Quodlibet I, questio XVIII

 

[Decimo octavo] Queritur an papa habet universalissimam potestatem.

Et quod sic videtur.

Quia Math. 16 per se et successoribus suis dicit Christus: tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris vel solveris super terram erit ligatum vel solutum in celis.

Item multo plus potest summus prelatus quam infimus, sed abbas potest super regulam monachalem, ergo multo magis papa; quod Extra, De statu monasticu et regula, cum ad monasterium, dicit quod abbas potest interdum monachis esum carnium indulgere, cum tamen esus carnium sit eis per regulam interdictus.

Contra.

Extra, De statu monasticu et regula, cum ad monasterium, dicit Innocentius III quod abdicatio proprietatis sicut et custodia castitatis a Deo est annexa regule monachali, ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere.

3. habeat P 5.16] XXVI Qo suis successoribus P 7. Ecce quod Christus nihil excipit, sed universalissime ponit] add. P 14. Extra] om. P 17. Responsio] add. in marg. P

Dicendum quod potestas papalis potest ad quattuor referri. Primo scilicet ad ea que per se et essentialiter et absolute et necessario sunt iusta vel iniusta, et mala vel bona, et respectu talium patens est quod non potest talia mala facere bona et licita, nec bona facere mala et illicita, nec mirum quia nec Deus hoc potest. Unde si mendacium preciperet, aut quecumque falsa pro veris determinaret: nihilominus essent falsa, et malefacta et apud Deum habita pro insectis.

Secundo poterit ad Dei mandata, a solo Deo dispensabilia et ad sue catholice fidei autentica dogmata in Scripturis Sacris scripta, aut per cattholica ecclesia pro indubitabili fide habita. Et de his clarus est quod papa prefata Dei mandata non potest revocare aut laxare, nec prefata dogmata in puncto infringere seu falsificare. Et ex hoc est quod ipse non potest in consiliis et votis evangelicis dispensare, sicut Innocentius papa expresse dicit, et Bernardus in apparatu eiusdem consentit et beatus Bernardus in epistulis suis expressissime dicit. Hinc etiam est quod in gradibus consanguinitatis respectu coniugii divina lege prohibitis dispensare non potest, sicut idem Innocentius expresse dicit Extra, De resti. Spolia litteras. Hinc et est quod XXV q.I, sunt quidam. Dicit Urbanus papa. Sciendum summopere quod romanus pontifex inde novas leges concedere potest. Unde evangeliste aliquod nequaquam dixerunt ubi immo aperte Deus vel apostoli eius et eos sequentes sancti patres spiritualiter vel finaliter aliquod dissimuerunt ubi non novam legem dare, sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere (quod absit) niteretur non sententiam dare, sed magis errare convinceretur.

Item ibidem tertio osimus(?) papa subdit. Contra statuta patrum aliquod credere vel concedere vel mutare nec huius quidem sedis potest auctoritas. Intelligendum est autem hoc de his que auctoritate determinaverunt tanquam fidem, aut tanquam Dei mandata nullius hominis dispensationi relicta. Quia alias aliqua particularia: legit Paulus specialibus ecclesiis ex causis specialibus demandasse, que papam non artant, nec etiam ceteras ecclesias.

Quando autem est dubium an sit indispensabiliter et universaliter pro omni tempore dictum, ut forte est illud apostoli: quod diacones et sacerdotes non sint bigami, tunc, nisi certitudinaliter constet, non debet apponere manum. Unde in hoc casu nunquam legis dispensasse, quamvis XXIIII dis. lector legat Martinus papa, ubi necessitas fuerat concessisse quod lector qui viduam duxerit subdiacunus fiat, nihil ante supra, a nullo modo fiat diaconus vel sacerdos, et subdit quod similiter fiat si bigamus fuerit. Quamvis, Extra, De bigamis, c. sup eo, Lucius papa dicat quod in bigamis contra apostolum dispensare non licet, ut ad sacros ordines debeant promoveri, vel in eis, si promoti fuerint, remanere, et infra eodem debitum dicit Innocentius III, cum propter sacramenti defectum in habitum sit ne bigamus aut maritus vidue presumat ad sacros ordines promoveri quin nec illa est unica unius nec iste unus unius. Sicut scilicet sunt Christus et ecclesia eius. Perfecto nisi inter humani (?) coniuges deficit commixtio corporum, non deest istiusmodi signaculum sacramenti, quia hoc non pertinet ad illud coniugium designandum, quod inter Christum et ecclesiam per incarnatioànis mysterium et contractum. Et infra eodem a nobis, dicit quod dispensari cum bigamo est contra doctrinam apostoli et quibus pro certo tenere videntur quod bigamus non potest vere suscipere ordine(m) diaconatus vel sacerdotalem.

Tertio potest referri ad infideles numquam baptizatos, et licet super istos prout divinu cultui expedit comprimendos, aut ad fidem voluntarie introducendos habeat posse; non tamen illum directum ordinem iudiciarium habet super eos quem super baptizatos, quod I Cor.V insinuat apostolus cum ait: quid enim mihi de hiis qui foris sunt iudicare: non eos qui foris sunt Deus iudicabit.

Quarto potest referri ad peccantium correptionem et ad contritorum absolutionem et ad omnium ecclesiasticorum gubernationem, et respectu horum habet universalem potestatem, sic tamen quod si illa abuseret in tantum quod aperte vergeret in desctructionem fidei et totius divini cultus et totius ecclesie sue, eo ispo reduceret ad tria membra premissa.

AD PRIMUM igitur in contrarium dicendum quod Christus proprie loquitur ibi de correctione peccantium et absolutione contritorum, legitime confessorum, quia aliter peccata non patent; nec subsunt ecclesiastico iudici, ut, scilicet, non confessa absolvere possit. Quod ymmo dicitur propositionem esse universalem: nec hic nec alibi est intelligendum quod huiusmodi universalitas vadat contra aliqua Dei precepta vel decreta, ymmo sic ubique intelligenda est quo ab aliis realiter non discordet, alias multe contrarietates et falsitates dari possent tam in divinis legibus quam humanis.

Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod abbas potest ex causa rationabili esum carnium monacho indulgere: habet ex regula ispa, sicut patet legenti regulam beati Benedicti.

Nota tamen quod quidam dixerunt papam esse temporalem dominum omnium rerum temporalium huius mundi, ita quod quicquid dat vel accipit aut alienat est vere datum et alienatum. Et hi rationi triplici innuunt.

Prima est quod Christus non solum iure creationis, sed etiam iure redemptionis et reparationis est dominus universi, et specialiter hominum ac terre habitationi hominum date. Sed papa est eius vicarius universalis et immediatus, ergo, etc.

Secunda est quod quicquid potest potestas inferior potest et superior, et si causa est alicui potestati subiecta, sequitur quod et eius effectus, et qui est dominus domini est dominus servorum illius, sed potestas papalis est superior potestate regali et est potens super dominos rerum temporalium, ergo etc;

Tertia est quod, prout habet Extra, De maioritate et obedientie, Solite, Innocentius III Constantinopolitano imperatori dicit: nobis in beato Petro sunt oves Christi commisse. Dicente Domino: pasce oves meas, non distinguens inter has oves et alias, ut alterum a suo demonstraret ovili, quia Petrum et successores ipsius magistros non recognosceret et pastores, ut illud tanquam novissimum omittamus quod Dominus dixit ad Petrum et in Petro ad successores ipsius: quodcumque ligaveris super terram erit ligatus et in celis, nihil excipiens qui dixit quodcumque.

Addunt etiam rationem quartam quod Consantinus suo tempore imperator et dominus mundi tradidit pape temporale dominium mundi.

Quintam etiam addunt quia apostolis dicentibus: Domine, ecce gladii duo, hic respondit Christus: Satis est. Quod quidem sumptum ad litteram nihil esset, tum quia ad defendendum se a tanta multitudine soli duo gladii eis non sufficissent, tum quia constat Christum ibi nullatenus intedisse quod defenderent se cum gladiis illis, ergo videtur quod Christus hoc tantum dicerit mystice ad significandum duos gladios: spiritualis, scilicet potestatis, que gladio excomunicationi utitur, et temporalis, que utitur gladio corporali, sufficere apostolice et ecclesiastice potestati.

Veruntamen dicto istorum contradicitur.

Primo quia hoc esset contra evangelica Christi consilia et apostolorum suorum apostolica insituta. Si enim papa ex absoluto iure evangelico et ex absoluta Christi commissione esset temporalis rex et dominus mundi, tunc Petrus apostolorum principi non commississe statum et consilum altissime paupertatis, sed potius summarum divitiarum et terrene temporalitatis, cuius oppositum patet ex textu, quia precepit eis dicens: Nolite possidere aurum, etc. Et iterum dixit eis: Scitis quia principes gentium dominant eorum, et qui potestatem exercent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis sit sicut minor et sicut minister. Petrus etiam in hoc gloriatur dicens: Ecce nos reliquimus omnia, e iterum: Argentum et aurum non est mihi. Et Bernardus ad Eugenium papam, liber II, dicit: Nec locutus est ocio, scilicet, tibi, ubi sedula urget sollicitudo ecclesiarum numquid aliud dimisit tibi sanctus apostolus. Quod habeo, inquit, hoc tibi do, quidd illud hoc unum scio : non aurum neque argentum, cum ipse dicat Argentum et aurum non est mihi: esto ut alia quacumque ratione hoc tibi vendices, sed non apostolico iure, nec enim ille tibi dare potuit, que non habet.

Secundo quia respectu temporalium sumendorum non legitur eis aut aliam aut ampliorem potestatem dedisse, nisi quod ait: Edentes et bibentes que apud illos sunt: quia dignus est operarius cibo suo. Et hanc solam potestaem sumendi, scilicet, a subditis, non superflua, sed sola necessaria officio suo, ostendit apostolus in epistulis suis se et suis coapostolos accepisse a Christo.

Tertio quia ea ratione qua Petrus fuisse factus dominus universi, fuissent eius coapostoli facti temporales domini sedium et diocesum suarum, quia etiam eis dixit: Quodcumque ligaveris erit ligatum, etc. et quodcumque solveritis, etc. cuius contrarium non solum ostendit contraria consuetudo; Immo et Hug., liber II, De sacramentis, parte II, ca.VII, dicit de his terrenis bonis quedam ecclesie Christi devotione fidelium concesa suntad possidendum; salus tamen iure terrene potestatis. Spiritualis siquidem potestas non ideo presidet, ut terrene in suo iure preiudicio faciat, igitur qui hoc ecclesiis largiuntur, hoc solum concedere in eis possunt quod possident, quia nec subiecti id quod suis superioribus debetur possunt transferre ad aliam potestatem, nec prelati possunt alienos possessores inducere in hiis que a subditis suis iuste possidenutr. Et subdit quod principes terreni aliquando concedunt ecclesie solam utilitatem terrenarum possessionum, aliquando vero usum simul et potestatem. Sic tamen ut hanc potestatem a principe terreno se habere cognoscat, et ipsas possessiones nunquam ita a regia potestate elongari posse intelligat, quin sssi ratio postulaverit et necessitas ipsi regi potestas debeat patrocinium et possessiones debeant necessitate obsequium, sicut a Christo scriptum est: Reddite que sunt Cesaris Cesari.

Quarto quia Extra, De iudiciis, Novit ille, etc. Innocentius III hoc ipsum aperte insinuat. Un de ibi inter cetera de rege francorum loquens dicit. Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, sed decernere de pacto, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Et secundum Bernardus in apparatu de feudo comitatus Pictavie: quem rex anglie tenebat a rege francie, non habemus nos directe intromittere, sed solum ratione peccati per pactum iuramenti, quod reges illi inter se fecerant.

Quinto quia si ex Christi commissione temporaledominium directe et immediate haberet, tunc directe et immediate posset exequi omnes proprios actus terrene potestatis, cuius tamen oppositum tam per consuetudinem quam per omnia iura canonica patet. Unde Hug. ubi supra dicit quod potestatem exercende iustitie per ecclesiasticas personas, aut iudicia secularia exercere non potest, potest tamen ministros habere laycos per quos hoc exerceat.

Sexto quia secundum hoc omnes homines preter solum papam essent ex Christi insitutione sive precepto in statu altissime paupertatis, quia nihil haberent in rebus nisi quantum et quamdiu concederet papa. Et, cum papa potestatem papalem non possit destruere aut adnichilare, nunquam sic posset aliquid concedere aut donare vel confirmare, quin ipse et eius successores libere possent semper illud auferre. Quod autem Christus omnes ad omnes expropriationem preter solum papam coegeir, est nimis absurdum et ridiculosum, et maxime cum eis concesserit libertam facultatem ducendi uxorem et filios procreandi, quod commode fieri nequit sine libera facultate necessaria providendi. Secundum autem positionem predictam omnes essent servi glebe et vernaculi pape.

Septimo quia tanto potestas spiritualis et ecclesiastica est nobilior ac sanctior et spiritualior quanto est a terrenis omnibus amplius segregata, et tanto melius et salubris terrene potestati presidet, quanto ab omni terrena grossitie et corpulentia est fortius et purius segregata, ergo qui sic usque ad inferos volunt eam in lutum terrenorum demergere, potestatem antichristi conantur erigere, et statuam babylonis quam contrivit, et adhuc plenius conteret Christus lapis de monte sine manu terrene pietatis aabscisus.

 

Ad primum autem in contrarium dicendum quod secundum illam rationem papa esset dominus vermium et stellarum et etheris et inferiorum ac reptilium et bufforum et omnium mulierum ad usus quoscumque licitos viris suis. Si etiam Christus commisit sibi simpliciter totum posse suum, ergo potest sicut Christus omina sacramenta destruere et condere nova et in tot preceptis dispensare in quot potesst et Deus; que omnia falsa sunt et absurda. Est ergo vicarius eius universalis, non sic, sed modo superius pretaxato, quem in questione an Pape in omnibus tanquam regule inerrabili sit credendum plenius, explicavi.

Ad secundum dicendum quod illud est verum in potestatibus que totaliter et directe et secundum totam sui essentiam sunt potestati superiori subiecte, sicut est omnis potestas creata potentie creatrici, et sicut potestas baiulorum est subiecta potestati regum vel dominorum suorum. In ceteris vero est falsum , quod patet tam in potestatibus naturalibus quam cuilibet. Non enim intellectus potest facere actum oculi vel auditus vel lingue, nec rex potest suis ducibus et vassallis auferre suas proprietateset omnia propria iura eorum, nisi hoc exigat culpa eorum.

Ad tertium dicendum quod Innocentius loquitur ibi de potestate correctoria deliquentium, et de sua spirituali iurisdictione in omnes Christi oves sive fideles. Quod autem de hac sola loquatur patet. Primo quia sicut in principio decretali illius dicit: Imperator ille miratus fuerat et turbatus, quod cum papa ausus fuerat in suis litteeris corrigere et increpare. Secundo quia immediate ante illa verba dicit: nos autem potuissemus rationabiliter increpare quod autem hoc potuerit probat per verba preallegata, quia, scilicet, Christus Petro generaliter dixit: Pasce oves meas, et quocumque ligaveris etc. Tertio quia papa in eadem dicit: quod autem sequitur, scilicet, in epistola Petri sive regi tamquam precellenti: non negamus quod precellat imperator in temporalibus: illos dumtaxat qui ab eo recipiunt temporalia, sed pontifex in spiritualibus an recellit que tanto sunt temporalibus digniora quanto anima prefertur corpori.

Ad quartum dicendum quod quantumcumque terrenam potestatem Constantinus pape dederit ex ipsamet donatione constat quod potestas illa non sibi prius inerat ex sola Christi commissione seu ex sola potestate spirituali. Quod autem et quantum dederit non est nobis nunc cure, quia potestas temporalis sicut temporaliter est acquisibilis sic et amissibilis et hoc multiplicibus modis.

Ad quintum dicendum primo quod secundum quondam Christus dixit illud ironice , quasi deridens eorum insipientiam et simplicitatem; quia quando Christus dixerat: quod qui non habet sacculum, scilicet pecunie, ad gladium emendum, vendat tunicam et emat gladium, ipsi carnaliter intellexerunt quod ad litteram suaderet eis arripere arma ad se defendendum. Secundo secundum alios dixit hoc ad insinuandum quod non intendebat nec volebat eos habere multiplicia arma. Unde dixit: Satis est, scilicet ad scindendum panes vel carnes in mensa. Ad hoc enim fuerant et eerant illi duo gladii ibi, ad aliorum bellorum usus non sunt nobis habendi, propter quod non curo nec curetis plus habere, quia non intendo nec volo quod nos armis et gladiis defendamus. Tretio dicendum quod licet Christus per hoc mystice intellexit duos gladios seu duo iudicia duplicis potestatis future in ecclesia sua, non propter hoc oportet quod illam que est terrena voluerit in potestate apostolica contineri, nisi solum sicut sue potestati spirituali subiectam et subiiciendam, quantum spirituali saluti animarum et spirituali gubernationi totius ecclesie expedit diret.