De perfectionis Summi Pastoris
[In secunda autem, que est de Christi apparitione: così nella Postilla super Apocaplipsim, f. 137] apparet Christus sub duodecim propiretatibus, duodecim perfectiones summo pastori condecentes designantibus. Prima est presentialis et assidua ecclesiarum visitatio et inhabitatio, propter quod apparuit in medio septem candelabrorum, iuxta quod sacerdos legalis debeat semper sollicitam curam habere de septem lucernis et luminis candelabri sanctuarii. Dicitur autem esse "in medio", quia omnibus suis exhibet se intime et communissime, sicut centrum in medio sphere existens exhibet se toti sphere.
Secunda est nature humane conformitas esu condescensiva ad subditos humilitas et humanitas, propter quod dicit similem filio hominis. Ex hoc autem, quod non dicit "filium hominis" sed "similem filio hominis" arguit Ricardus quopd angelum vidit, qui in persona et similitudine Christi demopnstrabat sibi amnia, qui eo amplius habuit auctoritatis, quod apparuit in ipsa similitudine sanvatoris.
Potest etiam dici quod ideo dicit "similem", ut ostendat quod forma, in qua Christus sibi apparuit, erat vere similis illi, quam ipse et ceteri apostoli in Christo viderant Ante mortem et post resurrectionem. Licet enim mortalitas et passibilitas et omnis infirmitas esset tunc a Christi corpore per gloriam ablata, nichilominus retinuit in ceteris priorem similitudinem quam habuit in hac vita mortali. Priori tamen modo Ricardi magis consonat, quod visio hec fuit in spiritu, id est spiritualis, non corporalis, per quam non potest a nobis videri corpus realiter extra existens, sed potius videtur a nobis per species in memoria formatas et
_________________
[U.V. 6, ff. 92v-94r; cfr. anche Laur. Conv. Soppr.397, ff.
286-300] [Incipit duodecim perfections seu proprietates cuilibet
Summo pastori vel cuilibet pontifici adaptabiles] [ di mano di S.
Bernardino]
aciei nostri spiritualis aspectus obiectas, quamvis posset ad hoc dici quod ipse dicitur in spiritu fuisse et vidisse ista, non quin viderit illa aculo corporali, sed quia vidit illa sublevatus in spiritu et quia sic suo corporali visui presentabantur a supernaturali potentia Christi vel angeli, quod non posset ea videre nisi supernaturaliter esset in spiritu et corpore sublevatus ad quedam sueprnaturalem modum videndi.
Tertia est sacerdotalis et pontificalis ordinis et integre castitatis et honestatis sanctitudo, unde subdit; vestitum podere, Poderis enim erat vestis sacerdotalis et linea pertingens usque ad pedes, propter quod dicta et "poderis", id est pedalis. "Pos" enim grece est "pes" latine. Poderis enim secundum quosdam erat tunica iacinctina pertingens usque ad pedes, in cuius fimbriis erant tintinnabula aurea; et de hoc videtur dici illud Sap. XVIII: "in veste poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta," Dicuntur enim fuisse in veste poderis, quia erant in rationali et superhumerali ipsi poderi immediate siperposita, Per utramque autem designantus habitus celestis castitatis et sanctitatis, sacerdotes et pontifices condecens, pro cuius ardua plenitudine sibdit: et precinctum ad mamillas zona aurea. [zonam auream Vulg.] Siccingi circa renes designat restrictionem inferiorum concupiscentiarum et operum carnis. Precingi vero ad mamillas designat restrictionem omnis impuri cogitatus ad affectus cordis. Intellectus enim et voluntas sunt quasi due mamille mentis propinantes lac sapientie et amoris. Item cindi zona pellicea, id est de corio animalium mortuorum, est timore mortis seu pene castitatem servare. Cingi vero zona aurea est ex mero et solido caritatis ardore eam servare.
Quarta est reverenda et preclara sapientie et consilii maturitas per senilem et gloriosam canitatem capitis et crinium designata; unde subdit: Caput autem et capilli erant condidi tanquam lana alba et tanquam nix. Per caput, vertex mentis et sapientie; per capillos autem, multitudo et oprnatus subtilissimorum et spiritualissimorum cogitatum et affectum seu plenitudo donorum spiritus sancti verticem mentis adornantium designantur. Sicut autem in lana est calor fomenativus et mollities corpori de applicans et candor contemperantior et suoavior quam in nive, sic in nive est frigiditas et congelationis algor et rigor et candor inensior nostroque visui intollerabilior; est etiam humor sordium purgativus et terre impinguativus, per que designatur quod Christi sapientia est partim nobis condescensiva et sui ad nos contemperativa nstrique fomentativa et sua pietate colefactiva; partim autem est a nobis abstracta, et a nobis rigida nimisque intensa nostrarumque sordium purgativa, nosteque hereditatis impinguativa.
Quinta est contemplationis speculative et practice zelativus et perspicax fervor et splendor omnes actus et intenctiones et nutus ecclesiarum circumspiciens; unde subdit: et oculi eius velut flamma ignis.
Sexta est sue active seu suorum operum perfectio; unde subdit: et pedes eius similes auricalco sicut in camino ardenti. Auricalcum est es nitidissimum velde simile auro; et cum est in amino ardenti, est ignitissimum ac scintillans et liquefactum. Chrsti autem corporales seu exteriores et inferiores actus et processus fuerunt et sunt igne caritatis Dei et nostri ignitissimi et exemplariter scintillantes, et etiam dum hic viveret in camino temptationum probati et auro sue interne et superne caritatis simillimi.
Septima est sue doctrine celebris resonantia et irrigatio fecunda; unde subdit: et vox illius tanquam vox aquarum multarum, id est sicut vox pluviarum inundantium et impetus fluminum et marinorum fluctuum et rugituum, sic enim ab ipso et ab eius scripturis et doctoribus manat vox predicationis irrigantis et comminantis.
Octava est potestativa presidentia et continentia non solum ecclesiarum sed etiam suorum rectorum; unde subdit: et habebat in dextra sua septem stellasper quas, ut infra dicet, designantur septem episcopi ecclesiarum. Episcopus enim debet sic super ecclesiam sibi subiectam lucere et presidere, sicut lux lucerne stabat quasi stessa super candelabrum sanctuarii. Sicut etiam inferiora illuminantur et reguntur per stellas, sic ecclesie per sanctos episcopos.
Quia vero dextra manus est potentior quam sinistra, ideo dicit quod Christus habet eas in dextra sua tanquam eius summe potentie subiectissimas. Quia etiam dextra designat potentiora bona et potentiorem partem, ideo dicuntur esse in dextra Christi. Quia spiritualem potestatem et statum dedit episcopis, tempoiralem vero regibus mundi, et ideo illi sunt quasi in sinistra Christi. Nota etiam per hoc innui quod superior prelatus debet potestative et exemplariter et causaliter in se habere omnes stessares perfectiones inferiorum prelatorum, quod utique Christus plenissime habet.
Nona est iudiciarie correctionis et retributionis recta et severa iustitia; unde subdit: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat. Per gladium intelligitur Dei sententia omnia penentrans et cuncta vitia undique absque acceptione [exceptione] personarum abscindens, secundum illu Apostoli, Hebr. IV: "Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior", id est penetrantior, "omini gladio ancipiti". Est etiam utraque parte acutus, quia non solum percutit exteros sed etiam suos, prout iustitia exigit secundum illud Iob IX: "Innocentem et impium ipse consumet"; iustum quidem negligetur et ut amplius expurgetur; impium vero ne perseveret in malo, aut ne condemnetur. Per gladium etiam intelligiotur Dei verbum seu doctrina penetrans intima cordium et vitia scindens; secundum illud Ephes. VI: "Et gladium spiritus, quod est verbum Dei".
Decima est sue claritatis et virtutis incomprehensibilis gloria; unde subdit: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. Sol in tota virtute sua luce in meridie et precipue quando aer est serenus, expulsa omni nube et grosso vapore; et quidem corporalis facies Christi plus incomaparbiliter lucet et viget; per hoc tamen designatur ineffabilis claritatis et virtus sue divinitatis et etiam sue mentis. Splendor etiam iste sue faciei designat apertam et superfulgidam notitiam scripture sacre et divine faciei in ea, que in sexta etate et precipue in eius sexto statu debet precalrius radiare. In cuius signum Christus post sex dies transfiguratus est in monte in faciem solis et sub sexto angelo tuba canente videtur angelus habens faciem solis et tenens librum apertum.
Undecima est ex predictis sublimitatibus impressa in subditos summa humiliatio et tremefactio et adoratio; unde subdit: Et cum vidissem eum, scilicet tantum ac talem, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus; et est intelligendum quod cecidit in faciem propstratus, quia talis competit actui adorandi; casus vero resupinus est signum desperationis et desperate destituctionis. Huius casus ratio sumitur partim ex intollerabili superexcessu obiecti, partim ex terrifico et immutativo influxu assistentis Dei vel angeli, partim ex materiali fragilitate subiecti seu organi ispius videntis. Est etiam huius ratio ex causa finali, tum quia huius immutatio intinius et certius facit ipsum videntem experiri visionem esse arduam et divinam et a causis supremis, tum quia per eam quasi sibi ipsi annichilatus humilius et timoratius suscipit visiones divinas, tum quia valet ad significandum quod sanctorum excessiva virtus et perfectio tremefacit et humiliat et sibi subicit animos subditorum et etiam ceterorum intuentium. Significat etiam quod in divine contemplationis superexcessum non ascenditur nisi per sui oblivionem et abnegationem et mortificationem et per omnium privationem.
Duodecima est humiliatorum et tremefactorum familiaris confortatio et sublevatio et ad ipsos plenius confortandos perfectionum persone apparentis confortativa explicatio. Quia vero tremefacti solent confortari tam familiari et suavi afflatu, ideo pro primo dicit: et posuit dextram suam super me; pro secundo autem subdit: dicens: Noli timere.