Quodlibet I, quaestio XX

Vicesimo queritur an excommunicatis a papa sub interdictione quod nullus eis aut eorum fautoribus sua priora debita solvat, sint eis huiusmodi debita solvenda vel non. Et videtur quod sic. Quia papa contra Dei mandatum non potest aliquid precipere vel dispensare, sed reddere unicuique quod suum est, sive sua debita, est Dei mandatum, ergo, etc.

Contra

Papa potestatem excommunicandi accipit a Christo, ergo potest aliquem ad omni communione fidelium privare. Sed reddititio debitorum est quedam communicatio huius cum illo, ergo etc.

Solutio [in marg.]

Dicendum quod si res vel iura seu debita de quibus agitur sunt illius excommunicati propria, tamquam veri illarum domini, et certitudinaliter constat illum absque omnia culpa sua excommunicatum esse, tunc obedire in hoc esset simpliciter contra Dei preceptum, quia Papa non potest alicui rem suam auferre simpliciter vel ad tempus absque culpa illius, ac per consequens nec alicui dare iustam licentiam retinendi res vel iura illius. Si vero est ex iusta causa excommunicatus, aut sic quod merito a fidelibus presumi debet papa hoc ex iusta causa fecisse, tunc est simpliciter obediendum, nisi forte ubi non reddenti ex non reddendo immineret periculum mortis. Sicut enim est verisimile papam non intendisse artare usque ad periculum mortis et maxime quia tunc non est proprie reddere, sed potius cogi, vel rem dimittere seu relinquere.

Quod autem tunc simpliciter obedire teneatur patet primo quia sicut Extra, ex iudiciis, Novit ille, Innocentius III dicit "quia potestas nostra non est ex homine sed ex Deo, nullus, qui sit sane mentis, ignorat quin ad officilum nostrum spectet de quocumque mortali peccato corripere quemlibet christianum, et si correptionem contempserit per districtionem ecclesiasticam cohercere". Et infra: "licet autem hoc modo procedere valeamus super quolibet criminali peccato, ut peccatorem revocemus a vitiis ad virtutem precipue cum contra pacem peccat, que est vinculum charitatis.

Secundo quia si sibi non esset simpliciter obediendum in correctionibus peccatorum et in hiis que ad cultum Dei reformandum et promovendum ac confermandum et defensandum pertinent, tunc totum ecclesiasticum regimen et totus status christiani populi vacillaret quia membra cum capite non haberent debitum nectum.

Ad argumentum principale [in marg.]

Ad rationes igitur in contrarium dicendum quod ea ratione qua potest delinquentes corrigere et punire, potest eos in rerum suarum spoliatione seu privatione punire.