Quaestio de indulgentia Portiunculae

Queritur an sit conveniens credere indulgentiam omnium peccatorum esse data in ecclesia sancte Marie de Angelis in qua procreatus est ordo fratrum Minorum.

I. Et quod non videtur.

1. Primo quia hoc impediret maius bonum scilicet passagium terre sancte. Ex quo enim citra mare cum minoribus laboribus et periculis et expensis posset huiusmodi indulgentia ab omni culpa et peccato generaliter optineri. Pauci curarent pro hac causa locum terre sancte iuvare sive adire.

2. Secundo quia hoc esset occasio multis graviter peccandi. Facilitas enim venie incentivum tribuit delinquendi.

3. Tertio quia etiam veris ferventibus qui alias penitentias suas ferventer implerent esset occasio torporis.

4. Quarto quia hoc esset occasio contemptus omnis indulgencie, ac per consequens tocius potestatis ecclesie, si passim et ita generaliter omnibus tribueretur.

________________________

Mss. Graz 1226 = G; Borgh. 358 = B

2 data] datam B 8 posset] possit B 13 veris] viris B 14 torporis] teporis B 16 ac] aut B ecclesie] ecclesiastice B 18 factum] esse: add. B 20 tot] sicut: add. B ex maxima causa B 23 celebratam] celebrate B hic] homo B


5. Quinto quia hoc non invenitur factum in loco solempniori ecclesie scilicet Rome ubi tamen est sedes beati Petri et Christi, et ubi tot corpora sanctorum iacent nec alibi nisi ex aliqua causa maxima scilicet in terra sancta ubi hoc concessum est propter utilitatem expugnandi inimicos fidei et propter singularem reverentiam nostre redempcionis ibi celebratam et propter difficultatem accessus. Et quia hic contra inimicos crucis Christi exponit se morti aut iuvat exponentes se, quorum nullum est dare in proposito, ergo etc.

6. Sexto quia non videtur verisimile quod tantum quid sine maximo consilio et magna solempnitate et maturitate a Summo pontifice fuerit traditum, Sic autem non potuisset fuisse factum quia publice et celebriter fuisset promulgatum et scitum.

7. Septimo quia tantum quid non debet faciliter credi sine magna et evidenti ratione et sine certis signis et testimoniis et maxime cum exemplum a sanctis patribus non habeamus per quorum facta et documenta debemus in credendis et agendis regulari, huiusmodi autem signa non est hic dare.

8. Octavo quod a principio certitudinaliter promulgatum et divulgatum non est et specialiter ab illis ad quos maxime spectabat hoc, scilicet ad procurantem huiusmodi indulgentiam et ad dantem et ad socios et contemporaneos eorum, non videtur quod sine temeritate magna a nobis per tam longum tempus a nobis promulgari possit aut credi.

9. Preterea si papa hoc non potuit clarum est quod nec conveniens fuit. Quod autem non potuerit, probo quinque modis.

Primo quia potestas eius non est in destruccionem sed in hedificium secundum Apostolum secunda Corinthios (X, 8), sed per hoc destrueretur vindicta peccatorum a sanctis patribus dictata et observata scilicet pena seu satisfaccio penitencialis.

Secundo quia indulgencie causam convenientem exigunt. Causa enim convenencie tante indulgencie non videtur posse dari.

______________________

2 maturitate] maturate B 3 fuisse] esse B quia] quin B 4 celebriter] celeriter B 10 quod] quia B 11 divulgatum] publicatum B 14 per] post B longum tempus] longa tempora B 16 Preterea] item B 20 vindicta] medicina B 21 penitencialis] penalis B 23 enim] autem B conveniencie] conveniens B videtur] hic: add. B


Tertio quia secundum hoc posset tollere a sacramento penitencie aliquid quod est de substancia eius, scilicet satisfactionem. sacramentalem , et sic pro consequens posset destruere sacramenta.

Quarto quia secundum hoc posset dei iusticiam exigentem aliquam penam de peccatis nostris et totum statum pene purgatorie penitus evacuare.

Quinto quia papa potest aut racione ordinis aut racione iurisdiccionis aut racione utriusque simul, non racione ordinis quia sic omnis sacerdos vel saltem episcopus hoc posset, cum omnis episcopus sit sibi equalis in ordine, non etiam racione iurisdiccionis quia iurisdiccio non se extendit ad sacramenta, alias habens iurisdiccionem sine ordine posset ordine posset administrare sacramenta. Sed huiusmodi indulgencie sunt sacramentales quia includunt in se condicionem culpe et reatus et quia relaxant penitencias sacramentales, non racione utriusque simul quia iurisdiccio non potest facere quod ordo se extendat ad id ad quod de se nullam habet potestatem, non enim ampliat ordinem nec consecracionis caracterem nec ordinis essentialem potestatem, videtur ergo quod papa nullo modo hoc possit.

II. Responsio.

Respondeo quod hoc convenientissimum fuit fieri et a nobis credi, quod patet ex octo concurrentibus in hoc facto, scilicet procurantis dignitas, loci modi temporis ydoneitas, populi utilitas, status evangelici sublimitas, fide digna testimoniorum evidencia, dantis scilicet summi pontificis superexcessiva magnificencia.

________________________

1 sacramentalem] om. B pro] per B 5 papa potest] si papa hoc posset B 8 etiam] enim B 11 sunt] videntur esse B 12 condicionem] condonationem B 16 ergo] igitur B 17 II Responsio] in marg. B 20 gracie vite et signorum] vite et gratiarum B


1. Ex parte quidem procurantis beati scilicet Francisci considero enim in eo miram in ecclesia Christi conformitatem, miram gracie vite et signorum singularitatem, miram ad universalem ecclesiam reverenciam zelum et utilitatem.

Ex primo conveniens fuit quod sicut Christo singulariter fuit conformis et specialiter in planctu et signaculo nostre redempcionis, quod sic et in effectu ipsius passionis, qui proprie est remissio peccatorum et impetracio multiplicium gratiarum. Esset aliquo modo et ipse conformis et locus ubi mortuus est loco ubi Christus passus est. Hoc convenienter signatum est in Joseph et Beniamin uterino eius qui quinque partibus quasi quinque stigmatibus a Joseph prehonoratus est super cunctos fratres suos, de quo loquitur scriptura quod postquam eum vidit Josep non se potuit ultra continere quin se revelaret fratribus suis.

Ex secundo vero et tercio (sic) si quis ea fideliter pensaverit apud Christum et eius ecclesiam habundanter promeruit huiusmodi graciam sibi dari.

2. Ex parte vero loci considero in cuius honore dedicatus est, in honore scilicet matris dei. A quo et quomodo reparatus a Francisco per spiritum paupertatis tercio loco post alia duo loca ab eo reparata, non sine efficacia divini verbi ter sibi dicentis: Vade repara domum meam. Considero etiam quid status fuit in eo procreatus seu renovatus, status scilicet Christi seu apostolicus seu evangelicus.

________________________

3 signaculo] signaculus B 5 peccatorum] omnium peccatorum B 9 loquitur] legitur B 12 tercio] verbo et facto B 19 renovatus] revelatus B 25 in] quod B


Quibus etiam nominibus fuerit nominatus scilicet sancta Maria de Angelis et sancta Maria de porciuncula. Quibus etiam revelacionibus et divinis immissionibus fuerit magnificatus. Et sexto ubi est situatus prope scilicet beati Petri sedem, sicut Betlehem vel Nazareth iuxta Jerusalem. Sic igitur decuit ut in aliquo loco virginis singularis gratia peccatoribus huius fieret. Et hoc longe a terra sancta, ne propter vicinitatem illius hoc non ita solempniter appareret nec ita distincte. Ad hoc satis patet quod iste locus convenienter eligi potuit et maxime si quinque sequencia bene pensentur.

________________________

3 hoc] in marg. B 7 commiseracionis] commensurationis B 9 diffinitivam] dissipativam B 11 simplex] simplex facti B 15 bullatam] bullam B 18 singularitatis] singularis B 21 singulis] singularis B


3 Ex parte vero modi quomodo procurata et concessa et promulgata est, considero formam perfecte humilitatis et simplicitatis, excessive pietatis et caritatis, iuste commiseracionis seu discrete sobrietatis; formam quidem conformem propagacioni fidei et diffinitivam omnis questus cupidi et symoniaci, in tanta enim simplicitate et humilitate hoc fuit procuratum et concessum quod sola simplex veritas a pompa alicuius fame absque sagacitate seu sagaci extorsione alicuius bulle, absque fuco adulationis et intencionis vane procuranti sufficerit veritati habundanter et simpliciter intendens non questui aut pompe, si enim questui aut pompe intenderet non minus bullatam litteram quam ipsam indulgenciam quesivisset ymo forte et amplius. Quis non videat quod excessus pietatis et charitatis ad animas cor pii Francisci ad hoc incitavit. Et non immerito quia eius status ab omnibus nutriri debebat, omnibus aliquid singularitatis gracie debuit pro viribus impetrare. Et quia amore dei victum querebat et allegacioni divini amoris nunquam se negaturum ab inicio devoverat, aliquid singulis doni ab amoris excessu debuit incitari, ymo non video quod potuerit quod qui amavit et sensit precium animarum, scilicet Christum passum, quin singulariter amaverit et gustaverit fructus eius scilicet veniam peccatorum quantum est ex se ad omnes expansas. Et tamen cum excessu pietatis fuit mensura iusticie cum sobrietate discreta quia hoc non nisi semel in anno et in parvo loco et sufficienter contritis et confessis. Propagacioni vero fidei conformis fuit quia sicut illa primo tradita est simpliciter et occulte et implicite promulgata tandem suo tempore non per humanas vias sed pocius per divinas, ita quod quanto plus ei contradicebactur, tanto plus invalescebat, sic si processum huiusmodi indulgencie ab inicio usque nunc diligenter adverteris recte per omnia processui fidei ipsam conformem videbis.

Quia autem modernis temporibus indulgencie mancipantur, ac per consequens a multis vilipenduntur, ideo decuit, quod a renovacione altissime paupertatis indulgencia universalis procuraretur, cuius status et zelus questum huiusmodi nullatenus sustineret sed pocius abhominaret.

________________________

6 adverteris] advertens B 9 vilipenduntur] et discreduntur: add. B renovacione] reparatore B 12 abhominaret] abhoreret B 13 indigencia] indulgentia B 18 presignaverit] prefiguravit B 20 concordancia] condecentia B


4. Ex parte vero temporis apparet mira necessitas et indigencia propter multiplicationem peccatorum et peccantium in hoc finali ecclesie tempore inundantem, et in huiusmodi signum convenienter data est in festo ad vincula sancti Petri, die scilicet illa qua liberatus divinitus a vinculis liberacionem ecclesie a vinculis peccatorum satis congrue presignaverit, et libertatis potestatis ecclesie contra omnia vincula carceris infernalis. Apparet etiam esse mira temporis concordancia. Sicut enim in principio sexte etatis et circa finem veteris testamenti apparuit redempcio omnium peccatorum facta per Christum crucifixum, sic convenienter in inicio apercionis sexti signaculi seu sexti temporis ecclesiastici et circa finem mundi decuit in aliquo singulari dono redempcionem huiusmodi renovari et hoc per baiulum seu signiferum crucis Christi. Et ideo bene dicit Johannes sub apercione sexti signaculi se vidisse Angelum habentem signum dei vivi scilicet stigmata Christi signantem tribus duodecim israel. Et post hoc adducentem ante tronum in conspectu agni turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis et clamabant voce magna Salus deo nostro etc. Quod autem iste sit ille de quo hic agitur non solum ostendit signum dei vivi aut signacio virorum gementium aut tempus sexti signaculi sed etiam adduccio turbe ad ecclesiam matris dei que fuit et est singularis tronus dei ac per consequens adduccio ad sedem Petri, quia tam racione vicinitatis quam racione subieccionis gloria huius loci et huius sancti ad gloriam Petri et sedis eius manifestissime ordinatur. Apparet etiam ex parte temporis promissionum prophetalium adimplenda veritas. Si quis enim profundo intellectu rimetur archana scripturarum sacrarum, inveniet tamquam ineffabilitatem graciarum et condescensionum, debere toti mundo ostendi circa finem temporis ecclesiastici quod ista indulgencia respectu universitatis graciarum promissarum satis quidem modica sed nichilominus valde congrua apparet. Quia autem de hoc alias magnum sermonem texui magnumque de se tractatum desiderat idcirco obmitto.

________________________

6 signacio] consignacio B 21 suarum] condescinsevarum: add. B 25 muneris] amoris B


5. Utilitas autem populi hoc suadet, ex parte enim eius intueor efficaciam condicio suarum attractionum, viarum excitacionem novarum immutacionum. Quod enim in hoc tempore a Christo per eius vicarium procurante tanto dei viro in tali loco nova via actrahendi eos ad penitenciam etiam obstinatos fuerit adinventa, in quo non solum traherentur sed quadam immensitate muneris quasi cogerentur ut venirent ad peccatorum confessionem contricionem et emendacionem. In quo etiam ex multiplici concursu gencium diversarum et ex assistencia singulari spiritus Christi et spiritualium immissionum eius et ex evidencia statuum ymaginalium per Franciscum et Claram illo loco deus novissimis temporibus revelavit, in quo et abissum sue gracie mundo patefacere se viscerose velle ostendit, vix posset fieri quod gentes ad hanc indulgenciam certa die concurrere sine magna immutacione cordium et sine novo conceptu ad penitenciam reducendi, quod ipsa facti evidencia satis ostendit et credo quod amplius appareret si mundi malicia et emulorum invidia non obstaret.

6. Ex parte etiam status evangelici hoc patet. Cum enim super omnes status ille multiplicius sit magnificandus exaltandus dilatandus propagandus, hoc autem sit unum valde aptum inter alia ad istud - quando scilicet ex concursu tocius orbis ad locum sue originis et ex thesauro gracie et venie singularis ibidem reperto status evangelicus in cordibus et in oculis omnium si sic excessive gloriosus et graciosus apparet. Satis patet quod per ordinacionem divini spiritus manavit hoc opus. Cum etiam ille status sit singularis meriti apud deum et privilegiatam iurisdiccionem habeat in regno celorum in graciis exhibendis a Christum dictum est Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum, et Facite vobis amicos de mammona iniquitatis etc. quod secundum Dyonisium non intelligitur proprie nisi de pauperibus evangelicis.

________________________

4 ymaginalium] et magnalium B 6 viscerose] viscerate B 12 magnificandus] predicandus B 23 Dyonisium] Hieronymus B


Satis patet quod per sollempnem renovacionem huius status promeruit hanc graciam fieri toti orbi. Si autem attendamus huiusmodi status principium et originem, nulli datur nisi ex summa et ineffabili gracia nec potuit mundo sollempniter revelari nisi ex ineffabili gracia et tempore consummacionis gracie satis claresceret quod in eius ortu convenienter talis indulgencia in loco sue originis data fuit.

7. Ex parte et fide digni testimonii hoc patet. Nam huiusmodi indulgencia certificata est per patris nostri et sociorum eius divinissimorum et famosissimorum viva eloquia, per visionum celestium non contempnenda oracula et per multitudinis stupendo more commota corda tam ad concurrendum quam ad penitendum et hoc nullo a principio eam predicte (sic) sed pocius contradicentibus non solum emulis sed etiam fratribus ipsis qui usque hodie publice asserunt nullum super hoc carte privilegium se habere quod sciant. Que autem fuerint verba a predictis patribus nostris relata, que visionum oracula a personis fide dignis visa et enarrata, quia apud plures satis est de hoc scriptum, ideo hic obmitto. Quamvis ego ipse ab hijs qui immediate de hijs aliquid viderunt et audierunt fide digna relacionem perceperunt. Unde et a fide digno viro audivi sepe se audivisse a beato fratre Egidio quod frequenter tam sibi quam primordialiis sociis beatus pater dixit. Auditis que ego audio. Quibus se non audire respondentibus, fatebatur se audire voces et strepitus diversarum gencium et linguarum confluentium ad locum prefatum.

Et ipse frater Egidius solitus erat dicere quod si mundus sciret gracias in loco illo peractas non solum de propinquis sed etiam de terre finibus nec solum fideles sed etiam infideles deberent venire.

________________________

6 certificata] testificata B 10 predicte] predicante B 16 hijs aliquid viderunt et audierunt fide digna relacionem perceperunt] his viderunt fide digna relacione perceperim B 18 primordialiis] primordialibus B 23 peractas] paratas B


Si dicatur quod visionibus huiusmodi non est credendum nec propter eas aliquid et maxime in sermone publico asserendum. Contra hoc est quod tunc visiones quas narrat Gregorius in dyalogo aut quas alii doctores in libris suis narrant non debuerunt ipsas nec nos asserere. Tunc etiam cessaret omnis credulitas et predicacio multarum visionum que in legendis seu vitis sanctorum inveniuntur.

Tunc etiam male facerent qui credunt vel predicant visionem quam vetula quedam vidit de beato Dominico, de catulo faculam in ore portante et tunc etiam non esset credendum visionibus apocalypsis aut prophetarum si simpliciter fide dignis visionibus nullatenus est credendum. Licet igitur visionibus irracionalibus et a personis non fide dignis relatis aut visionibus in fide dubiis non sit credendum, alias tota fides periret quoniam in revelacione fundatur.

8. Octavo etiam patet hoc ex parte ipsius dantis scilicet summi pontificis. Considero enim de eo potestatis ecclesiastice plenitudinem.

Charitatis suscepte reddendam gratitudinem. Proli singulariter genite et singulariter proprie communicandam paternam similitudinem.

________________________

3 ipsas] in marg. B 11 non fide dignis relatis aut visionibus in fide dubiis non sit credendum] non tamen fide dignis visionibus est discredendum B 19 consummante notificacionis] consummationis B alico] aliquo loco B


Ex primo enim non solum constat quod hoc potuit sed etiam quod valde decuit quod eius potestas super universali remissione culpe et pene in tempore consummante notificacionis sue in alico (sic) sic debuit revelari quod indubitabilis foret. Licet autem apercius fieri potuit in loco humili quam in sede Petri quia si hoc ibi factum fuisset posset credi quod racione sedis hoc fieret ita quod alibi hoc non posset. Et eadem racione non suffecit hoc fieri in loco passionis Christi quia posset credi quod racione ipsius loci hoc fieret et ita quod alibi hoc non posset. Convenienter electus est locus humilitatis Francisci ad huiusmodi posse plenissime ostendendum.

Ex secundo vero decuit quod sicut Franciscus se et statum suum super omnes alios quantum fuit possibile se subiecit obediencie romani pontificis et romane sedis sicut ex regula patet, quod sic ille aliquid ad exuberanciam sedis sue locum et quasi sedem istius singulariter pre aliis derivaret, et tale quod conveniret humilitati et sanctitati sue professionis et saluti tocius ecclesie ad cuius hedificacionem a deo totaliter destinabatur, hoc autem inter cetera unde de pluribus potuit esse..

________________________

13 auctoritatem] austeritatem B 23 servaverat] sibi servavit B 24 communicaverat] communicavit B


Ex tertio etiam decuit quod sicut proles Francisci evangelica et eius status et regula per Christi vicarium ad Christi et apostolorum ymaginem est singulariter propagata et hoc non quantum ad auctoritatem sed pocius ad vite et gracie sanctitatem, quod sic ad privilegium gracie pocius quam auctoritatis a Christo vicario obtineret, miroque modo sequebatur ex hoc exaltacio sedis Petri quia per hoc ostensum est quod sicut testamentum vetus et totus patriarcharum cetus ad propagandum dei filium tamquam proprium finem semper intendit et finaliter est assecutus. Sic sedes Petri et totus apostolicus cetus ad propagandum Franciscum et statum eius semper intendit et finaliter hoc perfecit. Communicacio etiam huius gracie non derogat sed actestatur auctoritati Petri et sedis eius sicut fluvius a fonte derivatus actestatur dignitati fontali fiebatque in hoc quedam mutua equalitas inter patrem et filium quia ille sic singulariter servaverat dignitatem originis huic vero singulariter communicaverat plenitudinem remissionis omnium peccatorum. 9. Hec igitur octo que ego implicite prelibavi et more vulgari magis quam argumento formando digessi, etiam sic implicite tacta patenter ostendunt quod huiusmodi indulgencia dari decuit et quod eam credere est valde consonum pietati fideli et recte racionis. Si autem habundancius explicaretur non dubito quin instar solis elucesceret non solum hoc sed et alia hijs maiora quorum usque ad tempus occultandorum causa et hoc unum occultari et impugnari permisit.

III. Responsio ad raciones.

1. Quoniam autem ex ostensione falsitatis argumentorum que ad contrarium huius facta sunt, huius rei conveniencia et probabilitas modicum inclarescet, idcirco ad primum dicendum quod non impedit passagium ymo iuvat. Nichil enim forcius inducit ad hoc quam inflammari ad amorem et ymitacionem passionis Christi.

________________________

4 fideli] fidei B 9 III. Responsio ad raciones] in marg. B 14 inflammari] inflammatio B 15 intueri] rimari B 18 immutacione] mutatione B 19 concomitantis] comitante B 21 moveari hominem] moveamur B


Ad hoc autem vehementer valet intueri oculata fide renovacionem passionis Christi factam in mente et carne beati Franciscì et experiri magnitudinem miseracionis divine manante a passione Christi sicut homo experitur in percepcione indulgencie et in immutacione cordis ipsam concomitantis. Preterea aut iste supponit quod ad huiusmodi indulgencie veraciter obtinendam et ad hoc passagium moveari hominem divinitus vel humanitus. Si divinitus, cum deus non sit in ipsum contrarius nec una gracia eius alteri gracie, ymo per unam ducitur in aliam cum una coadiuvet aliam. Constat quod hec duo divinitus facta non se mutuo impedient, sed pocius coadiuvabunt et maxime cum hec se habeat ad illam sicut rivulus ad fontem aut sicut ramus ad radicem vel sicut miles ad regem. Preterea adhuc restant multa privilegia et immunitates que cruce signatis dantur et indulgencie amplior certitudo et fidei defensande maior necessitas et utilitas ac loci illius maior devocio, propter quam habentes istam huiusmodi indulgenciam poterunt sufficienter induci ad huiusmodi passagium. Preterea, quis vidit adhuc inde provenire hoc impedimentum, et credo quod nullus. Unde apparet quod sola invidia maligna cogitavit hoc impedimentum non propter zelum passagii quem isti detractores non habere cernuntur sed pocius ad reddendum hoc opus toti ecclesie odiosum. Preterea constat quod huiusmodi passagium universale non semper est utile aut necessarium sed solum in casu, et cum huiusmodi casus acciderit per summum pontificem, si pensatis hinc inde omnibus videret per hoc passagio impedimentum dari, per multiplices vias posset remedium adhibere.

________________________

4 illius] om. B istam] in marg. B 6 Preterea] Quaero B 11 passagium] et maxime: add. B sed] ergo non poterit obiectio habere locum nisi B 12 pontificem] habeat regulari: add. B 15 secundum] dicendum: add. B 18 venie] gratie B


2. Ad secundum quod non est universaliter verum quod facilitas venie incentivum tribuat delinquendi, alioquin tempore gracie magis esset incentivum quam tempore legis quod errorem iudaicum sapit, ymo frequenter contigit quod facilitas venie sublevat peccatores ad spem et ad amorem et ad gratitudinem tam misericordie et tam misericordis patris, inducit compunccionem habita etiam ingratitudine et offensa, gratitudine tam pij patris. Preterea cum amor nobilius moveat ad deum quam timor et magis consonet tempore gracie, condonacio autem offensarum inducat ad amorem donantis et status eius. Rigor vero iusticie inducat ad timorem, modus ille est de se magis consonus tempori gracie et maxime consummande quam sit iste. Preterea hoc dato adhuc sunt satis multa que sufficiunt ad timorem incuciendum scilicet incertitudo mortis pena eterna infamia de peccatis oriens et correpciones peccancium publice. Preterea constat quod timor penitencie gravis non multum movet peccatorem dum vult peccare et maxime cum huiusmodi penitencie sacramentales ut plurimum sint secrete nec cogatur homo ad eas sine suo consensu, ymo ex hoc retrahuntur peccatores suo horrore a confessione, spes autem venie multum facit ad hoc. Preterea multa est utilior et asperior penitencie quam sunt contricio confessio et mutacio male vite in bonam, solis autem talibus datur huiusmodi indulgencia. Preterea penitencie in quantum sunt medicine peccatorum non delent propter huiusmodi indulgencias tolli, ymo pocius ipse indulgencie si debito modo obtineantur movent per graciam huiusmodi indulgenciis annexam ad peragenda quecumque sunt necessaria ad sanacionem peccatorum, alias qui ad huiusmodi non esset voluntarius, non esset sufficienter contritus, et sic nec indulgencie consecutus esset effectum (sic). Preterea ad hoc ut indulgencia optineatur non solum est necessario contricio et confessio sed etiam recta et devota intencio. Si quis enim indulgenciam tollerat (sic) nisi pro sola exempcione penitencialis pene, nullum in hoc intendens dei placitum aut virtutis bonum certum est quod hec intencio esset perversa, non propter quod speciem huiusmodi indulgencie homo sciens hoc in peccatis diucius involvere. Et hoc ipsum valet ad intencionem medij precedentis argumenti. Quia si quis ex hoc ab amore maioris boni et maxime in casu necessitatis scienter se retraheret, vix posset hoc fieri sine aliqua intencione perversitatis.

_______________________

8 facit] habuit B 11 delent] debent B 14 sanacionem] satisfactionem B 21 non] om. G 23 intencionem] intuitionem B


Preterea multo magis debet hoc argumentum fieri de aliis indulgenciis propinquis. Quia tot sunt hodie venales indulgencie quod pro uno obolo potest haberi una infinitas remissionis. Preterea presbyteri gravibus peccatoribus vix tantam penitenciam imponunt quantum est ire ad locum prefatum in tali tempore scilicet mensis augusti, quia raro inveniunt eos dispositos ad condignas penitencias perficiendas. Preterea tot opera que sunt faciliter premissa non debent amitti propter aliqua mala per accidens consequencia cum vix sit aliquid ita purum et bonum, quin aliqua mala ipsum per accidens consequantur.

3. Ad tertium dicendum de tempore, ymo sequitur pocius contrarium. Consideracio enim omnium bonorum predictorum plus fovet ad fervorem non solum fervidos sed etiam tepidos quam penitencie honerose que cottidie iniunguntur. Preterea nullus est vere fervidus qui ad hoc vadit ad indulgenciam consequendam ut a suo fervore tepescat, nec aliquis perfecte habet intencionem rectam que necessaria est ad indulgenciam consequendam. Preterea fervorem unius boni operis commutare in fervorem melioris et diuturnioris aut divinioris non est tepescere sed pocius ad meliorem fervorem assurgere. In huiusmodi autem indulgencia concurrunt multa bona satis diviniora quam sint que communiter iniunguntur scilicet singularis devocio ad sanctos et ad sancta loca et ad statum Christi ibidem inchoatum et singularis fides potestatis ecclesiastice ac per consequens potestatis divine, ymo etiam Christi a quo hec remissio manat et multa alia hijs annexa.

4. Ad quartum dicendum

_______________________

14 cottidie] communiter B 20 concurrunt] contrahunt B 21 sint] penitentie B 23 ecclesiastice] ecclesie B 24 etiam] meriti B