Quodlibet I ,questio XIX

 

Decimo nono queritur an aliquis ex mandato pape teneatur pro defensione rei temporalis preliari. Et quod non videtur.

Quia nullus tenetur agere contra consilia Christi. Sed Math.V dicit Christus: Ego autem dico vobis non risistete malo, sed siquis te percusserit etc. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.

[Contra]

Hug. II, liber De Sacramentis, parte III, dicit quod spiritualis potestas in tantum precellit terrenam potestatem, quod eam instituere habet ut sic, et iudicare habet si bona non fuerit, et, paulo ante, premittit quod terrena potestas caput habet regem, spiritualis vero caput habet summum pontificem. Sed secundum eum ibidem regie potestatis est deffendere subiectos ab eos iniuste impugnantibus, multo magis hoc potest papa. Sed hoc non potest nisi per subditos, nec per illos nisi eii in hoc obedire teneantur, ergo etc.

Item XXIII q.1, Dicit Gregorius universis militibus Neapol. Summe militie laus est obedientiam reipublice utilitatibus exhibere, quicquid sibi utiliter imperatum fuerit obtemperare, sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, que epistulis vestris quibus Constantinum tribunum custodie civitatis predicte deputavimus paruit et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit.

Item infra q.VIIII, idem Gregorius: Veloci magistro sccribens: hortatur eum ut milites congreget et contra hostes viriliter se armet, et, ut ibi subditur: in Registro legitur civibus Tuscie mandasse ut contra Longobardos arma portarent.

[Solutio]

Dicendum quod eos, quibus ex suo laicali et seculari statu competunt bella reipublice agere, potest papa suis preceptis compellere ad bellandum, prout iustitia exigit et expedi cultui chirstiano et ecclesie Dei. Virum vero evangelicum aut Dei ministros et sacerdotes, aut volens statum evangelicum confestim intrare non potest ad hoc cogere. De sacerdotibus enim Deus per apostolum precipit et diffinit(?) quod non sint percussores. Et pro hac re Christus Petro dixit: Converte gladium tuum in vaginam. Nec mirum quia, IIad Thimoteum II generaliter dicit apostolus: Nemo militans Deo implicat secularibus negotiis. Et hoc ipsum per plura capitula consiliorum et summorum pontificum docetur in causa prefata, q. VIII, utrusque autem horum fuit decens et expediens.

Primum quidem quia illud laicali et seculari statui non repugnat et infirmam multitudine non expedit ad nullo modo bellandum artatur, et sepe communi utilitati expedit, ut ipsi ad iusta e rationabilia bella, et tam hec quam alia expedit regi et moderari per potestatem supremam et spiritualem.

Per hoc etiam multorum malitiam utiliter cohercet, et multorum detrimenta nociva tolluntur.

Secundum etiam fuit et est decens et expediens: est verum (?) propter perfectionem evangelicam in gratuitis professoribus conservandam, tum propter sacramentalis pacis et unitatis significantiam non frangendam nec falsificandam, nam sacramentum sanguinis et corporis Christi, quod conficiunt et ministrant, unitatis et pacis. Predicatio etiam divine reconciliationis et pacis ad eorum ordinem spectat. Tum ne Dei sanctuarium et sacerdotalis consecratio per effusionem sanguinis polluatur et vilificetur, nec vasa divina et Deo sacrata humanibus usibus dedicent. Tum quia, sicut omnis motus indiget immobili fundamento et immutabili causa prima, sic debitum moderamen bellorum indiget aliquorum mente et sensualitate perfecte pacifica et tranquilla. Hoc autem de difficili servatur et raro invenitur in personaliter peragentibus bella humani sanguinis effusiva et vite hominum extinctiva. Propter quod ecclesiastico regimini et pacifico moderamini fuit omnino expediens rectores ecclesiasticos penitus sequestrari a personalibus bellis.

Sciendum tamen quod quando bellum dicitur pro sola defensione rei temporalis fieri. Si hec dictio sola intelligatur hoc excludere omnem spiritualem iustitie intentionem et ordinem, sic numquam licet fieri bellum. Si tamen subsit ordo iustitie ex parte exequentis, quamvis non subsit ex parte precipientis, adhuc debet obedire etiam in dubiis. Unde Augustinus contra Manicheos, et habetur causa prefata qua prima. Ordo inquit naturalis moralium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit, ergo vir iustus, etiam si sub rege sacrilego militet, recte potest illo iubente bellare si ordinem servans certum est id quod iubetur non esse contra Dei preceptum, vel utrum sic certum non est, tamen ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi. Innocentem autem militem ostendat ordo serviendi. Hoc Augustinus. Si vero hec dictio sola excludat solum omnem aliam belli causalem materiam, sic ubi tali materie competit forma iustitie, sic licet bellum fieri et precipi pro sola re temporali.

AD PRIMUM, igitur incontrarium dicendum quod si, secundum illud verbum Christi sumitur ut commune preceptum, sic intelligitur de patientia in preparatione animi semper habenda, ita quod semper vitetur omnis ira et resistentia mortale peccatum includens: pro ut vero sumitur ut consilium aut ut speciale preceptum professoribus evangelicis specialiter datum; sic non spectat nisi ad eos.