scilicet an ex infirmitate seu affluentia divitiarum aut alia causa probabili, peregrinatio aut recompensatio melior sit et Deo magis accepta, et secundum hoc debet, secundum eum, dispensare".

Et idem potest colligi fere ex omnibus casis aliis, et, sicut supra habitum fuit, ipse idem quasi auctorem periurii se reputari posse credebat, si daret alicui materiam veniendi contra iuramentum proprium; vocat autem ibi dare materiam simpliciter et absque rationabili causa absolvere a iuramento.

Quomodo autem dispensare possit ex ipsa condicione votorum et ex cura et auctoritate pastoralis regiminis, faciliter colligere possumus. Cum enim votum ad cultum Dei et ad salutem voventium ordinetur, multa autem vota sint et esse possint, quorum observantia in multis casibus posset vergere in dispendium divini cultus et salutis animarum, quamvis alias ipsa vota de se fuerint licita et bona; auctoritatis vero et cure pastoralis sit impeditiva divini cultus et salutis subitorum pro viribus amovere et in melius ordinare et dubietates et perplexitates divinorum preceptorum et etiam totius fidei autentice explicare et determinare. Patens est quod, quandocumque in votis aliquod dispendium aut dubium contingeret, quod Papa poterit dispendium illud in magis expediens commutare et dubium declarare; quod quidem per. se subditus ipse facere non posset, nisi ibi esset dispendium quasi intolerabile et cum prelati copiam non haberet. Potestas igitur dispensandi in votis non est aliud quam auctoritas commutandi et declarandi. Idcirco autem addo declarandi, quia sepe contingunt casus in quibus melius est votum non commutari in aliquid aliud, sed potius simpliciter a voti observantia liberari; quamquam et hoc commutatio dici possit, quia tunc ipsum votum commutatur in magis expediens, et quia hoc non potest fieri, nisi quando, omnibus circumstantiis pensatis, probabiliter iudicatur quod non observare, et absque hoc quod aliud loco ipsius voti faciat, melius et expedientius est quam observare. Et ista quidem, tam ex locis preallegatis, quam ex beato Bernardo in libro De precepto et precepti dispensatione, manifeste trahi possunt.

Circa autem vota evangelica in speciali est aliquid considerandum ex parte status et professionis evangelice, aliquid ex parte potestatis papalis seu ecclesiastice.

Ex parte quidem ipsius status et professionis est attendenda ipsius status immobilitas et eius sublimitas et utilitas.

Quantum ad primum sciendum quod status evangelicus est et esse debuit omnino immobilis et indissolubilis. Quod ostendit ratio sue coniunctionis et associationis professorum suorum ad Deum. Si enim coniunctio matrimonialis inter virum et uxorem est omnino ab homine indissolubilis, coniunctio autem hominis ad Deum, quam Religio facit, sit incomparabiliter altior et spiritualior, videtur quod debeat esse immobilior, maxime secundum illam regulam Innocentii III: Extra, De translatione episcopi, Inter corporalia, ubi dicit quod "Corporalia. facilius destruantur quam construantur; spiritualia vero facilius construuntur quam destruantur". Dicitque quod dubitari non debet quin fortius sit spirituale vinculum quam carnale.

Preterea nullius animus ita firmatur intense et fervide in statu seu societate, quam novit esse temporalem et dissolubilem, sicut firmatur in illo quod sit sibi esse perpetuum et indissolubilem. Sed summe decet et etiam oportet quod societas hominis cum Deo et assumptio spiritualis professionis et status habeat intensissimam et solidissimam firmitatem. Ergo eo ipso debet et oportet quod habeat perpetuam immobilitatem.

Preterea inter alias causas propter quas Deus statuit quod status coniugalis esset indissolubilis, fuit ut vir et uxor fidelius, firmius et intimius se amarent et unum se esse sentirent, ita quod omnino eis clarescerent quod erant duo in carne una, etiam ut in hoc ipso representarent indivisibilem unitatem et copulam quam debet habere anima cum Deo. Ergo ad hoc quod homo bene amet statum spiritualem et eos quibus per eundem statum spiritualiter unitur, et ad hoc quod bene sentiat se esse unum cum Deo et cum statu suo, oportuit quod status evangelicus esset immobilis magis quam matrimonium. Si etiam figura signi coniugalis, propter ipsum significatum, tantam habet indissolubilitatem, ut a solo Deo possit dividi, ergo ipsum significatum spirituale, scilicet coniunctio anime cum Deo, multo maiorem indivisibilitatem debet habere. Sed status evangelicus plus accedit ad veritatem huius significati quam coniugium, Ergo etc..

Preterea illud vinculum, per quod, sic coniungimur divinis exercitiis et obsequiis, quod ipsum dimittere est retro aspicere, et ideo reddit hominem regno Dei ineptum, est omnino indissolubile, cum aspicere retro per talem modum sit apostatare. Sed vinculum professionis evangelice est huiusmodi, teste Christo, Luce IX, verbi dicenti: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare hiis qui domi sunt, ait: Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens aptus est regno Dei. Cuius verbi virtutem et sensum spiritus Christi per beatum Franciscum renovavit et Papa approbavit et confirmavit, quando in regula sua dicit: "Et non licebit eis de ista Religione exire, iuxta mandatum domini Pape, quia iuxta sanctum Evangelium: Nemo mittens manum ad aratrum, etc."

Ostendit hoc etiam secundo ratio mortificationis quam habet in se professio evangelica. In tantum enim mortificat suum professorem a tota vita mundana, quod solvit matrimonium ratificatum, nondum per carnalem copulam consummatum. Sicut Extra, De conversione coniugatorum, dicit Alexander III, ca. 2, quod post consensum legiptimum de presenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut quidam sancti de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire et alter in seculo remanere. Et infra eodem: Ex publico sane, quod Dominus in Evangelio dicit non licere viro, nisi ob causam fornicationis, uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum intepretationem sacri eloquii, de his quorum matrimonium est carnali. copula consummatum, sine qua cosummari non potest. Hoc autem non ab homine, sed ab ipso Christo traxit originem. Nam, secundum Ieronimum et secundum communem fidem Ecclesie, Christus Ioannem vocavit de nuptiis. Et hoc ipsum postea, Spiritus Sancti instinctu, fecerunt aliqui sancti. Unde 75a q.7a, Et ecce, dicit Gratianus quod, ut refert beatus Ieronimus, Macharius precipuus inter heremitas, celebrato nuptiarum coniugio, cum vespere thalamum ingressurus esset, ex urbe egrediens, transmarina petiit et heremi solitudinem sibi elegit. Et idem dicit de beato Alexio. Eiusdem etiam Spiritus Sancti instinctu, Virgo dubitavit et quesivit: Quomodo fiet istud?, pro eo quod voverat virginitatem, quamquam matrimonio coniuncta esset. Sic etiam exponunt doctores illud Apostoli Rom. VII quod Si mortuus fuerit vir, liberata est mulier a lege viri. In hoc casu reputantes virum mortum quando per votum professionis vir moritur mundo. Sed, si vinculum Religionis non esset fortius et immobilius quam vinculum matrimoniale, predicta rationabiliter stare non possent, et maxime cum secundum iura non posset sic fieri econtra, quod, scilicet, post professionem Religionis sequens matrimonium illam solvat.

Preterea etiam respectu matrimonii consummati tantam habet predominantiam quod, si ex mutuo consensu vir et uxor Religionem professi fuerint, quicquid spectat ad matrimoniale officium sit ex tunc perpetuo mortificatum quasi numquam fuisset, sicut omnia iura ad hoc edita clamant.

Ostendit etiam hoc tertio ratio donationis et corporalis translationis. que in eius professione includitur. Si enim donatio facta homini, et ita quod iam sit in eius possessionem, non potest ab aliquo revocari nisi solum ab illo cui data est; cum constet quod homo det seipsum et quasi corporaliter seipsum transferat in possessionem Dei, ita quod Deus habeat quoddam singulare ius et dominium in eo, quod antea non habebat, patet quod solus Deus hanc donationem revocare potest. Unde Gregorius in Registro, et habetur ca. XVII, q. I, Ananias, inquit: Pecunias Deo voverat, quas post, dyaboli victus persuasione, subtraxit, sed qua morte mulctatus est, scis. Si ergo mortis periculo dignus fuit qui eos quos dederat nummos Deo abstulit, considera quanto periculo in divino iudicio dignus erit qui non nummos sed semetipsum onnipotenti Deo, cui te monachico habitu devoveras subtraxisti.

Ostendit hoc etiam quarto ratio institutionis omnium sollempnium statuum. Omnes enim status sollempnes Deus per semetipsum statuit, ita quod non fuit in potestate hominis aut creature alicuius ipsos concedere aut dissolvere. Sicut patet de statu glorie, purgatorii et inferni et de statu innocentie et de statu veteris testamenti et novi; et sicut patet de statu matrimonii. Et quicquid sit de istis aut de aliis, constat quod statum professionis evangelice Christus per semetipsum solus instituit, tam facto quam verbo; facto quidem, quia in persona sua et matris sue statum huiusmodi dedicavit et consecravit; verbo autem, quoniam apostolis ipsum statum imposuit sub distinctione precepti. Sicut ex precedentibus et specialiter in prima questione de paupertate patuit, ipsum etiam sub distinctis consiliis tradidit et in evangeliis sollempniter conscribi fecit. Si ergo status matrimonialis non est. ab homine dissolubilis, quia a Deo est institutus, sicut Christus ostendit quando ait: Quod Deus coniunxit, etc; ergo multo minus status evangelice professionis poterit ab homine dissolvi, cum multo altius et expressius a Deo sit institutus.

Ostendit etiam hoc quinto distinctio novi Testamenti a veteri. Inter cetera enim, per que proprie et essentialiter distinguitur novum a veteri, est hoc quod status matrimonialis et possessionum temporalium erat tunc in suo vigore, ita quod fere omnes in se occupabat, et ex lege, iurisdictionem et robur habebat; nunc autem est econtrario; nam quantum est ex vi et intentione nove legis, status predictus est mortificatus, et status professionis evangelice omnibus quantum est ex se propositus. Quod non solum patet ex modo donationis, quo data sunt a Christo consilia, sed etiam ex Apostolo dicente, 1 ad Corintos VII, ubi loquitur de consilio castitatis: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Quod non bene voluisset si non omnibus hoc consilium erat propositum. Unde et per hoc verbum respondet Augustinus, libro De bono coniugali, capitulo XII quibusdam murmurantibus: Unde subsisteret genus humanum, si omnes vellent ab omni concubitu abstineri? Utinam, inquit, omnes hoc vellent dumtaxat in caritate. Multo enim citius Dei civitas compleretur; et acceleraretur terminus seculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: Vellem esse omnes sicut me ipsum. Et infra postea dicit Apostolus, reddens unam de causis istorum consiliorum: Hoc itaque dico fratres: tempus breve est, reliquum est ut qui habent uxores, etc. Et post: Preterit enim figura huius mundi. Quod nichil est dicere, si. solum de brevitate temporis istius vel illius persone loquebatur, quia sic etiam in veteri fuerat breve tempus. Unde oportet quod per hoc de condicione temporis novi testamenti loquatur, quod secundum eum est finale tempus. Unde infra, X c., dicit quod nos sumus in quos fines seculorum devenerunt. Sicut autem Iohannes in prima Canonica sua dicit quod: Novissima hora est. Et Christus in parabolis suis vocat hoc tempus horam undecimam, et horam cene. Et de hoc dicitur: Hii novissimi una hora fecerunt; quod propter hoc inter alias dicitur quod secundum Christum in Mattheo: Lex et prophete usque ad Iohannem. A tempore autem Iohannis regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Sicut enim ait Augustinus, De bono coniugali, capitulo XI: Propter Christum et eius populum propagandum et prophetandum debuerunt uti sancti bono nuptiarum; nunc autem, etiam illi qui propter solos filios nubere volunt, admonendi sunt ut ampliori bono continentie potius utantur. Et, cap. XXVII, dicit: Illo itaque tempore, cum lex patriarcharum dies subsequens maledictioni dixit, qui non excitaret semen in Israel, et ille qui poterat virginalem continentiam in opere tenere non promerebat, sed tantum habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis, ut diceretur: Qui potest capere, capiat, ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem, qui habet operatur, qui operari voluerit, non se habere mentiatur. Si igitur totus status novi Testamenti quantumque est ex se immediatissime et perfectissime disponit homines universos ad vitam eternam, que proprie dicitur regnum celorum, ita quod propter hoc totum tempus novi Testamenti dicitur esse finale et hora novissima, ponere quod in hoc tempore possit,. aliquo modo, status evangelice professionis dissolvi non est aliud quam ad statum veteris legis redire et alios reducere, et sic, per consequens, iterum Messiam expectare, id est Antichristum.

Ostendit etiam hoc sexto ratio spiritualis sanctitatis et consecrationis professionis evangelice. Certum est enim quod consecratio virginum incomparabiliter maior et sanctior reputatur in Ecclesia Dei, quam benedictio coniugum. Unde et illa solis episcopis conceditur, hec autem sacerdotibus; et habentes illam antonomastice dicuntur sponse Christi tanquam antonomastice habentes et exprimentes spiritualem coniunctionem Christi et anime, propter cuius presignantiam coniugium dicitur sacramentum. Et etiam Apostolus antonomastice mulierem innuptam et virginem dicit esse sanctam corpore et spiritu. In quo satis innuit quod plus de sanctitate collatum est a Deo illi statui quam statui coniugali. Dyonisius etiam, in libro Ecclesiastice Hierarchie, statum monachatus seu Religionis ponit inter status Ecclesie sacramentales. Unde et de eo tanquam de quodam sacramento tractat ibidem, potius quam de coniugio. Et secundum legem, lex nazareorum potius vocatur lex consecrationis et sanctificationis quam lex coniugii; et tamen, sicut patet Levitici VI per totum, illud erat quedam voti professio, figuram tenens Religionis evangelice, licet in hoc deficeret ab ea quod non erat perpetua, quamvis in Sampsone et quibusdam aliis etiam quantum ad hoc figura precesserit. Sicut ipsemet, Iud. XVI, dicit ad Dalidam: Ferrum nunquam ascendit super caput meum, quia nazareus, id est consecratus Deo, sum de utero matris mee; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam. Illi enim crines. intonsi erant, sicut quidam habitus et sicut quoddam signaculum sue Religionis. Unde, sicut alibi plenius recitavi, quidam voluerunt quod status regularis plus habet de veritate sanctitatis sacramentalis quam coniugum. Si ergo ille est indissolubilis, quia est sacramentum seu status sacramentalis a Deo institutus, ergo eadem ratione non minus immo potius est indissolubilis et iste.

Quantum autem ad secundum, scilicet quantum ad status evangelici sublimitatem et utilitatem, est attendendum quod bonitatem et utilitatem habet irrecompensabilem, tam respectu singularis persone, quam respectu totius Religionis sacre, quam respectu totius communitatis ecclesiastice et humane. Respectu quidem persone, quoniam absolute et simpliciter, sine aliqua exceptione, approbavit Christus dictum Apostolorum dicentium: Non expedit nubere. Et simpliciter dictum est: Si vis perfectus esse vade et vende, etc. Apostolus etiam, I Cor. VII, nulla alia ex causa ponit matrimonium necessarium esse in hoc tempore, nisi solum propter periculum incontinentie, simpliciter etiam dicit de innuptis et viduis quod bonum est illis si sic permaneant sicut et ipse. Simpliciter etiam dat consilium de virginibus et quod beatior erit vidua si sic permanserit secundum consilium suum; et sic de consimilibus, nullam exceptionem penitus in loco aliquo faciendo. Et idem facit de consilio paupertatis, II Cor.VIII, ubi dicit:Et consilium in hoc do, quod factum non esset, nisi simpliciter et universaliter, absque omni exceptione melius esset in hoc tempore unicuique persone observantiam consiliorum evangelicorum, excepto solo casu ubi est periculum concupiscentie in contrarium, qui casus ex. imperfectione persone provenit, et non ex aliqua perfectione alicuius circumstantie. Ergo in hoc tempore respectu nullius persone erit dare aliquid recompensabile, ex quo oppositum est simpliciter inexpediens.

Preterea, sicut in precedentibus questionibus tactum fuit, consilia evangelica sunt universaliter expedientia et conferentia, non solum ad aliquid particulare bonum sed ad universale bonum, quod est perfectissimarum virtutum et perfectissimorum exercitiorum ipsarum. Status vero eis oppositi occasionaliter sunt universaliter inexpedientes et quasi impedientes predictam universalem utilitatem consiliorum. Huius autem veritas ex pertractatione utilitatis cuiuslibet consilii plenius patet, sicut et aliqualiter pro viribus inferioribus est ostensum. Si igitur Papa non potest aliquod votum commutare, nisi saltem in eque expediens persone, alias enim non dispensaret sed potius dissiparet, patet quod in consiliis evangelicis dispensare non potest.

Respectu etiam totius Religionis sacre hoc ipsum patet. Constat enim quod status Religionis in communi utilior est Ecclesie Dei et divino cultui, quam status secularis, et universaliter status altior et perfectior est melior et utilior statu inferiori; ergo tollere de medio totum statum altiorem, commutando ipsum in statum inferiorem, esset commune bonum Ecclesie dissipare et ordinem statuum et perfectionem subvertere.Quod factum in Papa pro heresi iudicari debet. Si enim omnis subversor Ecclesie et boni communis eius debet censeri non solum schismaticus, sed plus quam schismaticus, multo magis hoc esset in eo qui, cum deberet habere rationem capitis et pastoris, potestative status Ecclesie confunderet et contra bonum eius commune publice. tyrannidem exerceret. Et maxime cum hoc facere, esset sollempniter facti sui erronei sententiam statuere, promulgare, defensare et executioni mandare. Unde non dubito quod ex quo pertinaciter in hoc persisteret quod ei non esset obediendum tamquam Pape, immo esset tanquam schismaticus et tanquam hereticus precisus et tamquam lupus a fidelibus totaliter evitandus.

Preterea, sicut supra fuit ostensum, multum deperiret utilitati totius status et cuiuslibet professoris sui, si status non esset ita immobilis quod nullo modo liceret retro aspicere. Ex quo patet quod non est per aliquid recompensabilis.

Respectu etiam totius communitatis ecclesiastice et humane, hoc patet. Cum enim status evangelicus, tam secundum vitam perfectam, quam secundum contemplativam sapientiam et doctrinam, sit tam in vita quam in fide lumen et regula inferiorum, multiplicesque utilitates spirituales recipiant seculares a viris spiritualibus et universaliter imperfectiores a perfectis, eo ipso quod talis status tolleretur de medio, tolleretur omnis utilitas que ex ipso ad status inferiores emanabat. Quod quidem maximum dampnum esset pro quocumque instanti temporum, sed summum et incomprehensibile esset si ad totum tempus futurum se extenderet. Quod diligentius et particularius pertractanti abundantius clarescere potest. Hec igitur sunt vie ex parte status evangelici sumpte, ex quibus eius indispensabilitas evidenter patet.

Attendendum est ergo iam aliquid ex parte potestatis ecclesiastice. Ad quod quattuor regule sunt attendende.

Quarum prima est quod non potest in destructionem sed in. edificationem; nec contra veritatem, sed pro veritate, sicut expresse vult Apostolus, loquens de potestate sua et aliorum Apostolorum, II Cor., ultimo. Unde Bernardus, De consideratione ad Eugenium Papam, libro tertio in fine dicit: "Non sum tam rudis ut ignorem dispensatores nos positos, sed in edificationem non in destructionem, nisi necessitas urget excusabilis dispensatio est. Ubi utilitas provocat dispensatio laudabilis est. Utilitas dico communis non propria. Nam, cum nichil horum est non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est.

Secunda est quod hec potestas dependet a potestate Christi et est subiecta eius legibus et statutis.

Tertia est quod non potest se ipsam diminuere, et loquor de potestate Ecclesie spirituali et non temporali.

Quarta est quod non extendit se directe ad illa, que Deus sic voluit esse in libertate uniuscuiusque quod non posset cogi ad illa.

Prima autem regula sic est intelligenda, quod eius obiectum per se et primum est bonum et non malum, et eius actus specificus est secundum naturam suam bonus et non malus. Impossibile enim est quod potestas a Deo data, ac per consequens a Deo ordinata, secundum Apostolum, Rom. XIII, possit primo et per se in malum obiectum et in malum actum, et ita oportet quod nullo modo nisi forte per accidens se extendat ad malum faciendum. Ut, verbi gratia, potestas conficiendi corpus Christi per se nunquam habet nisi optimum obiectum et optimum actum, per accidens tamen ad malum actum potest ordinari, sed si potestas Pape posset statum evangelicum destruere et homines a. statu perfectionis revocare, hoc directe esset posse in destructionem Ecclesie et posse contra veritatem consiliorum evangelicorum. Non enim hoc posset nisi Deus, etiam hoc, sue potestati subiecisset.

Secunda autem regula de se patet. Universaliter enim potestas prefecti seu baylivi dependet a potestate regia et est subiecta eius legibus et statutis. Leges autem Christi non solum sunt ille quas in Scripturis sacris expressit, sed etiam ille quas in corde fidelium per Spiritum Sanctum instinguit. Sub nomine etiam legum et statutorum intelliguntur quecumque sanctiones et consultationes sollempnes et universales. Unde et inferiores potestates non solum debent procedere in suis iudiciis secundum precepta regum, sed etiam secundum sollempnes et universales consultationes eorum, quas pro utilitate totius rei publice ediderunt. Ergo Papa in suis absolutionibus et dispensationibus et in quibuscumque suis decretis nullo modo potest contraire preceptis et consiliis Christi, immo necessario tenetur ea sequi et secundum ea in suis iudiciis regulari et quicquid contrarium faceret non esset ex potestate sibi a Christo data, sed ex usurpatione nequiter presumpta. Sed in statu evangelico cum nullo potest dispensare quin evidenter Christi consiliis contrariaretur. Et etiam Christi sanctionibus et statutis, quibus statum evangelicum instituit et ordinavit, hoc modo quod ante eius assumptionem esset omnibus in consilio, post assumptionem vero esset in immobili precepto.

Tertia regula satis de se patet. Non enim Papa posset facere, nec pro se nec pro successoribus suis quin haberet quilibet tantam potestatem spiritualem quantam Christus tradidit Petro, nec de aliquo subdito suo. posset facere quod esset minus subditus, nisi forte per accidens. Sed omnis professor evangelii est magis et in pluribus subditus Pape quam ille qui non est professor eius, tenetur enim sibi obedire non solum in preceptis sed etiam in consiliis et secundum totam restrinctionem professionis et altitudinis sue, quod non tenetur ille qui non est professor eius. Si autem dispensaret cum eo super statu professionis huiusmodi, tunc non tenetur sibi quoad hoc amplius quam illi ad quorum statum mutatus esset, et ita fecisset eum sibi minus subiectum. Ut, verbi gratia, posito quod aliqua sanctimonialis ex dispensatione Pape duceret virum, non posset postea cogi a Papa ad castitatis aut Religionis observantiam plus quam illa que nunquam fuit sanctimonialis, et tamen prius poterat eam cogere ad eius observantiam. Cum igitur constet quod non posset aliquem minus subiectum sibi facere, impossibile est quod possit cum talibus dispensare.

Quarta regula etiam patet. Si enim Papa posset cogere ad illa que Deus permisit in plena libertate uniuscuiusque, tunc posset omnes homines cogere ad paupertatem et castitatem, et in omnibus que non sunt contra animam teneretur sibi quilibet obedire, et sic posset precipere unicuique quod numquam rideret et consimilia et posset omnibus auferre quecumque habent propria aut communia. Et tunc etiam sequeretur quod nullus potuit uxorem ducere aut aliquem contractum facere sine eius consensu. Que omnia manifeste sunt falsa, quia huiusmodi sic Deus permisit in libertate uniuscuiusque, quod nec per se nec per alium voluit homines ad ista astringi et cogi. Constat autem quod unusquisque potest libere dare illa que sunt in sua plena. libertate, irrequisito consensu cuiuscumque alterius, et maxime talis cui quoad hoc in nullo est subiectus. Ergo unusquisque poterit dare Deo per professionis votum se ipsum et omnia sua, pro quanto erant prius in sua libertate posita, absque omni consensu Pape. Nec potest dici quod Papa possit postea hanc donationem revocare, sicut forte posset ea que oblata sunt Deo in templo offerentibus reddere, quia non eodem modo est sibi commissa dispensatio personarum et dispensatio aliarum rerum. Nam alias res concessit prelatis non solum ad divinos sed etiam ad proprios usus; personas vero nisi ad divinos usus, et hoc magis propter utilitatem subditorum quam suam.

Preterea nec res divino cultui necessarias et valde utiles posset offerentibus reddere, nisi saltem equaliter esset utile divino cultui eis reddere, sicut etiam non reddere, et nisi equaliter esset expediens ipsis offerentibus huiusmodi reaccipere, sicut si in templi obsequium remanerent, quod non potest dari in proposito.

Preterea, huiusmodi res per hoc offeruntur Deo, quia offeruntur ministris, sive offerantur eis quantum ad officia divina, sicut Ecclesie et calices et consimilia; sive quantum ad humana, ut panes et consimilia. Per vota autem Religionis potius est econtrario, non enim directe dantur ipsis ministris Ecclesie, nisi solum per hoc quod directe et principaliter dantur Deo. Nec etiam debent dici dari ipsis ministris sed solum per hoc eorum regimini subici, ut scilicet per eorum regimen possent melius servare que voverant. Quis enim, nisi insanus, dicet quod Petrus posset beatam Virginem a professione sue virginitatis absolvere? Aut, cum coapostolis suis, super professione evangelica dispensare?. Seu donationem, quam per huiusmodi professionem fecerant revocare? Quia et si hoc posset in eis et hoc ipsum posset in se ipso, vel per se vel per commissionem sue auctoritatis secundum quam ita poterat se facere absolvi, sicut ipse poterat absolvere alios, et ita quilibet Papa posset ducere uxorem et filios procreare, quod catholice aures omnino audire abhorrent.

Quia igitur omnibus modis predictis istud est certissimum, ideo Innocentius III, vir in divinis eruditissimus, Extra, De statu mo. et canonicorum, Cum ad monasterium, sine omni scrupulo dubietatis, dicit quod abdicatio proprietatis sicut et custodia castitatis a Deo est annexa regule monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere. Nec valet evasio quorundam dicentium quod, cum monacho dum est monachus, non potest in predictis dispensare, sed potest facere de monacho non monachum et sic, per consequens, a predictis absolvere. Licet enim hoc dictum ex omnibus supradictis destrui possit, nichilominus ipsa evasio talis est quod, tam verbis Innocentii, quam sibi ipsi expresse contradicit. Nam idem penitus est dispensare cum monacho in predictis, quam facere eum de monacho non monachum, quia substantia status monachalis sic costituitur ex predictis quod, ablato quocumque eorum, deficit ipse status. Idem igitur est dicere quod non potest cum monacho dispensare in predictis et dicere quod non potest facere de monacho non monachum et econtrario. Et certe mirabilis temeritas est, absque omni ratione et auctoritate, contra tam expressa verba et contra statum tam divinum et contra evangelica dicta, tale commentum formare..

Item Extra, De symonia, ca.Ne Dei Ecclesia, Honorius III, universis abbatibus cisterciensis ordinis dans formam profitendi episcopis sic ait: Ego, frater abbas cisterciensis ordinis, subiectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis patribus constitutam secundum regulam sancti Benedicti, tibi, domine episcope, tuisque successoribus canonice substituendis et sancte Sedi approbandis, salvo ordine meo, perpetuo me exhibiturum promitto. Ecce quod Papa in obedientia eorum promissa vel promittenda episcopo et Sedi Apostolice excipit observantiam ordinis eorum dicens: Salvo ordine meo. Super quo Bernardus in Apparatu notat: Nam contra regulam obedire non tenetur ut hic dicitur.

Item Gregorius, in Registro, dans formam secundum quam episcopus debet profiteri obedientiam Romano Pontifici et Sancte Romane Ecclesie eandem exceptionem ibi interserit, scilicet: Salvo ordine meo. Et habetur Extra, De iure iurando, ca.. Ego enim episcopus. Ex his autem patet quod si Papa non potest in predictis dispensare, nec absolvere, quod multo minus potest contra ea aliquid precipere. Si enim ante vota huiusmodi non poterat me cogere ad vovendum, cum tamen in vovendo non facerem in aliquo contra Deum, multo minus post votum poterit me cogere ad faciendum contra huiusmodi vota. Si etiam ei qui non vovit castitatem non potest precipere quod ducat uxorem (hoc est enim unum de illis que Deus posuit in nostra libertate) multo minus uni sacrate virgini poterit hoc precipere. Alias Petrus potuisset precipere beate Virgini aut Magdalene aut Paulo quod assumerent statum et actum coniugii, quod nefas est dicere..

Ex predictis etiam omnibus patet quod non potest cum aliquo dispensare ut de statu simpliciter perfectiorum descendat ad statum imperfectiorem. Et quicquid sit de aliis, ex omnibus predictis evidentissime colligitur quod de statu evangelico, qui proprie est et dicitur status Christi, non potest, per dispensationem aut per quamcumque aliam viam, facere ut professor eius ad quemcumque alium statum descendat, nec ipsum statum potest in aliquo, quod ad eius integritatem et perfectionem spectet, etiam ad modicum minuere.

Primo quidem quia hoc esset directe et expresse Christi legibus et consiliis contraire; cum statum istum per omnibus aliis docerit exemplo et verbo, immo alios status Religionum expresse non docerit nisi per hoc quod tradidit istum.

Secundo quia superadditio perfectionis quam superaddit status Christi ad status alios spectat per se ad condiciones premissas, ex quibus status evangelicus ostendebatur esse immobilis et irrecompensabilis. Nam per eius superadditionem altius et plenius donat homo se ipsum obedientie et castitati et divino cultui et altius et universalius abdicat homo a se omnem proprietatem, tam in speciali, quam in communi, et omnem usum divitem, ac per consequens, altius se abstrahit homo a tota vita mundana.

Unde per huiusmodi superaddictionem mortificatur homo mundo, quantum rationabiliter per professionem aliquam fieri potest. Et breviter, si omnes predicte condictiones ad propositum plenius applicentur, et ipse, superaddictiones diligentius considerentur, non solum patebit intentum, sed etiam evidenter claresceret quod omnes status. Religionum se habent ad istum sicut perfectum; secundum quid ad perfectum simpliciter et sicut conforme Christo, secundum quid ad conforme simpliciter.

Unde nec alii status aliud immobilitatis habuerunt, nisi ratione imperfectionis qua a statu Christi deficiunt. Unde etiam, secundum quod magis accedunt ad perfectionem Christi, plus immobilitatis habent. Licuit enim semper, quantum est de iure communi de imperfectiori ad perfectiorem ascendere, de perfectiori vero ad imperfectiorem vero descendere numquam iura concessisse inveniuntur, immo potius prohibuisse.

Propter quod beatus Bernardus in Epistula ad Robertum puerum, dicit quod nullo modo ei licuit, etiam per dispensationem seu licentiam papalem, transire de statu monachorum alborum ad statum nigrorum. Et tamen illi non differunt, nisi secundum arctiorem obligationem et observatiam eiusdem regule, scilicet regule beati Benedicti. Unde dicit ei quod frustra quispam sibi blanditur de apostolica absolutione cum conscientiam divina ligatam teneat sententia. Nemo -inquit- mittens manum ad aratrum, etc. Et post: "Tua tibi conscientia respondeat, cur abieris, si ut artius et rectius et perfectius viveres, securus esto, quia non retro aspexisti". Sed post, cum Apostolo, Que retro sunt oblitus, ad anteriora es extentus, seu alias Noli altum sapere, sed time, quoniam quicquid amplius in victu vestituque superfluo in verbis otiosis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti, hoc proculdubio retro aspicere est, apostatare et prevaricari est". .

Item, in Epistula ad Adam monachum, dicit quod super hoc querere licentiam frivolum est satis remedium quod non est aliud nisi more prothoplaustorum, cauterizatis conscientiis, texere perizomata, videlicet ad velamentum non ad medicamentum. Et, postquam subiunxit aliquas rationes quare per licentiam Pape non poterat hoc esse licitum, concludit: "Nunquid ideo, vel malum esse desiit, vel minoratum est quia Papa concessit? Quis vero malum neget esse prebere assensum malo? Quod tamen summum Pontificem fecisse nequaquam crediderim, nisi aut circumventum mendacio aut importunitate victum.

Item in Epistula ad abbatem cuiusdam monasterii, unde quidam prior cum aliquantis fratribus exierat. "Credimus, inquit, hoc ipsos fratres sentire qui nostrum tantopere de seipsis consilium flagitanti. Credo quod remordente eos conscientia quod retro abierant, ita fortassis expediat. Si misero eos ad doctiorem et cuius reverentior sanctiorque auctoritas sit".

Sanctus enim Papa Gregorius in Libro Pastorali ait (libro secundo, secundo capitulo): "Aliter admonendi sunt coniugiis alligati, aliter a coniugiis liberi, quisquis maius bonum subire proposuit bonum minus quod patuit, sibi illicitum fecit. Ad quod probandum subiungit testimonium de Evangelio dicens: Nemo mittens maum suam... etc."

Item homilia III Super Ezechielem ait: "Sunt nonnulli qui bona quidem que voverunt operantur, atque hoc operantes meliora deliberant, sed retractantes meliora que deliberaverant, immutant. Et quidem bona agunt que ceperant, sed a melioribus que deliberaverant succumbunt. Hi nimirum ante humana iudicia stare videntur in opere,. sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione." Sumit autem illi ibi deliberationem pro voto cum deliberatione facto.

Et ideo hoc certitudinaliter sentiens spiritus Francisci, simpliciter dixit quod 'non licebit de ista Religione exire'. Pro causa reddens, quia hoc esset retro aspicere et ad imperfectiora descendere. Et quantum ad hoc solum credo intentionis sue fuisse mandare in fine suo, quod mandatum ipsius dicitur Testamentum, quod fratres nullas litteras ab apostolica sede petant et quod sic vel sic regula intelligi debeat non dicitur. Timuit enim ut credo et forte presensit in spiritu, quod aliqui stulti libenter peterent aut reciperent aliquas laxationes seu privilegia laxativa ab artitudine et perfectione regule, et quod tunc temporis niterentur ostendere huiusmodi laxationes non esse contra intectionem regule, dicendo et persuadendo, quod sic vel sic debent intelligi verba eius, non enim ipse fuit ita insanus quod nollet suam regulam sane et in suo perfecto sensu et in sua pura et spirituali intenctione intelligi, quod tunc vellet nos esse asinos et etiam erroneos in puro et perfecto intellectu regule, quod nemo sane mentis dicet.

Nec est credendum quod ipse, tunc aliquod novum mandatum et maxime tale ad quod eius potestas non se extenderet, intenderet dare, sed potius mandatum, quod est in regula, de obediendo ei et successoribus eius in pura observantia regule. Ita quod nichil precipiatur aut etiam observetur, quod sit contra animam et regulam nostram. Nec aliquis intellectus aut expositio verbi regule detur, per quod ipsa verba distroqueantur et violententur a sua pura intelligentia et observantia..

Et ideo Gregorius IX, in expositione sua, optime dicit quod, licet predictum Christi confessorem piam intenctionem in predicto mandato habuisse, credamus, et cum hanc enim habere non potuit, nisi modo predicto aut equivalenti. Quia tamen mandatum illud a multis credebatur, aut credi poterat esse datum secundum illum intellectum quem ipse habere non debuit, et secundum quem nobis et maxime successori suo nichil mandare potuit, idcirco Gregorius ad mandatum istud dixit nos non teneri.

Si quis autem profundius inspiceret quomodo per vitam Christi et renovationem eius circa finem Ecclesie consistat, illustratio et exaltatio universalis Ecclesie, et ineffabilis apertio Scripturarum et destruxio Antichristi et omnium temptatorum, et introductio Iudeorum et consummatio omnium, sicut aliqualiter per modum cuiusdam prelibationis, in prima questione de paupertate tetigi, videret clarius quomodo istius status et regule laxatio et obfuscatio, in tantum est pestilens, quod ex ea sequatur denigratio totius fidei, introductio Antichristi et omnium temptatorum finalium et dissipatio omnis perfecti boni. Et tunc indubitabiliter certissimus esset quod a nullo vivente dispensationem recipere potest..

[Responsio ad argumenta in contrarium]

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod verum est quod quicquid potest inferior, in quantum est inferior et in quantum est superiori totaliter subiectus, potest et superior; alias non oportet. Et ideo quicquid potest Abbas in monachum potest et Papa. Non tamen quicquid potest pater in filium vel uxorem, alias Papa posset exigere coniugale debitum ab uxore cuiuslibet viri, sicut et viri earum possunt; et posset pueros et invitos ponere in monasteriis, sicut et patres eorum possunt.

Non etiam est verum quod Abbas possit frangere vota monachi, nisi illa que preiudicant sue professioni et obedientie promisse. Unde si voveat altiorem statum, tenebitur ad ipsum. Nec pater frangit vota pueri sui vel uxoris, sed potius non dando assensum facit quod non habeant robur; unde etiam postquam assensum dedisset non posset ea revocare. Assensus autem eius idcirco exigitur quia non habent plenam iurisdictionem in seipsis ad vota quecumque facienda. Unde preiudicaretur in hoc iurisdictioni paterne et salutari gubernationi uxoris et puerorum, propter defectum discretionis eorum.

Ad secundum dicendum quod, sicut patet ex quarta regula supra de potestate Pape data, nichil ex hoc adimitur potestati Pape, quia ex iure naturali et divino et humano, multa sunt concessa libertati uniuscuiusque, de quibus potuit Deo votum facere absque consensu alterius.

Ad tertium dicendum quod huiusmodi intrepretatio esset in preiudicium Dei et sui cultus et ipsiusmet potestatis papalis, quia. posset per hoc se ipsam diminuere, et esset in prediudicium ipsorum voventium et etiam aliorum. Preterea eadem ratione posset dici quod posset solvere a preceptis Dei et a vinculo coniugali et ab omni pacto humano. Solutio igitur a peccatis debet hic largissime interpretari, quamvis nec in hoc ita, quod peccata, de quibus quis non est debito modo contritus et sacerdoti confessus, possit absolvere.

Ad quartum dicendum quod a trangressione futura, postquam erit facta, potest absolvere, sicut ab ea que iam facta est. Non tamen propter hoc sequitur quod possit facere quod futura transgressio quando fieret non esset culpabilis, quia nec de preterito hoc potuit, nec hoc etiam esset a peccatis absolvere, sed potius naturas actuum mutare. Secundum hoc etiam ita posset dici quod sicut baptismus delet omnia peccata preterita, quod sic deleret omnia futura, ita quod faciendo actus peccatorum nemo peccaret.

Ad quintum dicendum quod sicut in principali responsione dictum fuit, quando videret melius esse votum non servare quam servare, etiam absque hoc quod in aliud commutetur, tunc potest absolvere a voto, quamvis in iure hoc raro inveniatur factum. Et tamen, sicut supra demostratum fuit, hoc ipsum est dispensare et quodammodo in melius commutare.

Ad sextum dicendum quod ibi est supplendum sicut supplet Bernardus in Apparatu: Si iusta causa subest. Alias non est securius quoad Deum cum quo Papa dispensat. Hec Bernardus. Innocentius autem in verbo Sedis Apostolice convenienter hoc subintellexit tamquam valde probabile quod Sedes Apostolica sine iusta causa hoc nullatenus faceret..

Ad septimum dicendum quod ad hoc quod commutatio huiusmodi fieri possit, oportet: Primo quod illud quod commutatur sit mobile ab homine. Unde, quamvis matrimonium posset in melius commutari, quia tamen est immobile ab homine, ideo nullo modo potest per hominem in aliud bonum quantumcumque melius commutari, nisi per consensum ipsorummet coniugum; et hoc quoad quod solum.

Secundo, oportet quod eius commutatio sit ordinabilis ad aliquod melius. Ponatur enim quod unus homo indigeret potu vel cibo, non propter hoc corpus vel sanguinis Christi deberet sibi tradi; quia id est tam divinum quod nullo modo est humanis usibus applicandum. Unde sicut non sunt mala facienda ut veniant tamquam bona, quia ipsa mala nullo modo sunt per se ordinabilia ad illa bona; sic nec divinis sacramentis est talis irriverentia et inordinatio facienda propter bona quantacumque.

Tertio oportet quod possit dari aliquid melius et utilius, aliter enim non posset in melius commutari. Primum autem in votis evangelicis non potest dari, quia supra probatum est per multas vias quod status evangelicus est, et esse debuit, omnino immobilis etiam plus quam coniugium et ideo nullo modo potest in aliud commutari, etiam posito quod aliquid melius posset dari. Secundum etiam non potest hic dari, quia cum per vota evangelica persona rationalis dedicetur et consecretur Deo et eius spirituali cultui et coniunctioni celebrande, non extra animam sed intra, nec corporaliter sed potius spiritualiter; per actus, scilicet, amoris et aliarum virtutum: huiusmodi autem consecratione et oblatione nulla possit dari sanctior et Deo gratiosior.. Si etiam templum Deo consecratum et vasa eius et sacramenta que in eo corporaliter seu per signa sensibilia exercentur, nulla ratione sunt humanis usibus applicanda, nisi prius destruerentur et in aliam formam renovarentur: multo minus et ipse persone per statum evangelicum Deo consecrate poterunt humanis usibus applicari, sine magna contumelia Dei et totius sanctificationis earum per quam erant singulariter Dei templum et sponse, et etiam sine contumelia totius status evangelici, tam secundum se, quam respectu communis estimationis hominum. Communiter enim ab hominibus estimatur illa res vel ille status esse sanctior et divinior, qui minus ab eis creditur posse ad ista humana redire. Unde etiam de quacumque persona divina communiter conciperetur quod adhuc posset carnali coniugio irretiri, et secularibus negotiis et preliis involvi. Eo ipso minus conciperent eam sanctam et divinam, immo et considerarent in ea quasi quandam vilitatem ex ordinabilitate eius ad carnalia et secularia.

Tertium etiam non potest hic dari, quia nullum de principalibus consiliis evangelicis potest commutari quin mutetur totus status persone et professionis sue; et ideo non solum sunt irrecompensabilia ratione sui, sed etiam ratione status cuius mutationem includunt. Et preterea tot latent pericula personalia in oppositis eorum, utpote in carnalibus commerciis et temporalibus divitiis, negotiis et libertatibus, quod periculosissimum est cuilibet descendere ad ea, et maxime illi qui fuit in statu alto et potissime ei qui gustavit fructus eius; ita quod quasi idem est sicut si speculum purissimum opponeretur aspectui oculi menstruate, aut si pannus mundissimus sordibus intingeretur et. immergeretur.

Preterea vix huiusmodi casus possunt debito modo occurrere, quia non bonum videtur dispositus ad conversionem ille qui non vult converti nisi sibi sanctimonialem detur. Secundum hoc etiam, posito quod aliqua regina cum tota terra sua vellet converti, si Papa vellet eam ducere in uxorem; aut aliqua alia persona toti Ecclesie famosissima in sanctitate et Religione, utpote beatus Franciscus, et maxime ex quo habuit plagas Christi, quis nisi Dei blasphemus hoc concederet? Unde audi quam expresse docet hoc Augustinus, libro primo, De adulterinis coniugiis, circa finem. "Dicto enim quod omnis qui dimittat uxorem suam et ducit alteram mechatur; etiam si propterea duxit ut eam faciat christianam", subdit: "sed et quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quod nuptias eius appetit futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam vovisset licebat, postquam se facturum voverit non licebit. Si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas vel continentia post experta connubia solutis a vinculo coniugali vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus, fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera vel alteram sine altero, vovere fas non est. Hec ergo et si qua alia sunt que rectissime voventur, cum homines voverunt, nulla condictione voverunt. Quia et hoc Dominus precipisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete et reddite Domino Deo vestro etc.Unde Apostolus de quibusdam que continentiam voverant et postea nubere voluerant, quod eis antequam. vovissent utique licebat, Habentes -inquit- dampnationem quia primam fidem irritam fecerunt. Nichil ergo expedit quod illicitum est, et nichil quod prohibuit Dominus licitum est. Et libro eodem dicit quod ea que Dei precepto fiunt illicita non est locus, consilio monentis Apostoli, ne hoc fiat; nullo enim modo quod Dominus iuberet servus bonus fieri prohiberet. Et per hoc ostendit Apostolum potuisse consulere et monere ne a conversis fidelibus dimitterentur uxores infideles, quia Dominus non iubebat eas dimitti.

Quod etiam dicitur quod commune bonum maius est quam privatum, non est simpliciter verum, nisi quando bonum commune includit privatum et superaddit ad ipsum; alias enim quamvis secundum se sit melius, non tamen erit melius huic persone. In commutatione autem votorum debet attendi bonum melius respectu persone voventis, quoniam principaliter in huiusmodi votis et personalibus intenduntur bona personalia et per consequens bona aliis communa. Posito ergo quod in casibus predictis sequeretur maius bonum, quoad alios non tamen quo ad eum qui vovit, sicut patet per predicta.

Non est etiam verum nisi bonum commune altiori modo includat bonum communissimum, scilicet divinum, quod includat illud ipsum bonum privatum. Sicut in questione prima de contemplatione magis est tactum. Et forte non sic est in proposito.

Quod autem dicitur de salvatione humani generis, dicendum quod in casu illo credendum esset iam venisse consummationem seculi et electorum. Sicut vult Augustinus, De bono coniugali, exponens illud apostoli: Volo omnes homines esse sicut me ipsum. Et tactum fuit. supra.

Preterea in omnibus casibus istis semper altius sentitur de coniugio quam de Religione quia, omnibus casibus istis exeuntibus, coniugium nullo modo esset dissolvendum. Ut, posito quod iuvenis haberet senem et sterilem et non essent plures nisi ipsi et una puella nubilis, nunquid pro salvatione humani generis posset accedere ad puellam? Et nemo dicet sic, nisi iudaizans et ad Antichristum currens.

Preterea in omnibus istis casibus exponeret homo certum bonum et presens pro incerto et futuro. Quod etiam additur de commutatione in actum orationis et aliarum virtutum, non solum peccat contra omnia predicta, sed etiam ultra hoc: quia opus orationis vehementer habet impediri per opus carnale et per distractiones negotiorum, et vehementer habet expediri et adiuvari per vota evangelica.

Preterea plus tenetur ad ista ex professione status evangelici, quam bono modo posset per quamcumque commutationem. Et idem potest dici de actibus omnium virtutum perfectarum.

Ad illud autem de Patriarchis et Prophetis dicendum quod ille condiciones per quas in eis fiebat recompensatio, non possunt dari in novo Testamento, sicut vult expresse Augustinus, De bono coniugali: "Non enim modus est Christus secundum carnem propagandus, nec Dei preceptum; ut populus Dei secundum carnalem viam propagetur"; et sic de aliis circumstantiis recompensantibus, que in questionibus de castitate et paupertate sunt tacte.

Ad octavum dicendum quod minor est falsa. Et ideo ad primam eius probationem dicendum est quod, posito quod ex. observantia huiusmodi votorum preter intentionem sequeretur mors corporis, nichilomminus tamen semper sunt in maius bonum anime. Et tamen multo facilius et frequentius potest sequi ex eorum oppositis, scilicet ex excessu actus carnali et negotiorum et consimilium.

Preterea, posito quod aliquis infirmus, qui, nec vovit castitatem, nec duxit uxorem, sit in hoc periculo, nunquid tenetur ducere uxorem pro hac causa? Et certum est quod non, tum quia coniugium non est ordinabile ad talem finem, tum quia nullus tenetur obligare se ad tantum onus quantum est onus coniugale, et ad tantam imperfectionem quanta est in eo pro vitando aliquo dampno corporis sui. Constat ergo quod minus tenebitur ille qui iam castitatem est professus.

Preterea, si coniugium pro periculo lepre non est, etiam quo ad eius actum intermittendum, nec pro multis aliis dampnis, immo oportet viro leproso vel uxori debitum reddere; quare magis hoc sentitur de statu Religionis?

Ad secundam dicendum quod in votis istis nullum est periculum spirituale, nisi solum aliquando ex imperfectione persone; ante autem votum non tenetur homo necessario imperfectionem voto oppositam a se abicere, post autem votum tenetur. Si autem hanc abiecerit tunc nullo modo erit sibi periculosum, cum gratia autem Dei hoc potest abici, sicut in questione de castitate et in prima de paupertate latius est tactum. Quamvis etiam aliquibus sit magis expediens nubere quam uri, et ideo non esset sibi in spirituali consulendum, nichilominus tamen sic sunt generalia huiusmodi vota, quod si voveat tenebitur.

Ad tertiam dicendum quod condiciones ille, que pro apostatis. alleguntur, non habent locum. Si ipsi modo debito velint a se reicere malitiam apostatie, alias ita posset dici de quolibet facinoroso, cui non conceditur venia sine gravi confusione et penitentia, quod si ex malitia sua nollet eam portare, indulgerentur sibi omnia, absque omnia penitentia et cum multis beneficiis, ita quod reportaret commodum de malitia sua.

Preterea, posito quod contraherent tales condiciones, propter quas non esset expediens cohabitare tali societati, sicut et in coniugio aliquando contingit, tunc posset cum eo dispensari quantum ad cohabitationem, sicut sit in coniugio, sed numquam quo ad personalem observantiam sue professionis, sicut nec a vinculo coniugali, potest quis absolvi quin semper persona per ipsum teneatur abstricta.

Quod autem dicitur, quod Papa concedit aliquando transire ad laxiorem Religionem, potest dici quod hoc non sit approbative, sed solum permissive, permittendo hoc malum pro vitatione maioris mali, sicut lex permittebat libellum repudii; cuius signum est quia nunquam in iure communi hoc invenitur ab eo concessum, immo semper prohibitum. Potest etiam dici quod non intendit dispensare cum eo, nisi solum quoad cohabitationem et quoad habitum exteriorem, ne extra societatem primam in scandalum ipsorum eorum habitum portet, et ne exterius sit difformis a societate secunda ad quam transit. Unde credo quod apostata Ordinis Minorum, in nulla Religione potest habere aliquid in proprio vel in communi, et sic de aliis perfectionibus essentialibus regule sue.

Ad quartam dicendum quod in tali casu non solum est conveniens,. sed etiam quasi necessarium ut sibi detur licentia deserendi talem societatem. Nichilominus tamen tenebitur ad totam observantiam regule sue; alias non oportebat eum exire, si extra societatem illam volebat eam frangere. Quod autem dicitur quod non fuit intentio sua, nisi haberet socios coadiutores, hoc nichil est dictu, quia hoc esset contra intentionem consiliorum evangelicorum et contra communem intentionem omnium. Omnes enim profitentur castitatem absolute et in omnem eventum, et sic de aliis consiliis. Nec aliqua professio condicionalis sollempnizaret votum seu statum. Licet etiam aliquibus esset difficile servare statum suum absque sociis, non tamen potest esse impossibile, et maxime cum adiutorio gratie Dei, in tali casu copiosius assistentis.

Ad nonum dicendum quod non est simile de statu episcopali et de statu Religionis, quinque ex causis.

Primo quia immobilitas status episcopalis esset in preiudicium Ecclesie et potestatis ecclesiastice, cum multis ex causis mutatio episcoporum sit expediens; aut, scilicet, propter eorum defectus spiritualis, utpote si sit criminosus aut indiscretus et stultus, aut propter defectus corporalis, ut si sit cecus vel surdus et sic de aliis; aut quia forte talis est quod utilior erit Ecclesie Dei in altero officio vel in altera ecclesia; aut quia aliquis notabilior eo utilior loco ipsius poterit substitui. Sed etiam potestates omnium episcoporum et rectorum Ecclesie plenarie non subessent potestati papali, et etiam in casu postestati Concilii generalis vel totius Ecclesie in communi, non esset potestas papalis in pleno culmine suo supra Ecclesie regiminem,. non enim posset auferre hunc populum isti, etiam cum expediret, nec etiam episcopum aut Papam publice hereticum posset a se repellere.

Secundo, quia consecratio status episcopalis in hac persona ab aliorum auctoritate dependet potius quam a sua. Nemo enim assumit sibi honorem, sed oportet eum a Deo vocari per canonicam electionem et confirmationem et consecrationem; quod autem ab aliena auctoritate et potestate dependet, non habet ex se et in se plenam et absolutam immobilitatem.

Tertio quia status iste non dicit directe perfectionem personalem nec perfectionem sanctitatis, sed potius perfectionem dignitatis et auctoritatis super alios. Unde, nec per se et directe ordinatur ad utilitatem proprie persone, immo potius respectu persone habet curam onerosam et periculosam et ingloriosam, et ideo, absque detrimento perfectionis et sanctitatis personalis tolli potest, et aliquando propter profectum persone.

Quarto quia status iste per votum non introducitur, sed potius per simplicem consensum et superioris preceptum, quamvis postmodum ex divino precepto teneatur fideliter exequi ea que spectant ad statum illum, et ideo in mutando ipsum nulla fit voti solutio aut dispensatio. Posito etiam quod aliquis statum huiusmodi voveret, votum hoc non esset multum licitum, nec etiam esset de re que sit plene in iurisdictione voventis, et ideo non posset habere plenum robur.

Quinto quia, licet inter episcopum et ecclesiam sibi commissam sit quoddam spirituale coniugium, sicut dicit Innocentius Extra, De traslatione episcopi, Inter corporalia: Istud tamen coniugium non est. immobile tam ratione extremorum, episcopi, scilicet, et plebis, que sunt variabilia non solum per mortem, sed etiam per multas alias vias, quam ratione sui finis, qui est utilitas Ecclesie, quam ratione modi ipsius coniunctionis, quia non dicit per se aliquam unitatem naturalem, sicut facit coniugium carnale, nec unitatem virtualem sicut facit amicitia sancta, sed potius dicit quandam unitatem iurisdictionalem, qualis est inter regnum et regem; talis autem unitas non potest esse immobilis nisi a subditis subiectio esset inseparabilis, ita quod nullo modo possent non esse subiecti persone talis episcopi. Hoc autem non esse debuit: tum quia subditi sunt assumptibiles ad gradus superiores, tum quia possunt se transferre aut transferri de uno episcopatu ad alium; tum etiam propter omnes causas predictas. Propter istas autem causas bene dicit Innocentius in Decretali preallegata, quod episcopus potest auctoritate Romani Pontificis ab ecclesia removeri per translationem, depositionem et cessionem. Nulla autem harum causarum potest dari respectu status Religionis, immo potius cause opposite, nam eius dissolutio esset in detrimentum Ecclesie et proprie persone, et in diminutionem potestatis ecclesiastice, nec eius creatio pendet ab auctoritate aliena, cum quilibet per seipsum possit profiteri consilia Christi. Introducitur etiam per votum proprium absque superioris precepto, et dicit spirituale coniugium immobile, tam ratione extremorum, que sunt Deus et anima, quam ratione sui finis, qui est animam plene Deo subici et plene Deum habere, quam ratione modi et nature ipsius coniunctionis, que non dicit aliud quam vinculum singularis amicitie et societatis inter animam et Deum..

Unde et nomen commune Religionis, quod sumptum est a religando, sibi anthonomasice vendicavit. Amicitia autem sancta, quantum est de se, est perpetua et immobilis, et quantum est de debito equitatis et gratie, semper debet esse indissolubilis. Et constat quod quantum est ex parte Dei est omnino indefectibilis et intransmutabilis. Unde licet quoad aliqua coniugium episcopi et ecclesie sue sit dignus, istud tamen, quoad ista que dixi, incomparabiliter excedit.

Ad decimum dicendum quod potestas Pape per se non est in destructionem, nisi Apostolus et Scriptura sacra mentiantur. Est tamen sciendum quod quedam, sumpta in generali et indeterminate, sunt bona et tamen aliqua determinatio ipsorum potest esse mala; sicut virtus artificis et lignum solidum sunt de se bona ad arche constructionem, et tamen aliqua applicatio et actio artificis ad illud lignum poterit esse mala, sic et in proposito. Bonum enim expediens et quodammodo necessarium fuit quod Papa haberet potestatem corrigendi et ordinandi subditos suos, et expediens fuit quod hanc potestatem quoad multa haberet indeterminate. Si enim non posset super aliqua nisi sub certa et omnimoda limitatione, non haberetur in tanta reverentia, et propter hoc sequerentur multa alia dampna, sicut autem de sacerdote dicimus quod si non haberet potestatem conficiendi et absolvendi nisi bonus, et tunc solum quando sub debitis circumstantiis ageret, omnes actiones et potestates Ecclesie essent incerte, et multa alia inconvenentia sequerentur, quo suo loco plenius habent tangi.

Oportuit ergo quod Papa indeterminate haberet potestatem excomunicandi et degradandi, qui sunt quidam modi corrigendi, et. potestatem absolvendi et preficiendi rectores Ecclesie, qui sunt quidam modi ordinandi. Cum autem corrigere et ordinare Ecclesiam de se sint bona, patet quod potestas que super ista fertur indeterminate, in quantum talis non potest nisi in bonum, quamvis eius determinatio et applicatio possit esse mala, sicut et celebratio misse. Si autem ad hoc dicatur quod auctoritatem et statum episcopalem tollere episcopo est vere destruere illam auctoritatem in eo, et ita Papa hoc faciens per se potest in destructionem eius, dicendum quod quedam est destructio que in se includit magnum bonum et que fundatur in bono, ut destructio vitiorum, et occisio reproborum secundum legem facta, posse, autem, in talem est magis posse in edificationem. Et sic est in proposito. Ablatio enim auctoritatis episcopalis huic vel illi potest esse valde utilis, et posse in eam, est Ecclesie valde utile, tam in corrigendos subditos, quam ad ordinandos. Non est autem sic de ablatione status evangelici seu Religionis.

Ad undecimum dicendum quod, licet ipsa vota per homines fiant, obligatio tamen votorum est a iure divino, sicut supra satis est ostensum. Si quis autem dicat quod sollempnizatio votorum et ius sollempnizationis est ab Ecclesia per ius positivum introducta, hoc manifeste est falsum, sicut supra fuit ostensum. Tunc enim beata Virgo fuisset obligata ad reddendum debitum Ioseph et Petrus ad reddendum debitum uxori sue viventi postquam fuit Papa.

Preterea, numquid Ecclesia potest sua auctoritate dissolvere coniugium ratificatum? Si enim posset, tunc, absque ingressu Religionis, posset facere quod tales coniuges alia coniugia contraherent, et quod. aliqua, sollempnizans votum castitatis in seculo, esset soluta a tali coniugio prius facto. Cuius contrarium habetur Extra, De conversione coniugatorum, Ex parte tua.

Ad duodecimum dicendum quod per se votum est in dubiis tutiorem partem semper esse eligendam; illa autem est tutior que magis consonat legi evangelice et verbis et factis Christi et Apostolorum et decretis omnium Romanorum Pontificum, qui usque ad hec tempora precesserunt, et que plus consonat omni puritati et restrictioni, et que minus favet omni carnali affectui et laxactioni. Nullum etiam vidi nec audivi vere et perfecte spiritualem, qui contrarium huiusmodi senserit. Huius enim sententie fuit beatus Bernardus et Hugo, libro De sacramentis: Contra autem omnia hec sequi sententiam alicuius Pape, sequentis non esset securum immo inexcusabile, quia indubitanter talis esset Antichristus aut magnus precursor eius.

Ad illa duo alterius partis, quia non bene arguunt, dicendum: Ad primum quod non est simile de iuramento vel dono facto homini et de voto. Potest enim homo sub iuramento promittere vel dare aliquid alteri etiam in dampnum suum, ut cum quis dat se alteri in servum, Deo autem non potest aliquid dari, ita quod donum illud ipse acceptet et recipiat, nisi sit in profectum dantis.Votum autem non sit homini sed solum Deo, quamvis aliquando fiat in manu hominis locum Dei tenentis. Et hinc est quod, quando votum vergit in detrimentum anime, quod ille, cui a Deo est commissa gubernatio illius anime, potest votum illud, secundum quod voventi magis expedit, commutare. Et idem est de iuramento facto soli Deo. Quando autem factum est homini, nisi. iuramentum esset omnino illicitum, non poterit; pendet enim a consensu eius cui factum est.

Ad secundum dicendum quod, quando est dubium an votum sit in dispendium vel non, determinare hoc non spectat ad ipsum voventem, sed potius ad illum qui ex auctoritate Dei habet illam animam regere et de dubiis fidei et morum determinare. Secundum Innocentius Extra, De translatione episcopi, Venerabilem: Nec commilitones nec convivales sunt bailivi sicut superioris auctoritate fiende, tum quia probabiliter timetur quod in talibus esset homo faciliter sibi minus compassivus, tum quia ligamentum voti a superiori, scilicet Deo, pendet, et ideo eius dispensatio, quamquam ex causa iusta fiat, a superiori pendere debet, nisi ubi esset tantum dispendium quod superioris auctoritas non posset bono modo exspectari. Nichilominus tamen postea loco et tempore esset hoc sibi dicendum et ab eo approbandum..

Indice dei manoscritti

A = Borghesiano 357 (proveniente da Avignone)

B = Borghesiano 358

V = Vaticano Latino

L = Laurenziano XXXI sin. 3

C = Capestranense XXVI

M = Silvestrino XIX

F = Conv.Soppr. 448 (Bibl. Laurentiana Florentiae)

S = Siena UV 7

Q = Assisi Com.677

______________________________________

 

G = Graz 1226

Ma = Marciano Latino III, 77

P = Padova, Bibl. Università, 2094

 

Extra = Decretales seu Liber extravagantium Gregorii papae IX, secundum criticam editionem Aemilii Friedberg, Corpus Iuris Canonici, II, Lipsiae 1881 (" ed., Id. 1959), coll. I-927 Cfr. editio Romana 1582

Qo = Quodlibeta IV, ed. Venetiis 1509

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Petri Iohannis Olivi

 

Quaestiones

de

Romano pontifice