[Epistola ad Conradum de Offida.]

Reverendo patri in Christo fratri Colrado (c) de Offida P[etrus] Io[hannis] Olivi zelum cum discretione spiritus moderari in Christo Ihesu, qui secundum rectam et inerrabilem scientiam omnia moderatur.

Fide digna relatione percepi et etiam per litteras michi missas quosdam sub zelo et specie altissime paupertatis in errores varios incidisse et suos ordines exivisse. Quia v ero ab antiquo vestram sanctitatem et discretionem solidam sum expertus. idcirco curavi vobis scribere, quid de illorum errore et temeritate sentio, obsecrans vos per ineffabilem Dei Filium crucifixum, ut si talium aliqui vobis aliquatenus innotescerent, ipsos a suis erroribus revocetis.

Primus autem error ipsorum est, quod papa renuntiare non potuit neque potest officio et dignitati papali, nec ipso vivente alter sibi substitui. Et ideo dicunt, quod non solum papa Bonifacius non est papa, ymo etiam omnes, qui ipsum pro papa habent et ei tanquam pape obediunt, sunt synagoga sathane et extra ecclesiam veram et unicam Ihesu Christi. Est autem eorum ratio, quia secundum apostolum (1) sacramentum indivisibilis coniugii inter uxorem et virum est magnum in Christo et ecclesia, que secundum eundem apostolum (2), est ut virgo incorrupta Christo unica desponsata. Sicut ero virgo Maria tantum unum genuit filium et sponsum. sic sancta ecclesia mistice potest tantum unum papam parere, qui eius filius sit et sponsus.

Item addunt, quod eadem Christi auctoritate, qua Petrus factus est papa, fit et quilibet eius successor. Insanum autem est dicere, quod apostoli potuissent mutare Petri papatum, etiam cum eius beneplacito et assensu. Ex hiis autem concludunt, quod papatus est aliquid indelebile et inseparabile a substantia humanitatis eius, qui assumitur ad papatum. ut sicut in hostia

 

_________________

Cod. Burghes 54 (olim 250), f. 158ra.


consecrata, manentibus accidentibus, manet semper Christus, sic, manente humanitate pape, manet semper in eo sacramentaliter Christus seu Christi papatus.

Item addunt, quod in hoc crucis subvertitur sacramentum, quia papalis dignitas et auctoritas manat a Christi passione et cruce.

Item, cum papa sit ymago Christi, ergo sicut ille est imnutabiliter et eternaliter unus, sic et papa debet inmutabiliter esse unus.

[f. 158rb] Attendant igitur isti temerarii presumptores quam turpiter et quam brutaliter errant. Primo quidem quia eorum dicto sequitur, quod nullus papa quantumcunque esset publicus hereticus et totius fidei et ecclesie dissipator et subversor, non posset a papatu deponi, nec alter sibi substitui, ipso vivente; quod est epresse contra decreta (3) sanctorum Patrum et priorum pontificum Romanorum. Si autem concedunt, quod propter heresim manifestam potest papatus amitti et tolli, ipso, qui prius erat papa, adhuc vivente, eo ipso concedere compelluntur, quod papatus non est quid indelebile aut inmobile a persona ipsius pape. Et certe, si advertissent, quod iurisdictio papalis et quecunque alia pontificalis, non est essentialiter nec immobiliter episcopali vel sacerdotali ordini alligata, nec esse debuit, viderent in quo et qualiter sunt decepti. Co[n]stat enim quod, cum papa vel episcopus est in papam vel episcopum canonice electus et confirmatus et eidem electioni assensum liberum prebens, confestim habet iurisdictionem papalem vel episcopalem, quamvis nodum sit sacerdos vel in episcopum consecratus, quod esset impossibile, si iurisdictio papalis vel episcopalis esset ordini sacerdotali vel episcopali essentialiter. vel inseparabiliter alligata. Quod autem hec iurisdictio non debuerit persone vel ordini omnino immobiliter alligari, probavi hactenus per plures rationes in Tractatu seu Questionibus de Sacramentis (1). Nam hoc esset in maximum dispendium et periculum totius ecclesie et regiminis eius. Rationes autem illas hic subticeo, ne littera nimium prolongetur. Ostendo tamen, quod frivole et ridiculose sunt rationes predictorum. Quamvis enim papa sit sponsus ecclesie generalis, et quilibet episcopus sit spousus ecclesie sue, et in hoc gerant ymaginem sponsi carnalis. non propter hoc sequitur, quod in omnibus sibi assimilentur. Nam secundum hoc sequeretur, quod papa nullum episcopum posset deponere aut mutare, nec episcopus sue iurisdictioni episcopali renuntiare; quia constat, quod carnalis maritus post carnale coniugium consummatum non potest per papam alico modo destitui vel absolvi a vinculo coniugali, vi-[f.158va]vente coniuge sua; nec aliqua heresis potest tollere hoc vinculum iam contractum, sicut potest tollere papatum, seu iurisdictionem papalem. Ex quo patet, quod carnale coniugium non est per omnia simile spiritali coniugio pape et ecclesie; et specialiter patet, quod non est sibi simpliciter simile quoad indivisibilitatem vinculi coniugalis.

Preterea apostolus non dicit, quod sacramentum coniugii sit magnum in papa et ecclesia, sed dixit (2) quod est magnum in Christo et ecclesia. De Christo autem est certum, quod non potest ecclesie dari alius Christus seu alius Dei filius, qui sit eius sponsus.

Quod vero dicunt, quod papa est ymago Christi eterni et immutabilis, ergo papa debet esse eternus et immutabilis; si bene arguunt, sequitur etiam, quod post mortem pape non possit substitui alius papa, quia constat, quod post mortem Christi non potuit substitui alius Christus. Unde autem sequitur, quod, quia papa vel episcopus est quoad aliquid Christi ymago, ergo quoad omnia est Christi , ymago? Dicant ergo, quod est increatus et immensus et impeccabilis et infallibilis et omnium prescius, sicut Christus, quod nullus dicet vel sapiet, nisi demens.

Quod etiam dicunt, Petrum non posse renuntiare papatui sibi dato a Christo, nec apostoli possent hoc licite acceptare aut cum ipso ordinare: quero ab istis, unde hoc habent? Numquid Christus hoc dixit in evangelio? aut est ne hoc scriptum in aliquo loco sacre scripture, aut hactenus promulgatum ab alico sancto vel ab aliquo papa vel ab alico concilio generali? Ymo certe nusquam reperitur scriptum vel promulgatum: ergo isti presumptores fingunt hoc de capite suo. Et certe, si Petrus in heresim publicam laberetur, fuisset utique per apostolos et per Christi ecclesiam deponendus. Dato etiam, quod oculis cecatus et ling[u]a abscisa manibusque et pedibus truncatus et lepra percllssu.s, aut in perpetuam arnentiam ersus. noll posset ecclesiam salubriter et debite regere, essetque summa necessitas alium papam et rectorem habendi, quis nisi desipiens dicet, quod in tali casu non posset ecclesia alium substituere, saltem cum ipsius assensu?

Preterea, si ex apostolatu Petri putant se ab omnino simili posse arguere, tunc sequitur, quod sicut Petrus non accepit apostolatum per electionem apostolorum, ymo a solo Christo, quod sic nullus eius successor apostolatum accipiat per electionem cardinalium sed tantum eligatur et substituatur a Christo.

Iterum, Petrus a Christo simul accepit ordinem [f. 158vb] episcopalem et iurisdictionem papalem, et tamen multi pape prius erant episcopi, antequam essent pape, et multi prius fuerant pape, antequam essent in episcopos consecrati. Illud autem argumentum, quod de Christi cruce assumunt, est manifeste nullum. Sicut enim non solvitur Christi crux et passio quando moritur unus papa et alter sibi succedit, sic non solvitur Christi crux, quando, papa renuntiante vel propter heresim deposito alter sibi succedit.

Si vero adhuc arguatur efficacius, quam arguant predicti, quod scilicet papa non habet superiorem, cui renuntiet, et a quo eius renuntiatio aprobetur seu recipiatur, ergo papa non potest renuntiare, nisi soli Deo, de quo non claret, an eius renuntiationem acceptet, nisi per signum miraculosum aut per revelationem indubitabilem hoc monstraret: Dicendum, quod, sicut ecclesia accepit a Christo auctoritatem eligendi et creandi papam, et papa accepit a Christo auctoritatem ordinandi formam eligendi suum successorem; sic eadem ratione et eodem iure accepit ecclesia auctoritatem deponendi (a) papam hereticum et approbandi renuntiationem vel cessionem pape renuntiantis, et papa ipse accepit potestatem renuntiandi, ecclesia et precipue electorum seu eligentium, quorum maxime interest, hoc approbante. Nec dubitet quisquam, quin electores pape, qui hodie communiter cardinales vocantur, maximam et divinissismam quoad hoc habeant potestatem, quia ex hoc post summum papam in summa veneratione a tota ecclesia celebrantur; et sanctus Pater noster Franciscus (1) divinitus inspiratus promittit in regula sua et nostra obedientiam et reverentiam non solum pape et successoribus eius, sed etiam sancte Romane ecclesie, per quam, sicut alibi probavi (1) intelligitur ibi collegium cardinalium, idest, eorum ad quos electio pape iure ordinario spectat. Et certe, mortuo papa et necdum altero substituto, residet apud eos precipua auctoritas totius ecclesie gubernande. Videsne igitur, sancte Pater, quam stulte quamque temere predicti ecclesiam Christi scindunt et omnes sequaces eius impie iaculant et blasphemant ?

Sed et adicitur error secundus. quod scilicet declaratio regule facta a Domillo Nicolao (2) et etiam alia facta a Gregorio nono (3) sunt erronee et contra nostram regulam et contra mentem beati Francisci et etiam contra evangelium Christi (4). In quo videntur sentire, quod predicti pape et omnes eis subiecti fuerint heretici, sicut et quidam ante eos consimili temeritate dixerunt, quod Innocentius tertius cum toto suo generali concilio, in quo contra abbatem Ioachim de sancta Trinitate edidit decretalem (5) heretice abherravit. Ex quo sequitur, quod Franciscus et Dominicus et eorum ordines, post illud concilium per eundem Innocentium approbati et procreati, fuerint et sint heretici. Sequitur etiam, quod [f. 159ra] sanctus Franciscus fuerit quasi peior Lucifero, quia ipse in sua regula se et totum suum ordinem summe obligare voluit Honorio successori prefati (a) Innocentii ac deinde successoribus (6) Honorii. Igitur indubitanter cerno et sentio, quod, sicut circa primum Christi adventum surrexerunt plures, qui se dicerent Christos, ut verus Christus amplius abiceretur et Iudaysmus fortius excecaretur, et ut lux veri Christi, falsorum Christorum tenebris comparata, in electorum cordibus clarius emicaret; sic circa tempus suscitationis spiritus Christi et reformationis status evangelici (7) non humanitus nec per hominem fiendi aut possibilis fieri, sed solius Christi divinissimo flatu et actu, insurgunt et insurgent plures huius spiritus instinctum et nomen sibi falso arrogantes et multis erroribus maculantes, ut spiritus verorum humilium amplius a carnali ecclesia abnegetur, et ipsi humiles acrius in fornace Babilonica alligentur, et ut Christus, eorum vincula in fornace vento rorido flante (8) solvens, ipsis electis clarius elucescat. Dicunt autem presumptores prefati declarationem domini N[icolai] errare, tum in hoc quod testamentum beati Francisci cassat (1), in quo tantus et tam sanctus Pater impie reprobatur, et Deus trinitas inpugnatur; tum quia dicit, pecuniam a dantibus posse com[m]itti aliquibus. qui eam in licitos et necessarios fratrum usus expendant (2); tum quia dicit, per ministrum et custodes et ceteros prelatos ordinis posse in casu rationabilis indigentie vel exigentie dispensari in pluribus tunicis ultra duas, quas regula regulari cursu et lege concedit (3).

Attendant igitur isti vesani et ceci et scripturam sanctarum nimis ignari, quod papalis declaratio non cassat sancti Patri litteram, que a quibusdam dicitur testamentum. ymo potius ipsam commendat, dicendo, se credere, quod sanctus Pater pìiam in hoc intentionem habuit (4).

Sed contra dubium, quod apud simplices et ignaros inde, quamquam falso, consurgere posset dicit (5), si quis intelligat sanctum Patrem in predicta litera intellexisse quod omnia verba evangelii et regule ad literam teneamur implere; dicit, inquam, quod hoc est falsum. Et certe hoc verissime dicit. Numquid enim ad litteram teneor eruere michi oculum aut absci[n]dere manum vel pedem, qui me scandalizat (6), aut prebere maxillam dexteram percucienti sinistram (7); aut peccabo mortaliter, quandocunque leviter irascor fratri (8) ? et sic de aliis multis. Absit hoc sanctum Patrem sensisse.

Iterum papa vere dicit, quod si sanctus Pater ibidem intendisset ultra precepta regule imponere nova et regularia precepta ordini et successoribus suis, quod hoc facere non poterit, cum non habet imperium par in parem (9) Et quis sane mentis dubitet, quin in hoc verissime dicat, ymo et quin sanctus Pater hoc nullatenus intendit, sed solum, quod regula prius data sincere et absque omni fraude vel commento doloso servetur? Et certe diligenter legi et relegi testamentum seu litteram memoratam et indubitanter vidi et scio, quod nichil aliud ibi sanctus Pater intendit.

Rursus papalis declaratio verissime dicit (10), quod, cum pecunia a domino dante alicui committitur pro nostris necessariis usibus expendenda ab ipso, quod in hoc nec per nos nec per alium pecuniam recipimus, ac per consequens nec regule puritas aliquatenus infringitur ex hoc facto. Constat enim cuivis preterquam insano, quod ex hoc nullum ius nec alica usualis dispensntio vel contrectatio prefate pecunie ad nos spectat. Et sensibiliter patet quod non recipitur nisi ab eo, cui dominus eam com[m]ittit. Et ideo miror, ut quid in hac re non solum contra declarationem papalem, sed etiam contra expressa verba regule sic delirant et maxime cum Paulus, doctor gentium, collectas sepe fieri fecerit pro sanctis pauperibus, qui in Iehrusalem erant (1), quod nequaquam faceret, si hoc esset contra evangelii puritatem, prout alibi plenius explicavi.

Si vero obiciant, quod quidam ex hoc utuntur bursariis aut depositariis, quasi eorum domini, et pecuniam eis traditam cum imperativo dominio exigentes; et iterum, quidam, ultra quam rationalis necesitas vel utilitas exigat, pecuniam multam talibus com[m]itti procurant: sciant, quod hoc non est vitium declarationis papalis, que huiusmodi abusum non approbat nec excusat, ymo eius improbationem aperte insinuat; sed potius est vitium quorumdam, qui sic abutuntur.

Declarationi vero de tunicis se insensate opponunt, cum nichil ibi dicatur nisi quod regula sonat et rationalis necessitas pro loco et tempore proporti[on]aliter exigit, prout ratio recta dictat. Regula quidem hoc sonat dicendo (2) quod ministri et custodes de huiusmodi sollicite provideant secundum loca et temora et frigidas regiones [f.159va]. Et certe ex istorum dementia triplex patitur regula detrimentum.

Primum est, quod multi regule adversantes ex hoc latraverunt et latrant, regulam hanc esse stolidam ac indiscretam et discriminosam et impossibilem observari (3).

Secundum est, quod spirituales huius regule professores et observatores propter istos blasfemantur ab aliis (4) extrema immoderate tenere.

Tertium est, quod i[i]dem (5) ex hoc reputantur instar illorum (6) erroribus et heresibus com[m]isceri. Et ideo huiusmodi pestiferi sunt a viris spiritualibus incessanter et implacabiliter expugnandi, nisi per humilem penitentiam a suis erroribus resipiscant. Et maxime quia tertius error adicitur, quasi conclusio et cauda draconis, quia de summo ordine contra divine legis et sue professionis inviolabilia iura se precipitant impudenter, ut sint similes apostaticis spiritibus, qui, teste Christo (7), de summis celorum sedibus instar fulguris corruerunt. Sed dicunt, quod carnalem societatem effugiunt et errores ipsius, dicentes se in hoc implere Dei preceptum in Apocalpsi (8) dicentis: Exite de illa, popule meus, .et ne participes sitis delictorum eius. Sed numquid sanctus frater Egidius aut frater Leo vel frater Masceus ceterique Francisci socii eorumque in sanctitate consimiles propter huiusmodi, si tamen huiusmodi, de ordine exiverunt aut collegium ordinis reliquerunt? Certe istimet sciunt, quod non. Quid autem sathanas transfigurans se in angelum lucis (1) ex horum apostatico exitu dolose intendat, reserare desisto, ne fumus [ho]rridus inde quasi de inferno exalet et aerem ac solem et stellas obscuret (2). Quamvis autem pertinaces et protervos in hac parte detester, conpatior tamen pluribus simplicibus, qui per ignorantiam sub ymagine paupertatis et specie pietatis miserabiliter, attamen damnabiliter, deluduntur. Dei autem filius Ihesus Christus, magnus pastor ovium (3) et princeps pastorum (4), qui in cruce obiit, ut dispersos Dei filios congregaret in unum (5), ipsos reducat et congreget ad ovile suum (6) a quo per deserta et abru[p]ta erraverunt.

Datum Narbonne in festo exaltationis magnifice crucis Christi. Anno domini MCCo LXXXX°V°.