[De renuntiatione Pape.]

Quia propter renuntiationem Celestini nuper factam quidam dubitaverunt, an papa possit (a) renuntiare papatui, ita quod, ipso vivente, alter sibi substituatur, idcirco ad maiorem huius evidentiam quanto fortius poterimus, primo pro parte contraria arguamus. Facio igitur ad hoc XIIcim argumenta, ut tandem ex ipsorum dissolutione veritas conclusionis proposite clarius elucescat.

1. Argumentum primo sic: Extra De translatione episcopi, Inter corporalia (1)dicit Innocentius III: Cum fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitare non debet, quin onnipotens Deus spirituale coniugium, quod est inter episcopum et ecclesiam, suo tantum iudicio reservaverit dissolvendum, qui .dissolutionem etiam carnalis coniugii suo tantum iudicio reservavit, precipiens, ut quod Deus coniunxerit, homo non separet. Non enim humana sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur, cum per translationem, depositionem, cessionem auctoritate romani pontificis, quem constat esse Vicarium Ihesu Christi, episcopus ab ecclesia removetur et ideo hec tria, que premisimus, non tam constitutione canonica quam institutione divina soli sunt romano pontifici reservata. Et infra dicit, quod non debet in dubium revocari, quin post (b) electionem et confirmacionem canonicam inter personas eligentium et electi coniugium sit spirituale contractum.

Quod etiam 7a q. 1a dicit capitulum Evaristi pape (2) : Sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiamsuam, idest ut illam dimittat, ad quam consecratus est. Et sicut uxorinon licet dimittere virum, suum, ut alteri se, vivente eo, matrimonio societ, ita ecclesie non licet dimittere episcopum suum, ut, eo vivente, alium accipiet, sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat. Et ibidem dicit papa Gregorius (3) et Nicholaus (4) papa, quod etiam propter infirmitatem vel egritudinem non sunt episcopi de suis sedibus abiciendi, nec alii in eorum loco consecrandi, sed solum ubi est necesse, dandus est sibi dispensator, seu coadiutor, et subdit ibi Gregorius (1),quod nisi cessionem petierit, non valemus ei cessionem dare.

Ex hiis igitur arguo: Constat, quod non minus valet vinculum spiritualis coniugii, quod est inter papam et universalem ecclesiam, quam inter inferiores episcopos et suas dyoceses. Si ergo inferiorum episcoporum conugium non potest nisi per Dei auctoritatem dissolvi, quo multo minus spirituale coniugium pape, si in nullo est anctoritas Dei ad proprium coniugium per se dissolvendum. Ergo papa non habet auctoritatem Dei ad hoc vinculum in se dissolvendum.

2. Item nullus habet rationem prelati et superioris (a) respectu proprie persone, uncle nullus potest se ipsum baptizare, aut a peccatis absolvere, aut sacros ordines sibi conferre et sic de aliis, nec re vel iudex potest se ipsum ordine iudiciario pro quocumque crimine occidere, sicut potest alios reos; ergo papa non gerit vicem prelati et superioris respectu proprie persone; ergo per modum condempnantis vel renuntiantis non potest se ipsum a papatu deponere, ac per consequens nec alius ei substitui, ipso vivente, et pro hoc videtur esse capitulum sancti Cipriani episcopi, Causa VIIa, q. Ia. ubi dicitur (2): Factus est episcopus, scil. romanus, Cornelius de Dei et Christi eius iudicio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, idest locus Petri, et gradus cathedre sacerdotalis vacaret, quo occupato, idest a Cornelio recepto, et de Dei voluntate atque nostrorum omnium consensione firmato, quisque iam episcopus, idest papa, fieri voluerit, foris fiat necesse est, et cum post primum esse non possit, quisque post unum, qui solus debet esse, factus est, iam non secundus ille, sed nullus est. Loquitur autem contra Novatianum cismaticum et factum papam.

3. Item nullius renuntiatio valet, nisi acceptetur a superiori suo;sed nullus est papa superior nisi Deus, de quo non constat, an eamacceptet, nisi signo indubitabili hoc sue ecclesie declaret.

4. Item potestas a solo Deo dedita, a solo Deo potest tolli, et vinculum a solo Deo ligatum, a solo Deo potest dissolvi. Sed potestas pape et v inculum eius a solo Deo est cum ecclesia, ergo potest a solo Deo tolli et dissolvi. Quod autem sit a solo Deo, habetur in decretis XXIIa d., ubi dicit Anacletus papa (3) Sarosancta romanaecclesia non ab apostolis, sed ab ipso domino Salvatore nostro primatum optinuit, sicut beato Petro apostolo dixit. Tu es Petrus, etsuper hanc petram hedificabo ecclesiam meam. Et infra: Prima ergo sedes est celesti beneficio romana ecclesia, quam, ut memoratum est,beatissimus Petrus et Paulus in una die, uno quoque tempore suoconsecraverunt martirio. Ibidem etiam Nicholaus papa dicit (I) omnespatriarchas apices et matropoleon primatus et archiepiscopas cathedrasinstituit romana ecclesia, illam vero solus ipse fundavit et supra petramfidei mox nascentis erexit, qui beato Petro eterne vite clavigero terreni simul et celestis imperii iura commisit. Non ergo quilibet terrenasententia, sed illud verbum, quo constructum est celum et terra,romanam fundavit ecclesiam. Unde non est dubium, quod qui romaneecclesie privilegium, ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum,aufferre conatum, hic (a) procul dubio in heresim labitur, et est dicendus hereticus. Fidem quippe violat, qui advuersus illam agit,que (b) est mater fidei, et illi contumax invenitur, qui eam cunctisecclesiis pretulisse cognoscitur.

Per iura autem terreni et celestis imperii intulit spiritualem potestatem tam respectu ecclesie in terris, seu in hac vita degentis,quam respectu regni celorum, ad quod per suas clave nos introducit,propter quod et Petrum vocat eterne vite clavigerum. Et papa Pelagius XXIa d. dicit (2) quod sancta romana ecclesia nullis synodicisconstitutis est ceteris prelata ecclesiis, sed euvangelica voce Chisti dicentis: Tu es Petrus etc.

5. Item maior est auctoritas pape quam sedis sue; nam per auctoritatem Petro datam pervenit auctoritas ad.sedem romanam. Sedpapa non posset sedem romanam aliter mutare, ut ex predictis patet;ergo multo minus potest suam potestatem a se ipso mutare. I Ad quod etiam facit, quod nulla est potestas ordinata ad sui destructionem; sed eam proprie persone tollere, est eam destruere.

Ad hoc etiam facit, quod si non potest ipsam in se ipso minuereseu detruncare, multo minus potest ipsam in se ipso omnino anullare;sed papa non potest facere, quod papalis potestas sit in ipso diminutavel detruncata, ergo etc.

6. Item omnis novitas in precipuis fundamentis fidei et ecclesie nullum ex scriptura sacra vel ex priorum patrum autenticis traditionibus robur habens, est tanquam prophana novitas evitanda. Nam apostolus Ia ad Timo. VIo(3) in huiusmodi precipit etiam prophanas vocis novitates evitari. Constat autem, quod longe magis est evitanda prophana novitas rei simul et vocis, quam solius vocis, unde Extra, De translatione episcopi, Inter corporalia (4) dicit Innocentim: Quod non est sanctorum patrum decreto sancitum, non est superstitiosis adinventionibus presumendum, presertim cum non nunquam intelligatur prohibitum, quod non invenitur expressum. Sed renuntiatio papalis et substitutio nuper facta, videtur esse huiusmodi. nusquam, enim in scriptura dicitur, quod papa possit cedere. vel quod, ipso vivente, alter [f. 85v] possit sibi substitui, vel quod a se vel quod (a)ab alio possit deponi, nisi deviet a fide: Quod enim VIIIa, q. Ia super illo capitulo (1) Si Petrus etc. dicit quedam gloça sive notula, quod Clemens fuit primo post Petrum apostolicus seu papa, videns autem Clemens, quod hoc esset periculosum exemplum, scil. quod aliquis sibi eligeret successorem, sicut Petrus eligerat eum, sibi renuntiavit papatui, et tunc electus est Linus (b). quo mortuo, electus est Cletus, et hoc mortuo. electus est iterum Clemens, hec, inquam, notula, a parte contradicit textui capituli. nam ibi (2) Iohannes papa scribit ecclesiis Germanie et Gallie dicens: Quamvis princeps apostolorum sibi adiutorem adsciverit, idest associaverit, Lynum et Cletum, non tamen potestatem pontificii ac normam, scil. papalem ligandi el solvendi eis tradidit, sed successori suo Clementi, qui sedem apostolicam post eum,et potestatem ponticalem, tradente beato Petro, tenere promeruit. Linusvero et Cletus ministrabant exteriora, Petrus autem verbo et orationiinstabat. Videtur ergo Iohannes papa expresse docere, quod Lynus etCletus dicti sunt romani presules, non quia vere fuerint pape sicutClemens, sed quia etiam, vivente beato Petro, erant quasi vicariì eiusin ministerio exteriorum. Gloca vero predicta videtur niti concordaredictum hoc Iohannis pape et Ieronimi in Libro illustrium virorum (3) dicentis, quod Clemens fuit Rome episcopus quartus post Petrum,quamvis aliqui dicant ipsum fuisse secundum, scil. ante Linum etCletum. Sed potius videtur standum solempni epistole pape Iohannisad. tam sollempnes ecclesias, scil. Germanie et.Gallie. nam et notulailla male sentit de Petro. quasi ipse in sua morte (c) in malum exemplumposteriorum et in periculum futurorum sibi elegerit successorem,ita quod Clemens ex hoc compulsus fuerit renuntiare; nam eadem ratione,qua Petrus crederetur in hoc errasse, posset credi falso statuisseRome sedem papalem. Non enim habuerunt hoc eius successoresnisi ab eo.

Preterea in festo sancti Clementis secundum breviarium romaneecclesie legitur (4), quod ipse ex precepto beati Petri suscepit pontifi- [mancano pp.344-345] nones de hoc epresse non locuntur, erat dubia, et cum hoc sit circa summe arduum, scil. (a) circa summum et radicalissimum apostolice potestatis ecclesiastice, ergo per generale consilium ecclesie inquiri et diffiniri [debuit]. ergo huiusmodi omissio reddit hanc novitatem amplius suspectam et manenti suspicione dignam 1. Item pontificium nove legis est et esse debuit inmobilius pontificio [f: 86r] veteris legis. Sed illud fuit secundum legem sic inmobile, quod filius non debuit patri in pontificatu succedere, nisi post patris mortem, unde Exo.XXIX capitulo dicitur (1): Vestem aute[m] sanctam, qa utetur Aaron habebunt filii eius post eum, ut iungantur in ea et consecrentur manus eorum etc.

Et Numerorum XX° legitur (2) quod post mortem Aaron Moyses ex precepto Dei induit Eleacar filium eius (b) pontificali veste (c). Ex quibus patet, quod filius non erat secundum legem in pontificem consecrandus usque post mortem pontificis, cui succedebat (d); quod etiam innuitur Numerorum XXXV° (3) ubi Deus iubet, quod fugitivus maneat in urbe refugii donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur; et infra (4) subditur: Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, quod nichil esset dictu, si alius (e) ante mortem poterat ei substitui. Et iterum Heb. septimo (f) tertius et octavus deinceps. Unde et sancti super illo verbo Io. XIo (5): Cayphas cum esset pontifex illius anni, dicunt, quod contra legem sanctam :erat tunc pontificium venale annuale, unde et Iosephus (6) refert, quod Cayphas pretio (g) emerat sacerdotium unius anni.

12. Item nichil in ecclesia magis necessarium quam solida auctoritas fidei et eius, per quem (h) precipue habet interpretari et diffiniri ac deffendi et conservari, et econtra nichil periculosius quam dare grandem occasionem, ut principalis potestas et auctoritas fidei contempnatur (i) et scismatice evellatur et abiciatur ac tyrannice et ambitiose usurpetur. Sed maxima occasio horum periculorum daretur ex levi et incostanti mobilitate papalis potestatis; eius vero inmobilitas multis confert ad hoc, ut ipsa et tota fides ecclesie in manenti reverentia habeatur et ut ei firmius credatur et obediatur, ergo recta et fidelis ratio dictat ipsam debere esse inmobilem. Sed Deus nichil edidit contrarium sane fidei et recte rationi, ergo etc.

Responsio, quod veritas huius questionis iam patet ex ecclesiastica diffinitione per papam cum cardinalium consilio et assensu sollempniter facta et opere exsecuta et ab universali ecclesia postmodum suscepta et per sollempnem obedientiam celebrata. Unde non oportet nisi monstrare quod huic diffinitioni et eius susceptioni nullum ius divinum aut canonicurn obsistit aut contradicit, immo utroque iure fulcitur et recta ratione vallatur et illustratur.

Quod autem nullum ius sibi obsistat, patet habunde, quia nec minimum verbum in textu vel glocula (1) contra hoc reperitur, nec est qui minimum verbum contra hoc posset nisi fallaciter allegare, sicut ex dissolutione premissarum obiectionum infra plenius apparebit.

Ad videndum autem quomodo utroque iure, divino scil. et canonico, fulciatur, sunt 4or diligentius attendenda.

Primum est, quanta est secundum iura potestas pape in constituendis et diffiniendis et specialiter in (a) substitutione sui succedentis.

Secundum est, quam potestatem habet super (b) hoc ecclesia et precipue illa, ad quam spectat electio pape.

Tertium est, quomodo iurisdictio episcopalis et etiam papalis est et esse debuit mobilis (c).

Quartum est, quomodo ordini sacerdotali et episcopali non est essentialiter nec inseparabilis coniuncta [iurisdictio] et tamen ex utraque (d) simul sumpta integratur plenitudo potestatis papalis et episcopalis et sacerdotalis, itaque non est plena absque utraque.

Quantum ad primum sciendum, quod quam plurimi canones et fere totum ius canonicum ecclesiasticum scripto et facto clamat, quod apud papam residet summa potestas diffiniendi questiones et dubia fidei et omnes maiores ecclesie causas. Et iterum potestas instituendi et mittendi omnium ecclesiarum aliarum sedes et earum episcopos et rectores. Et iterum potestas super consilia generalia itaque absque eius auctoritate nullum penitus habent robur, prout patet XVIIa d. in capitulo (2) Synodum et in Ve capitulis sequentibus, que sunt decreta pape Marcelli, Iulii. Damasii, Gregorii, Pelagii et Symachi, ut in sequenti capitulo (3) Iulius papa dicit canonibus precipi, sine romane ecclesie auctoritate consilia fieri non debere, nec ullum ratum est aut erit unquam consilium, quod eius non fuerit auctoritate fulcitum.

Item d. XIXo capitulo (1) Si romanorum et in sex capitulis sequentibus, ubi in secundo dicit Agato papa: Sic omnes .sacratione apostolice sedi accipiende sunt tamquam Petri ipsius voce firmate. Et in quarto (2) dicit Stephanus papa: Quicquid sancta romana ecclesia constituit et ordinaverit, perpetuo et irrefragabuiliter observandum est. It in quinto dicit Gregorius papa : Nulli fas est velle vel posse transgredi apostolice sedis precepta.

Item d. XXa capitulo (3) Si decreta et d. XXIa capitulo (4) novo testamento et capitulo (5) Denique. Et de. XIIa capitulo (6) Omnes et capitulo (7) sacrosancta :Et LXXXIa d. capitulo qui, ubi dicit Gregorius, quod peccatum paganitatis incurrit quisquis sedi apcstolice obedire contempnit.

Item causa IXa, q. IIIa capitulo (9) Patet et in X capitulis sequentibus, ubi in primo (10) dicit Nicholaus papa, quod in iudicium sedis apostolice, cuius auctorite maius non est, patet a nemine (a) fore retractandum. Et in quarto (11) dicit Innocentius papa quod Nemo iudicabit primam sedem, nec enim ab Agusto (b), idest a imperatore, nec ab omni clero, si simul sumpto, neque a regibus neque a populo iudex, scil. eorum, idest papa, iudicabitur. Et ante hec omnia capitula, questione eadem dicit Yginus papa (12) Salvo in omnibus ecclesie romane privilegio, nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, idest presentia, audiat causas, scil. criminales, eorum, idest episcoporum, ex quo aperte innuit quod romanus papa per se solus hoc et similia potest.

Item XXIIIIa, q. Ia. capitulo (13) Manet ergo et in XIIIcim; capipitulis sequentibus, ubi in octavo (I4) dicitur: Quotiens fidei ratio idest causa vel questio, ventilatur, arbit[r]or omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, idest sui nominis et honoris auctorem, referre debere. Et in Xo (I5) dicit Ieronimus Damaso pape: Hec est fides, papa beatissime, quam in ecclesia catholica didisscimus, in qua si minus (c) perite aut parum caute aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri sedem tenes et fidem; si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur quicumque me inculpare voluerit, se imperitum et malivolum et etiam (16) hereticum comprobabit.

Item XXVa, q. Ia, capitulo Io et in VIor sequentibus, ubi in quarto dicit Ylarius papa: Nulli fas .sit sine status sui periculo vel dilinas constitutiones vel apostolice [f. 86v] sedis. decreta temerare

In quibus autem possit romanus papa novas leges condere docet infra in VIo capitulo (1) Urbanus papa dicens: Sciendi vero summopere est, quia inde (a) novas. leges condere potest,. unde evengeliste a[liqui]d nequaquam dixerunt, ubi vero aperte dominus vel apostoli eius et eos sequentes sancti patres spiritualiter (2) aliqid diffinierunt, scil. ad substantiam fidei et cristiane legis spectans, ibi non novam legem dare romanus pontifex, sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem, idest usque ad martirium et mortem; confimare debet. Si enim quod docuere apostoli et prophete destruere, quod absit, niteretur, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur.

Item ibidem (2) Cocimus (4) papa dicit: Contra statuta patrum, scil. ad substantiam fidei et divine legis spectantia, aliquid condere vel concedere vel mutare nec huius quidem sedis potest auctoritas. Apud nos quidem in commissis (5) radicibus vivit antiquitas, cui, scil. antiquitati, decreta patrum sanxere reverentiam, scil. esse exibendam.

Item ibidem (6) Marcellus (b) papa: Omne quod irreprehensibile est, catholica deffendit ecclesia. Et infra: Nequaquam quod contra euvangelicam doctrinam vel apstolicam vel constitutionem eorum sive sanctorum patrum fuerit actum, stabit. Quod autem de constitutione spectante ad fidem intelligat patet, quia mox subdit: Et quod ab infidelibus vel hereticis factum fuerit omnino cassabitur.

Item ibidem (7) Ormista papa: Prima salus est, recte fidei regulam custodire et a constitutis patrum nullatenens detiare.

Item de. XVa (8) dicit beatus Gregorius se IVor consilia scil. nicenum (c) et constantinopolitanum et ephesinum et calcedonense, sic suscipere et venerari sicut IVor evangelii libros., quia in hiis velud in quadrato lapide sancte fidei structura consurgit et cuiuslibet vite atque actionis norma existit; et subdit: Vm quoque consilium veneror, in quo Theodorus personam Christi in duabus substantiis separans in [impietatis] perfidiam (d) cecidisse convincitur. Cunctas vero personas, que veneranda prefata consilia respuunt, respuo, que venerantur, amplector, quia dum universali consensu sunt constituta, se et nolle illa destruit, quisquis presumit aut solvere (a), quod ligant aut ligare quod solvunt. Et d. XVIa capitulo (1) Sancta octo dicit romanus pontifex (b): Sancta octo universalia consilia usque ad unum apicem inmutilata servare et que predicaverunt et statuerunt omnibus modis .sequi et predicare et quecumque condempnaverunt, ore et corde condempnare.

Quod autem hec (c) non intelligantur de hiis, que ad substantiam fidei et divine legis non spectant, patet non solum ex capitulis preallegatis et specialiter ex capitulis XVIIe distinctionis sed etiam ex hoc, quod extra, de electione, capitulo (2) Significasti, dicit Paschalis papa quod nulla consilia prefixerunt legem romane ecclesie, cum omnia consilia per romane ecclesie auctoritatem facta sint et robur acceperint, et in eorum statutis romana patenter excipiatur ecclesia.

Quod autem istud a divina lege procedat, patet primo ex hoc, quod Christus Matt. (d) XVI° (3) singulariter dixit Petro: Super hanc petram hedificabo ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris, erit ligatum etc., aut ex hoc, quod Luce XXII (4) dicit eidem: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Unde ex utroque eorum arguitur modus IIIus: Maiores ecclesie causas, precipue articulos fidei contingentes, ad Petri sedem esse referendas, prout habetur extra, de baptismo et eius effectu, capitulo (5) Maiores.

Patet etiam secundo ex hoc, quod Christus Io. ultimo (6) singulariter com[m]isit sibi generalem curam et pastoralem suarum ovium. Et etiam ex hoc, quod ubique in tantum prefertur ceteris coapostolis et condiscipulis, quod in ipso omnes intelliguntur tanquam gerente personam totius ecclesie ut Mt. XVII° (7), ubi Christus dicit ei: Aperto ore piscis, invenies staterem et da eis pro me et te, idest pro me et omnibus discipulis meis. Et capitulo XVIII (8) ubi Petro interroganti quotiens dimittat fratri peccanti, dicit ei Christus, quod usque septuagies septies.

Capitulo etiam XIXo (9) dicit in persona omnium: Ecce nos reliquimus (e) omnia et secuti sumus te. Et Io. VIo (10) in persona omnium dicit: Domine ad quem ibimus? Verba eterne vite habes, et supra. Et Lu. XXIIo (f) (11) sibi pro omnibus dicit Christus: Symon ecce sathanas expetivit vos (g) etc.

Tertio patet hoc, quia,.prout in libro Actuum a Luca refertur, quia mox post Christi assensionem Petrus se iecit ut caput omnium sicut patet lo capitulo (1) in electione Mathie ac deinde post missionem spiritus sancti in sequentibus ciapitulis.

Item calitulo XVo (2) in consilio pro questione evacuandarum legalium habita, Petrus tamquam omnium caput sententialiter primo diffinivit questionem, ubi dicitur (3): Cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit etc. ubi et ostenditur, quod questiones fidei et cuncte maiores cause ad Petrum et eius consilium erant referende, nam ibi Paulus et Barnabas ab antiochena ecclesia mittuntur in Ierusalem ad Petrum et eius coapostolos et presbiteros pro questione hac determinanda ab eis.

Patet etiam hoc ex lege veteri. Nam Deuter. XVIIo (4) dicit Deus: Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter causam et causam et iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum, quem elegerit (a) dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, queresque ab eis, qui iudicabunt tibi iudicii veritatem. Et facies quodcumque dixerint qui presunt loco, quem eleg[er]it dominus et docuerint te iuxta legem eius. Ex quo patet, quod contra Dei legem nichil possunt, sequensque sententiam eorum non delinabis ad dexteram vel sinistram, qui autem su[per]bierit nolens obedire sacerdotis, idest summi pontificis, imperio, qui eo tempore ministrat domino, et decreto, morietur ille homo, cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia, scil. contra summum pontificem et iudicem. Constat autem, quod summo pontifici et iudici legis nove non minus est obediendum nec eius iudicio minus standum quam pontifici veteris legis.

Ex omnibus igitur predictis fit ad propositum unum irrefragabile argumentum [f 87r]: Constat enim ex omnibus predictis. quod papa potest novam legem condere de quocunque, quod non est contra Christi fidem et legem et quod in omni tali et etiam in omni sententiali et autentica expositione dubiorum cristiane legis et fidei est sibi credendum et obediendum,. nisi aperte esset contraria fidei Christi et legi. Sed papam posse renuntiare papatui, non est contra articulum fidei nec contra aliquod preceptum Christi, ergo papa potuit super hoc legem condere et dubium, si quod hic erat, exponere, et pape hoc condenti et exponenti tota ecclesia tenetur assentire et obedire Et certe sic videmus in toto processu ecclesie ab initio usque nunc, quod per papam et eius apostolicam sedem. multa dubia noviter insurgentia fuerunt explicata et secundum diversitatem et variam expedientiam temporum et casuum nova decreta condidit et prius data mutavit. Unde et Innocentius Extra, De translatione Episcopi (1) : Inter corporalia, dicit, quod illud quod de episcopis per solum romanum pontificem transferendis vel deponendis aut absolvendis fuerat usque ad tempora sua cautum, non fuerat de electis et confirmatis expressum, ipse tamen hoc ibi de novo explicat, quia inter ecclesiam et ecclesiam ac confirmatum et spirituale coniugium consimiliter contractum, de similibus aut[em] simile iudicium est habendum

Patet vel hoc ipsum attendendo specialius ad potestatem, quam papa habet in ordinando, substituendo sibi successorem; constat autem, quod ea ratione, qua oportuit successorem sibi substitui, oportuit in ecclesia Christi esse potestatem substituendi; hec autem potestas radicalius debuit esse in capite quam in membris et maxime in illo, qui secundum quod ait Innocentius IIIs, Extra, De auctoritate et usu pallii (a) capitulo (2). Ad honorem, solus assumptus est in plenitudinem ecclesiastice potestatis, que per pallium figuratur, propter quod solus in missarum sollempniis pallio semper utitur et ubique. Propter quod ab initio ecclesie per: summos pontifices fuit aliqua forma successorem sibi substituendi provisa et secundum diversitatem temporum per eosdem est variata. Unde et Nicolaus papa anno Mo LIXo a Christi incarnatione statuit formam, quod per solos cardinales posset successor eligi et non aliter, prout habetur in decretis, d. XXIIIa (3), Postmodum Alexander (b) IIIus statuit, quod nullus esse[tl papa, nisi a duabus partibus cardinalium esset electus, prout habetur Extra, De electione (4), Licet. Et sic intelligo illud capitulum Iohannis pape, VIIIa, q. la (5). Si Petrus, ubi dicit, quod Petrus tradidit potestatem papalem succesori suo Clementi. Hoc enim fecit tanquam ipsum vice totius ecclesie sibi in hac parte consentientis eligens, aut ab ecclesia post se eligendum decernens; nam et ibidem (6) premittitur capitulum Symachi pape insinuantis (c), quod papa de electione sui successoris potest ante mortem suam discernere seu deliberare. Et certe sume quod vis trium, scil. quod aut Petrus fecit Clementem papam, adhuc se vivente, ex (d) quo sequitur, quod Petrus tunc cessit (a) suo papatui; ut quod sicut forma eligendi papam sequentem data a priori papa, habet vim et efficaciam post mortem eius, a quo data est, ita quod per ipsam papa sequens eligitur, et sic papa et aliter fieri non posset, quod sic ordinatio Clementis in papam facta a Petro, haberet vim et efficaciam post mortem Petri, ita quod per ipsam post mortem Petri et non ante Clemens fieret papa; aut quod Petrus non aliter ordinaverit eum, nisi decernendo ipsum ab ecclesia post eligendum.

Secundus autem modus plus consonat verbis pape Iohannis; nam et papa cum ecclesia posset ordinare, quod ille post mortem pape succederet, quem papa ante mortem preelegisset, nisi hoc aperte in dissipationem ecclesie et sui imposterum regiminis redundaret. Nam secundum apostolum IIa Cor. X° (1) potestas apostolica non est data in destructionem ecclesie, sed in comunitionem.

Ex hiis igitur arguo ad propositum. Constat enim ex predictis, quod papa habet plenam potestatem ordinandi formam creandi sibi successorem, quia hec potestas fuit utilis et necessaria ecclesie Christi, ergo si ex causa necessaria vel ex valde utili ordinat, quod papa renuntiante vel in heresim lapso, eligatur sibi successor, vere et salubriter erit hoc ordinatum. Et si hoc papa non potest, tunc non habet plenam potestatem ordinandi necessaria et salubria regimini ecclesie Dei; hoc autem patenter est falsum, ergo et illud, ex quo sequitur, scil. quod non possit hoc ordinare.

Quantum autem ad secundum principale, quam scil. potestatem habet super hoc ecclesia Dei et specialiter illud collegiunn (b), quod eligit papam, sciendum, quod ea ratione, qua oportuit papam mori et multipliciter infirmari et a regimine ecclesie necessario ex causis variis impediri, oportuit aliquod collegium discretorum et sollempnium virorum habere potestatem creandi papam et interim gerendi vicem pape defuncti saltem in casibus necessariis, alias totum regimen ecclesie posset sepe et sepius multipliciter discrimen et dampnum incurrere. Et hac eadem ratione Franciscus (2), pater noster sanctissimus, et sectator Christi et apostolorum precipuus et spiritu sancto plenus, promittit in sua et nostra regula obedientiam non solum pape et eius successoribus, sed etiam romane ecclesie, per quam nequaquam intellexit omnes ecclesias, nec totum populum romane ecclesie, sed solum collegium cardinalium, qui proprie et anthonomastice sunt ipsa sedes ecclesie romane iuxta quod nomine ecclesie intelligitur capitulum canonicorum ecclesie cathedralis, ut Extra, De testamentis et ultimis voluntatibus (2) Relatum est auribus nostris, dicitur, quod nomine ecclesie non episcopus vel successor clerici morierntis, ubi est collegium clericorum, sed congregatio, scil. capitulum, intelligitur. Et infra eodem (3): Requisiti, dicitur, quod cum testator dicit: relinquo istud episcopo et ecclesie, per ecclesiam intelligitur cathedralis ecclesia, et infra subditur, quod non est tanta communio inter episcopum et capellas vel monasterium, seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus, suplle: strictius et magis proprie, unde que adquirit episcopus, non illis, sed isti adquirit tantum. Ea igitur ratione, qua omnis causa, in quantum causa, preest suo causato, [f. 87v] in quantum causato, presunt electores pape futuri ipsi pape, ut in papam creando. Unde et eidem ab eis electo possunt precipere. ut consentiat electioni, nisi suam nimis notabilem insufficientiam, toti ecclesie nimium periculosam, posset evidentissime allegare. Et huic (a) consonat id, quod XXIIIa d. capitulo (4): In nomine papa Nicholaus dicit, quod quia sedes apostolica cunctis in orbe terrarum prefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, idcirco cardinales episcopi proculdubio metropolitani vice funguntur, quo ad hoc videlicet, ut electum antistitem (b) ad apostolici culminis apicem provehant. Huic etiam consonat, quod Extra, De electione capitulo (5) Licet, dicit Alexander (c) IIIus, quod ideo circa electionem pape in romana ecclesia speciale aliquid constituitur quia ibi non potest ad superiorem recursus haberi, sicut in inferioribus ecclesiis potest.

Preterea etiam philosophis paganis, puta Aristoteli in libro Politicorum (6), recta ratio dictavit, quod illud civile regimen est optimum, quod erat commixtum ex monarchico et ex eo, in quo partim maiores et meliores plebis, partim tota plebs conparticipat. Nam sicut unitas capitis valet contra scismata et scissuras et etiam quia facilius est invenire unum perfecte sapientem et bonum quam plures, propter quod monarchicum regimen est utilius; sic minores fraudes possunt a monarcha committi, quando in quibusdam precipuis oportet eum uti consilio plurium et meliorum.

Eo vel ipso quo subditi cumparticipant in quibusdam electionibus et consiliis est ipsum regimen eis acceptius et vel per hoc fit consultius et honorabilius et auctoritabilius; quia difficilius et incredibilius est unum eum pluribus simul errare, quam ipsum unum solum. Unde et VIIIa, q. Ia super illo verbo Gratiani (1) dicentis, quod illud [exemplo] beati Petri [probatur] sibi Clementem substituentis, videlicet ab illis in argumentis ad suum (2) qui talem successorem substituunt, qualem beatus Petrus quesivit. Quia vero officium non vite sed sanguini cepit deferri, ideo sacris canonibus institutum est, ne quis querat sui officii successorem, sed populi electione queratur. Super hoc, inquam (a) notatur sic in apparatu: Sed numquid papa ad hoc posset sibi facere successorem? Non, quia hoc esset inmutare statuta ecclesie, de quibus XXVa q. Ia dicitur (3): Que ad perpetuam generaliter ordinata sunt utilitatem, nulla commutatione varietur, nec ad privatum trahentur comodum, que ad bonum sunt commune prefixa. Et q. IIa scribit Gregorius Felici episcopo (4): Si ea destruerem, que antecessores nostri constituerunt recte et utiliter, non constructor (b), sed eversor iuste comprobarer, testante veritatis voce, que ait (5): Omne regimen in se ipsum divisum desolatur, quod est intelligendum de ìllis statutis, quorum destructio aperte cederet in dissipationem ecclesie et in previsam discordiam successorum a predecessoribus.

Quod autem hoc de electione per solum papam non sit tale, apperte docetur VIIIa, q. Ia (c) , capitulo (6): Si ergo, ubi dicitur: Quod si tantus ac talis ille Moyses non permittitur iudicio suo de eligendo populi iudice et de constituendo successore, quis erit qui se ipsum ydoneum iudicet ? etc. .

Item in capitulo precedenti (7) dicit Ieronimus, quod licet [dominus] de constituendo principem precepisset Moysi et dominus elegisset, scil. ipsum Iosue (8), tamen convocatur synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et populi presentia, ut sciant omnes, quia qui prestantior est ex omni populo et doctior et sanctior, ille eligitur ad sacerdotium et hoc attestante populo. Hec Ieronimus. Quod vero si in electione pape plebis assensus necessario preexigeretur, multa pericula et incomocla pos[s]ent contingere, id[eo] congrue ordinatum est, quod vicem omnium in hoc gererent aliqui precipui, qui nunc communiter cardinales vocantur.

Ex hiis igitur ad propositum arguo: Qua ratione collegium cardinalium quo ad quid participat vim superioris in substituendo papam, eadem ratione debet eam consimiliter participare in acceptando renuntiationem pape, saltem quando evidenter est eque utilis et neessaria, sicut est creatio succedentis post mortem pape.

Preterea. nonne si papa in heresim publice et contumaciter laberetur, ad ipsos spectaret precipue, hoc discernere et iudicare ? certo; ymmo ergo ipsi in hoc iudicio haberent quo ad quid rationem superioris, iuxta quod d. XIXa in fine dicitur (1), quod multi clerici a communione pape Anastasii (a) se abegerunt, seu separaverunt, eo quod communicaverat Fotino secaci Acatii heretici et quia voluit ipsum Ac[ati]um occulte revocare ad suam communionem, propter quod et legitur ibi a Deo fuisse percussus.

Quantum autem ad tertium principale, quod scil. iurisdictio papalis et episcopalis est et esse debuit mobilis, sciendum, quod sicut in Tractatu seu in Questionibus de sacramentis ostendi (2), huiusmodi iurisdictiones expedivit et oportuit esse mobiles a personis, quibus dantur, propter multiplex incomodum, quod ex earum inmobilitate sequeretur, et econtra propter multiplex comodum, quod ex earum mobilitate (b) sequitur. Constat autem, quod omnis persona huius vite corruptibilis et variabilis potest communiter incidere in tales defectus mentis et corporis, quod fiat etiam omnino inutilis et nociva et etiam periculosa ad regimen, ad quod est assumpta, puta si in perpetuam amentiam, aut in pertinacem heresim cadat, aut si omnem impudicitiam impudenter et ribaldice et incorrigibiliter prosequatur aut ecclesiam lupina rabie vastet et exterminet, aut si fiat cecus (c) et mutus et surdus et sic de aliis consimilibus.

Item ex sola ratione (d) terre et plebis expedit plerumque rectores et iurisdictiones mutari de plebe in plebem et ab una regione in aliam. Oportuit, vel aliquando ex variis causis iurisdictiones artari et ampliari et ideo VIIa q Ia scribit Anterius papa omnibus episcopis (3): Episcoporum mutationes scitote communi .utilitate fieri atque necessitate licere, sed non propria cuiusquam voluntate aut dominatione. Sanctus Petrus, magister noster et princeps apostolorum, de Antiochia civitate translatus [f.88r] est Romam, ut ibidem proficere posset potius, et tandem datis de hoc aliis eemplis subdit: Alia enim causa est utilitatis, alia avaritie etpresumptionis et proprie voluntatis, et plura sunt alia capitula de hoc ibidem; ibi nota quod et beatus Petrus sedem mutavit papalem de Antiochia in Romam causa evidentis utilitatis.

Preterea dato, quod Roma et tota terra Latinorum a (a) Saracenis vel aliis infidelibus sic penitus (b) vastaretur et occuparetur, quod catholici necesse haberent alibi stare, et papa necessario cogeretur alibi sedem papalem mutare, numquid in tali casu hoc sibi cum consilio et assensu ecclesie liceret?

Ex hiis igitur ad propositum arguo: Omne in ecclesia mobile et aliquando utile ac necessarium mutari, recte et licite potest a papa mutari et ab ecclesia eius mutatio acceptari. Sed iurisdictio episcopalis et papalis est quid mobile, sicut patet in papa in heresim publice et pertinaciter labente, ergo quandocunque necessarium est et utile eam mutare, potest hoc a papa ordinari et fieri et ab ecclesia acceptari

Quantum autem ad quartum principale, sciendum quod potestas papalis integratur ex sacramentali potestate ordinis sacerdotalis et episcopalis, sine qua papa non posset missam celebrare nec ordines conferre, et ex potestate iurisdictionali, per quam est prelatus et iudex proprius et ordinarius omnium christianorum et ecclesiarum, cui omnes obedire tenentur; hec autem secunda non est essentialiter aut inseparabiliter collegata prime, nec prima isti, quia si aliquis nondum (c) sacerdos sit in papam electus, eo ipso habet totam papalem iurisdictionem, et tamen non habet ordinem sacerdotalem nec episcopalem; si vero (d) ante hanc electionem erat sacerdos et episcopus, habebat quidem ordinem sacerdotalem et episcopalem, non tamen iurisdictionem papalem.

Rursus collatio iurisdictionis papalis non imprimit sacramentalem caracterem sicut facit collatio ordinis sacerdotalis et episcopalis; unde et collatio predicte iurisdictionis non habet talem rationem sacramentalem, qualem habet collatio predictorum ordinum.

Ex hiis autem dictis patet, quod plenitudo potestatis papalis non est inmobilis, colligata persone ipsius pape; primo quidem, quia eius plenitudo constat ex duobus sibi non coessentialibus (e) nec inseparabilibus, scil. ex iurisdictione et ex ordine.

Secundo, quia ipsa iurisdictio non est fundata in alico inmobili caractere, sicut est ordo sacerdotalis et episcopalis; unde isti ordines non possunt tolli per heresim, aut per depositionem vel renuntiationem. Omnis autem iurisdictio ecclesiastica tollitur per heresim manifestam, quia si heresis prescindit hominem ab unitate corporis ecclesie et capitis Christi, multo magis tollit homini rationem capitis super totum corpus ecclesie. Sed principalissima ratio. quare a quibusdam dubi[tat]um est papam non posse renuntiare papali iurisdictioni, quia credebant hanc iurisdictionem esse inmobilem persone proprie impressive collatam; ergo patet ex duobus premissis quod eorum principalissima ratio est falsa et falax.

Ad primum (1) igitur in contrarium dicendum, quod spirituale vinculum fortius est dignitate et utilitate et etiam quia ad eius dissolutionem non sufficit solus mutuus consensus episcopi et sue ecclesie, sicut quo ad obligationem reditionis debiti coniugalis et coabitationis coniugum sufficit mutuus censensus eorum voto firmatus; alias autem carnale coniugium consumatum est fortius et indivisibilius, quia nec per papam, nec per heresim potest dividi, quin semper sint coniuges. Episcopus autem per papam potest transferri de una diocesi in aliam. Innocentius autem loquitur ibi tantum primo modo, sicut ex verbis ipsius patet. Illud autem Evaristi pape intelligitur quando absque auctoritate papali episcopus deserit ecclesiam suam, aut deseritur ab ea. Quod vero Gregorius subdit, quod nisi episcopus petierit (a) cessionem, non valemus ei dare, intelligitur: non valemus iuste et absque peccato, si tamen faciat, factum est. Ex hoc vero (b) non intelligit, quin papa possit eum deponere, si eius culpa hoc exigat. Quod autem in argumento subditur, quod in nullo est auctoritas Dei ad proprium coniugium dissolvendum, verum est, loquendo de vinculo coniugii carnalis, non autem de vinculo coniugii spiritalis, quod patet, quia unusquisque episcopus per apertam heresim potest illud in se dissolvere. Preterea qua ratione papa, exigente necessitate ecclesie, potest illud in aliis auctoritate Dei dissolvere, eadem ratione potest in se ipso, modo tamen superius tacto et ad hoc (c) amplius tangendo.

Ad secundum dicendum, quod renuntiare non est actus exigens superioritatem super persona renuntiante, sed solum libertatem, nam unusquisque liber potest renuntiare iuri suo, nisi ad illud sit superiori suo astrictus, quod quidem sepe fit propter bonum commune, quod prefertur (d) bono privato.

Rursus, sicut supra ostensum est, cardinales gerunt vicem superioris in eligendo papam et in preceptorie cogendo ipsum consentire electioni et in ipsum consecrando et in eius renuntiationem acceptando. Si autem papam propter aliquod crimen deponerent credo quod hec (a) depositio potius modum renuntiationis haberet quam iudiciarie condempnationis, nec differ[r]et a simplici renuntiatione nisi solum pro quanto referretur ad crimen commissum.

Illud autem Cipriani intelligitur: quando vero papa non renuntiante, ymo se ut papam gerente. alter contra ipsu scismatice substituitur, sicut Novatianus contra papam Cornelium, erat tunc papa pseudoformis scismatice et contra hec et similia loquitur Cyprianus.

Ad 3m dicendum: patet falso ex dictis, quia cardinales gerunt in hoc vicem superioris. Preterea potest dici quod illud est verum de habente superiorem et respectu illius rei, ad quam (b) quis sic est astrictus ab alio suo superiori, quod nullo modo relinquit illud eius libertati, alias unusquisque potest libere renuntiare propriis rebus et proprio iuri, et pro quanto papa non habet hominem superiorem, non eget ad hoc assensu hominis, qui sit superior ipso papa.

Ad 4mdicendum, quod propositio prima multas habet instantias, nam prima gratia usum liberi arbitrii preveniens est (c) a solo Deo, et tamen per peccatum hominis potest tolli et sepe tollitur. Si etiam Deus alicui per se et inmediate daret aliquod regnum vel castrum vel domum vel librum, sic quod esset in eius libera facultate, constat, quod posset ille alteri illud dare vel vendere vel cambiare vel simpliciter relinquere; prima (d) ergo non est vera, nisi quando datur a Deo cum inmobili impressione et obligatione a solo Deo dissolubili. Quod [f. 88v] etiam ibi numeri dicitur papalem potestatem et sedem esse a Deo, non sic intelligendum, quin in successoribus Petri sit per intermediam electionem cardinalium, quamvis ex hoc non sit minus a Deo, nec minus divina quam si absque alica causa ministeriali esset tantum a Deo; nam sacramentum ordinis et baptismi datum aliquibus ministerio Petri vel alicuius tertii non est minus [a] Christo nec minus divinum quam si a solo Christo absque eius ministerio esset datum; nec mirum, quia naturalis effectus causarum secundarum non sunt minus a prima causa quam si absque causis secundis fierent tantum ab ipsa.

Ad Vum dicendum, quod potestas pape potest considerari vel secundum se, et sic est maior sede papali tanquam imperans et presidens ei, vel potest considerari per respectum ad personam, in qua est, et sic quo ad diuturnitatem perdurandi, non est maior sua sede, quia persona pape potest facilius corrumpi aut ad regimen ecclesiarum inutilis reddi quam deses romana.

Ad id etiam quod subditur: sedem romanam non posse mutari nisi a Deo, et duplex responsio. Prima est. quia nec papa renuntiante mutatur papalitas ab eo in alium absque Dei auctoritate, data ipsi pape ad (a) renuntiandum et ecclesie ad. acceptandum et ad alterum substituendum. Secunda et quia vel sedes Petri fuit bis mutata primo scil. a Iherusalem in Antiochiam; constat enim ex textu sacro. quod eius sedes (b) fuit primo post Christi mortem in Ihererusalem. unde Paulus Gal. II (1) dicit: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et michi inter gentes. Post hoc vero habuit sedem in Antiochia. Exinde mutata est et habuit sedem Rome, prout VIIa q. Ia capitulo (2) Mutationes dicit Antherius papa et tactum fuit supra.

Ad id vero, quod subditur, scil. quod nulla potestas est ordinata ad sui destructionem, est trina responsio. Prima est quasi per interemptionem; constat enim, quod re potest cedere sue proprie possessioni et regno et sue potestati regali (c) et iuri, quod habet in ea. Verum est, quod nec hic nec in papa renuntiante ipsa potestas vel regalis vel proprietaria (d) se ipsam destruit, sed potius alia potestas, que est libertas seu licentia persone ad cedendum tali potestati, illam destruit per actum renuntiandi. Secunda est, quia sicut vis seminalis et formativa humani corporis naturaliter desinit esse. formato corpore, et pro tanto tendit ad sui destructionem, pro quanto tendit naturaliter ad corporis. formationem, ad quam necessario sequitur eius destructio; pro quanto autem eius virtus et finalis fructus et intentio perfectionis remanet in suo finali effectu, scil. in plena corporis formatione, pro tanto non debet se ipsam destruere, sed potius conservare, sic potest dici, quod quando potestas papalis propter maius bonum commune se ipsam quo ad personam pape destruit, potius debet dici se ipsam conservare in bono communi finaliter intento, quam se ipsam destruere; et idem potest dici de omni motu quandocunque in suo finali termino desinit esse. Tertia est, quod aut potestas papalis non est aliud quam potestas Dei, ut sic pape commissa et data, ac si esset sibi formaliter impressa, et tunc, papa moriente vel renuntiante, ipsa non periit, sed in personam sequentis pape transit, nulla reali mutatione in se facta, aut ultra hanc potestatem est ibi alica potestas creata, que periit non ex hoc, quod se ipsam destruat, sed ex hoc, quod Dei potestas illi annexa illam destruit, quando papa renuntiat; destruit, inquam, ex hoc solo, quod cessat eam conservare persona pape, sicut et ab hoc (a) cessat, quando papa moritur; posset enim eam conservare in eius anima a corpore separata. si vellet.

Ad illud etiam, quod ultimo coniungitur. quod potestas pape non potest se ipsam minuere ergo nec anullare, duplex est responsio.

Prima est, quod eam minuere partim includit contradictionem et partim maximum inconveniens et maximum detrimentum ecclesie non autem sic est de eius anullatione quo ad hanc singularem personam pape. Includit quidem minutio contradictionem quia tunc supponitur papa remanere papa, ac per consequens habere potestatem papalem. Potestas autem papalis idem est quod summa potestas ecclesie et in ecclesiam; potestas autem diminuta idem est quod non summa; ergo esset idem quod summa et non summa. Includit etiam magna inconvenientia et dampna, quia aut potestas hec absolute minueret[ur] absque hoc quod eius minutio recompensaretur in alio e[qui]valenti, aut minueretur cum recompensatione, puta dividendo eam in plures personas, quasi in plures se (b) in papas. Si autem primo modo minueretur, tunc illa plenitudo utilitatis, honoris et decoris et ymaginis ad ecclesiam seu in archiam celestem, quam habet ecclesia ex plenitudine papalis potestatis, interim deficeret a predictis in quantum minueretur. Si vero fieret hoc secundo modo, tunc destrueretur (c) unitas ecclesie et capitulum eius in plura capita et in plures ecclesias generales et esset monstruosa forma et compositio, ut scil. una generalis ecclesia haberet plura capita, essetque contra exemplar celestis ierarchie et totius universitatis creature, ibi qua solus unus et unus Christus est eius caput.

Secunda responsio est, quod aliud est potestatem papalem respectu ecclesie et totius sui temporis anullare et aliud ipsam solam anullare respectu istius persone, que pro illo nunc est papa. Primo modo non anullatur, quando papa renuntiante vel moriente alter alteri substituitur, unio remanet in ecclesia, tum pro quanto remanet in successore, tum pro quanto remanet in vim (d) electam et substitutam successoris. Eius autem minutio non solum respiceret personam pape, sed etiam communitatem ecclesie, et ideo falsa est propositio vel suppositio, qua supponitur, quod maius est eam renuntiando anullare, quam ipsam minuere, quia eam predicto modo anullare est legetimius et minor defectus quam sic eam minuere.

Ad VIm dicendum, quod novitas prophana est idem quod novitas irreligiosa, unde et dicitur prophana, quia procul a phano, idest a sanctuario Dei. Sciendum etiam, quod aliquid est aliquando novum in se, quod non est novum in sua causa, in qua prius erat causaliter et hoc modo multi (a) novi effectus manant a Deo et a causis naturalibus et multa nova statuta a regibus et pontificibus, que in ipsorum potestate prius erant causaliter, et ideo causalis potestas, per quam sunt facta, non est nova seu noviter adinventa. Sciendi etiam, quod aliquid dicitur novum secundum apparentem sui expli-[f. 89r]cationem quod secundum occultam et implicitam sui veritatem et existentia erat antiquum sive eternum; et hoc modo nova lex Christi quantum ad eternos articulos et eterna precepta ipsius fuit simul nova quo ad exemplificationem, quam prius habebat in veteri lege aut in Dei eterna mente. Igitur omnis novitas irreligiosa et divini sanctuarii pollutrix et violatrix debet esse longe ab ecclesia Christi, non autem novitas secundo et tertio modo sumpta, alias nulla nova explicatio sublimium veritatum fidei catholice esset magis ac magis per successionem temporum in ecclesia Dei sancta; euius oppositum per totum decursum ecclesie comprobamus. Unde et in hoc XIIIo centenario Christi incarnati floruit in Francisco et eius statu evangelica regula et religio, mediante ducatu romane sedis et sue papalis potestatis; ipsoque tempore Innocentius IIIus in decretali, que incipit: Inter corporalia dicit se noviter eplicasse, quod translatio confirmati et nondum consecrati [episcopi] spectat ad solum papam, sicut et translatio episcopi consecrati, pro eo, quod in [non] consecrato est spirituale coniugium sicut et in consecrato, quamvis non equaliter quantum ad quedam, ut paulo post subdit. Sicut ergo Innocentius potuit hoc noviter explicare, sic et Celestinus nostri temporis potuit noviter explicare et ex causa rationabili opere demonstrare, quod papa potest papatui renuntiare.

Quod autem Innocentius de superstitiosa adinventione subdit, sciendum, quod superstitiosa dicitur illa, que est superflua et vana et presumptuosa; nec illud quod in sua causa et radice implicite (b) est a sanctis patribus sanccitum, debet intelligi a patribus non esse sanccitum; sicut erat illud, de quo ibi agit, scil. quod aliquis metropolitanus absque auctoritate romani pontificis possit electum in episcopum ad aliam ecclesiam transferre; et pro hoc et consimilibus intelligitur illud quod subdit, scil. quod non nunquam, idest aliquando, intelligitur prohibitum, quod non invenitur epressum; hoc enim est verum de hiis, que de iure non licent, nisi sint expresse concessa, sicut utique nulla depositio vel absolutio episcoporum licet alicui preter papam, nisi sibi a papa vel a decreto papali fuerit expresse concessum; omnium autem sanctorum patrum decreta expresse ponunt, quod papa potest novas leges condere et implicita explicare. solum (c) non obviet Christi legi.

Ad illud vero, quod de Clemente subditur, dicendum. quod vel Clemens et aliqui alii renuntiaverunt vel non. Si sic, non est contra nos, sed pro nobis, si non, ex hoc non sequitur quin potuerint aut quin papa. super hoc posset condere novam legem sive (a) decretum, ut scil. quandocumque eset necesse ac utile, renuntiarent, si vellent.

Ad illud vero, quo dicitur papam proprie non posse iudicare se ipsum, potest dici, quod aliud (b) est renuntiare, aliud est solum per modum renuntiantis seu penitentis se iudicare et aliud proprie et simpliciter iudicare; sufficit autem ad propositum. quod primo muodo possit se iudicare et aliorum iudicio se subicere.

Ad 7m aliud dicendum, quod possibile et in iure est notum sicut et potestas; aliquando enim sumitur pro ordinata potestate et sic dicitur: Hoc solum possumus, quod de iure possumus, sive alio modo pro potestate absoluta et sic dicimus. quod sacerdos malus et etiam hereticus aut depositus vel excommunicatus potest conficere corpus Christi, et episcopus hereticus vel symoniacus potest consecrare et ordines (c) conferre, non autem quicquid sancti Patres hoc secundo modo potuissent, fecissent, et ideo licet sancti pape de absoluta potestate renuntiare potuissent, ideo non fecerunt, quia absque evidenti necessitate et utilitate non potuissent hoc facere licite et sancte. Necessitatem dico non solum respectu ipsorum sed etiam potius respectu ecclesie Dei et communis boni, [quibus] est omnis pontifex, et precique papa, ex Dei precepto et coniugali vinculo obligatus. Facilis autem aut frequens cessio ecclesie in papa valde periculosa ecclesie Christi, tum propter multa pericula scismatis vel ambitionem, que in electionibus contingere possunt, tum quia nimia frequens destitutio et successio (d) multis obest provido et circumspecto regimini, quia novus rector non est, ceteris paribus, sic in regimine expertus et circumspectus nec in subditis in tanta reverentia habitus sicut rector in regimine antiquus.

Si vero contra predicta argumentum, sicut quidam arguebat, scil. quod secundum apostolum Eph Vo (1) illud verbum Ade: Hoc nunc os ex ossibus meis etc. usque ibi et erunt duo in carne una, est sacramentum magnum in Christo et ecclesia, ergo est indivisibilius quam fuerit in Adam et Eva, ac per hoc erit indivisibilius inter ecclesiam et papam, qui tanquam Christi vicarius gerit in [ea] Christi vicem et personam. Dicendum quod Paulus non dixit, quod hoc sit magnum in papa, sed in Christo, et quamquam magnum sit in papa, non tamen sicut in Christo, qui directe est intimus et eternus sponsus animarum et totius ecclesie et a quo disiungi est simpliciter adulterari, nec in Christo potest dari alica ratio utilitatis et necessitatis, ob quam eius coniugium cum ecelesia expediat aliquando separari, sicut potest dari in episcopo et in papa; nec est intelligendum, quod papa in hiis et aliis sic gerit vicem Christi, quod sit ibi omnimoda et adequata similitudo, ymo est in partibus de facto vana, vel anima Christi non est Deo similis sic, quin ab eius adequata similitudine deficiat infinite ?

Ad 8m est duplex responsio. Prima est, quod quamvis hoc semper (a) possit de potestate absoluta, non tamen de potestate ordinata, idest licite et absque culpa non potest semper cedere, unde Extra, De renuntiatione (1) Nisi, ponit Innocentius III (b) causas renuntiandi. Prima est conscentia criminis et talis propter quod ipsius offici exsecutio post p[er]actam penitentiam impeditur. Secunda est debilitas corporalis et talis, per quam impotens redditur ad exequendum officium pastorale. 3a est defectus scientie et discretionis ad tale regimen. necessarium. 4a est malitia (c) plebis, non qualiscumque, sed talis, ex qua a tali pastore est inepta corrigi in tantum, quod non est ab ipso amplius toleranda. 5a est evitatio gravis scandali non sedabilis, nisi per cessionem pastoris et loquitur de tali scandalo, quod non est ab ipso parvipendenda. VIa est persone irregularitas, ut si est bigamus vel vidue maritus. VIIa est ab eo prius informata, scil. papalis, auctoritatis assistentia, sine qua hoc non licet.

Secunda responsio est, quod sicut electus in papam potest a cardinalibus preceptorie cogi, ut consentiat electioni, nisi evidenter pareat ipsum sic esse inutilem et ineptum ac periculosum ad tale officium, quod ex hoc nullatenus possit cogi, sic, prout extimo, pape renuntiatio non valeret, nisi per consensum cardinalium acceptetur aut ubi fiat secundum anticam formam a papa primitus ordinatam et a cardinalibus [f. 89v] vel ab ecclesia acceptante.

Ad IXm dicendum, quod non, sed omnia suis temporibus statuenda vel promulganda, ab initio fuisse statuta vel promulgata quia et lex vetus et nova non sunt tota simul tradita, ymo propter novos casus diversis temporibus emergentes nove leges sunt addite, sicut patet de blasphemo casu. Levitici XXIIIIo (1) et de lege tardandi phase (a) usque ad mensem secundum propter inmunditiam ex tactu morticinii, Numerorum XIo (2). Igitur quia propter varia studia et ambitiones ab initio insurgentes, fuit necessarium prefigere (b) formam electionis papalis, post quam cessionis. Idcirco non fuit de hac sic ab initio facta mentio, sicut de forma eligendi. In hiis autem novissimis temporibus non sine causa est a Deo data vel permissa occasio, per quam clare eplicaretur, quod papa potest papatui cedere. Secundum enim Gregorium IIIIto Dyalogorum capitulo XLIIIo (3) circa finem temporum multa revelantur et sunt revelanda, que primis temporibus oosconsa fuerunt.

Ad Xm dicendum, quod quando est generale dubium in ecclesia primo more et sunt partes [circa] hoc in contrarium opinantes ita quod ex hoc iminet generale periculum scismatis et erroris, tunc est generale consilium convocandum et precipue quando questio est tante profunditatis et perplexitatis, quod eget magis et sollempni discutione et examinatione et approbatione, sicut fuit contra heresim Arrii, contra quam fuit Nicenum (c) consilium celebratum, et sic de aliis heresibus, contra quas generalia consilia collecta fuerunt. In isto vero casu neutrum horum extitit. Nullum enim erat super hoc dubium concitatum vel ventilatum, nec hoc erat tante obscuriratis et profunditatis, quin (d) per papam et cardinales et ceteros romane curie in iure peritos posset hec veritas plenarie declarari.

Preterea dato, quod sollempnius et melius fuisset hoc cum generali consilio factum, non ex hoc sequitur, quin hoc sit verum aut vere et legittime diffinitum, nam et quando in maiori sinbolo latina ecclesia apposuit sanctum spiritum procedere a filio, non fuit ad hoc greca (c) ecclesia convocata, super quo rationem consimilem reddit Ancelmus libro De processione spiritus sancti, capitulo XXX° (4)

Ad XIm dicendum, quod leges ut plurimum dantur de hiis, que communiter et ut frequentius contingunt, particulares autem casus relinquuntur discretioni et moderationi sapientium iudicum et rectorum et ideo lex vetus de successione pontificum respexit ad id, quod communius contingere habebat, alias enim si pontifex fieret leprosus aut cecus, erat secundum legem irregularis ad sacerdotale officium exsequendum, et sic de multis aliis irregularitatibus legis, propter quas, ipso vivente, oporteret successorem dare sibi.

Preterea sacerdotium nove legis est inmobilius in spiritu secundum spiritum et quo ad hoc et quod novo non succedit novum; idem enim sacerdotium Christi est in omnibus sacerdotibus nove legis; nam Christus potius et principalius in eis in eorum ministerio operatur spiritualia opera sacerdotii sui, et quicquid ipsi faciunt. habet vim a sacerdotio Christi. Propter quod apostolus Heb. VII (a) (1) dicit: Plures facti sunt sacerdotes secundum legem eo quod morte prohibentur permanere; Christus autem eo quod maneat in eternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes (b) per semet ipsum ad Deum semper (c) vivens ad interpellandum pro nobis (d). Alias vetus erat secundum carnem pro tanto inmobilius, pro quanto non poterat a stirpe Aaron in aliam stirpem transferri.

Ad XIIm patet ex dictis, quod absque dubio non debet hec cessio fieri nisi ex maxima et evidentissima necessitate et sub tali circumstantiarum moderamine, quod nullum notabile scandalum inde inmineat, aut saltem, pro omnibus hinc inde pensatis, hoc longe sit utilius ecclesie electorum et sic, quod responderet passuro scandalo reproborum. Amen.