PETRI JOHANNIS OLlVI QUAESTI0 DE INFALIBILITATE ROMANI PONTIFICIS

Queritur an romano pontifici in fide et moribus sit ab omnibus catholicis tamquam regule inerrabili obediendum.

Et quod non, videtur.

[ 1.] Illi non est necessario in istis obediendum, de quo non constat datum a Christo preceptum seu decretum; sed per scripturam sacram aut per aliquod verbum Christi non constat aliquod preceptum esse datum ut omnes obediant romano pontifici, seu quod ipse habeat auctoritatem super omnes; ergo etc.

[ 2.] Item, si sibi est obediendum, hoc non est nisi quia Petrus ibi habuit sedem; sed ipse prius habuit sedem in Ierusalem, unde et a Paulo dictus est apostolus circumcisionis, id est iudeorum, secundo autem in Antiochia, sicut habetur distinctione IIa, Sacrosancta (2), unde et dicitur primo sollempnem cathedram ibi accepisse, et secundum Lucam in Actibus apostolorum (3), ibi primo vocati sunt discipuli christiani; ergo eadem ratione et multo forcius, ut videtur, esset obediendum ei qui preest in Ierusalem vel Antiochia.

[ 3.] Item, nullus tenetur obedire ei cui confert auctoritatem; sed electores eius conferunt sibi auctoritatem papalem; ergo etc.

________________________

Mss. Borgh,357= A; Vat.Lat. 4986 = V; Laur. XXXI, sin.3 = L; Marc. Lat. III, 77 = Ma;

C enumera gli argomenti in marg.; L inserisce la umerazione nel testo


6 et videtur quod non Ma. 7 in istis] om. Ma 8 a] om. Ma 8-10 sed... datum] om. L 12 Item] Primo Ma si] om. V nisi] om. V 13 ibi] sc. Romae: add. L 14 est] om. A 15 autem] om. Ma; Anthiochia A, C, Anthiocea V sicut] ut P 16 et] om. L 17 et] om. L; Lucham C 18 fortius V 21-22 Item - ergo etc. om. L 22 sibi conferunt Ma, P 23 Tertio ei L 24-25 quia non preciperet tunc se non deponi L 25 propter heresim L

[ 4.] Item, ei qui ab ecclesia potest de sua sede deponi, non est obediendunn necessario in omnibus, quia non, si tunc preciperct se non deponi; sed papa potest ab ecclesia deponi saltem pro heresi (4); ergo etc.

[ 5 ] Item, imperatores aliquando amoverunt aliquos et substituerunt alios, et inveniuntur antiquitus continuasse eos (5); ergo etc.

[ 6.] Item, in consiliis generalibus invenitur fuisse statutum et ordinatum quod pape romano ab omnibus obediretur (6); ergo per consilia generalia posset iterum sibi tolli et contrarium ordinari.

[ 7.] Item, papa non plus habet de ordine episcopali quam alii episcopi; ergo nec plus de potestate spirituali, cum potestas huiusmodi a Deo non detur nisi per collacionem ordinis et per aliquod signum sacramentale, unde et Dyonisius quemlibet episcopum vocat summum jerarcham (7), et ipse papa consecratur ab alio episcopo, qui non potuit sibi plus dare quam habeat; ergo etc.

[ 8.] Item, apostolis data est auctoritas immediate a Christo sicut et Petro, unde et Paulus dicit (8) se apostolum non ab hominibus neque per hominem; ergo videtur quod nullus in sede sua habuerit superiorem, et sic per consequens nec eorum successores.

[ 9.] Item, Paulus ad Galatas vocat Petrum apostolum circumcisionis et se aposlolum gencium (9): ergo neuter eorum habebat auctoritatem universalem in omnes, et etiam secundum hoc maiorem auctoritatem habebat Paulus, aut saltem equalem, cum gentiles et terre eorum essent ampliores quam iudaysmus.

________________________

2 Item] om. L 3 eos om. L 5 Quarto] in L conciliis P 6 in omnibus L 8 Item] Quinto L alii] ceteri L 12 yerarcham L, patriarcham Ma 13 alio] aliquo Ma dare plus V ergo etc.] om. L 14 Item] Sexto L 15 unde et] unde apostolus L 17 sic] om.L 18 Item] Septimo ad] om. L circumcisionis, sc. iudeorum, sic se L 19 gentium Ma V 20 et etiam] vel item L 21-22 Paulus quam Petrus, cum plures essent gentiles quam iudaismus L 22 iudaismus Ma 23 Nono L


[ 10.] Item, si papa romanus habet universalem auctoritatem in omnes, ergo ubicumque voluerit poterit sibi sedem statuere et ita alibi quam Rome.

[ 11.] Item, ei qui potest errare in fide et moribus sicut quilibet alius non est tamquam regule inerrabili obediendum: sed papa romanus hoc potest, alias ipse esset confirmatus in fide et moribus; ergo etc.

[ 12.] Item, si Paulus potuit resistere Petro in faciem quia reprehensibilis erat et non recte ingrediebatur ad veritatem evangelii, sicut habetur Galatas 2° (10), ergo eadem ratione potest quis resistere successoribus eius.

[ 13.] Item, Anastasius papa favit Acathio heretico et ordinatis ab eo ob favorem Anastasii imperatoris, ut habetur XIX distinctione decretorum, Anastasius (11): ergo ei non fuit tamquam regule inerrabili obediendum, et eadem ratione nec eius consimilibus.

Contra.

__________________________

2 Item decimo L 4 in fide] in gratia L 6 Undecimo sicut Paulus L in faciem] om. L 7 ingrediebatur] gradiebatur L evangelii] enuntiabilium 8 sicut habetur] om. L ergo] sic L eadem] aliquis Ma 10 Item] Duodecimo L Acathio] Achacio Ma; Achachio C 11 ordinatis] ordinatus est ab L 12 decretum] om. Ma, P non fuit] favit Ma, P tanquam regule] om. A 13 consimilibus] consiliis Ma 15 Primo] add. L 17 romani] respectu Ma, P unde] om. L 18 habet] enim: add. L consilia] concilia Ma, P generalia] om. Ma 19-20 XVII distinctione] om.Ma, L 20 vestra] nostra P 21 Multis] et: add. P 22 Jullii V Pellagi Ma, V Simachi Ma, et Symaci L 24 XXI distinctione P 21] XXII capitulo P 25 Nicholaus] Nicolaus Ma


[ 1.] Omnis causa et regula quanto est aliis superior et principalior et minus ab eis dependens, tanto est indefectibilior: sed potestas pape romani omnium potestatum ecclesie est huius: unde habet potestatem etiam super consilia generalia in tantum quod sine eius auctoritate nullum robur habent, sicut habetur XVIIa distinctione Synodum, et capitulo Regula vestra, et capitulo Nec licuit, et capitulo Multis denique, et capitulo Consilia, que sunt decreta Marcelli pape Julii, Gregorii, Pelagii, Symmachi (12). Est etiam mater et magistra omnium ecclesiarum, sicut habetur distinctione XXIa, Denique (13), et distinctione 21a (sic!), Omnes dicit Nicholaus (l4) quod «sanctus Ambrosius se in omnibus sequi magistram sanctam romanam profitetur ecclesiam » Et super eodem dicit quod « omnes sive patriarche cuiuslibet apicem, sive metropoleon primatus aut episcopatuum cathedras vel ecclesiarum cuiuscumque ordinis dignitatem, instituit romana ecclesia » Et Extra De translatione episcopi, Cum ex illo, dicit Innocentius (15) quod « maiores ecclesie cause ad sedem apostolicam debent referri, ac per hoc translationes episcoporum et sedium mutationes ad solum illius sedis antistitem de iure pertinent ».

[ 2.] Item, impossibile est me a Deo adstringi sequi fixe et immobiliter regulam errabilem: sed omnes sumus adstricti certitudinaliter credere et sequi quod romanus papa tradit esse credendum et sequendum et reprobare quod ipse iudicat reprobandum, sicut dicit Nicholaus papa XIXa distinctione, Si romanorum (16), et capitulo sequenti (17) dicit Agatho papa: « Sic omnes apostolice sedis sanctiones accipiende sunt tamquam ipsius Petri divina voce firmate » Et ibidem (18) Carolus dicit: « Si vix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum, tamen feramus et pia devocione toleramus » Et ibidem (19) Stephanus V dicit quod « quidquid sedes illa statuit, quidquid ordinat, perpetuo irrefragabiliter observandum est » Et ibidem (20) dicit Gregorius quod « nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolice sedis precepta, nec negare disposicionis ministerium: sit ergo ruine sue dolore prostratus quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat »; et post dicit quod « sicut iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia sua inobedientia et presumptione abiciendus est deiectione maioris excommunicationis » Et Jeronymus ad Damasum, et habetur 24a , questione I (21): « Hec est, inquid, fides, papa beatissime, quam in catholica didiscimus ecclesia, in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes; si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio conprobatur, quicumque me culpare voluerit, se imperitum vel malivolum vel etiam hereticum comprobabit » Ubi vult Jeronymus quod qui contra sententiam pape in hiis que fidei sunt scienter venit, sit hereticus.

XXIIa In distinctione etiam, Omnes, dicitur (22) esse hereticus qui « privilegium singularis potestatis romane ecclesie auferre conatur, que est mater fidei » Et XXV, questione II, Si quis, dicitur (23) quod « si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholica fide vel ecclesiastica disciplina, pro correctione imminencium vel futurorum malorum, a sedis apostolice presule salubriter promulgata comtempserit, anathema sit » Et ibidem plura capitula de hoc. Et 81a distinctione, Si qui (24), dicit Gregorius quod peccatum paganitatis incurrit quisquis, dum christianum se esse asserit, sedi apostolice obedire comptempserit.

[ 3.] Item, impossibile est Deum dare alicui plenam aucoritatem diffiniendi de dubiis fidei et divine legis cum hoc, quod permitteret eum errare; de quocumque autem constat quod nullo modo permitteretur errare, ipse sequendus est tamquam regula inerrabilis; sed romano pontifici dedit Deus hanc auctoritatem. Unde XVIIa distinctione, Denique, dicitur (25) quod « maiores et difficiliores questiones ad sedem apostolicam semper debent referri » Et Innocentius Extra De baptismo et eius effectu dicit (26) « maiores ecclesie causas, presertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelligit, qui, eum querenti Domino quem discipuli dicerent ipsum esse, Petrus respondisse notatur: Tu es Christus filius Dei vivi; et pro eo Dominum exorasse ne deficiat fides eius » Et XXIVa . questione Ia , « Quociens (27) fidei quo (28) ventilatur arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctoritatem, referre debere » Ibidem (29) etiam dicit Ambrosius: « Non turbatur navis que Petrum habet » Et Lucius papa dicit ibidem (30) quod « hec sancta et apostolica ecclesia, mater omnium ecclesiarum Christi, per Dei omnipotentis gratiam numquam errasse probatur, nec hereticis pravitatibus depravata subcubit sed ut in exordio ab apostolis Christi normam fidei percepit, illibata fidetenus manet » Et Systus papa dicit ibidem (31) quod « illius sedis fides nullam umquam heresim fovet, sed potius omnes destruit » Et Eusebius ibidem (32): « In sede apostolica extra maculam semper est servata catholica religio » Et sic fere in omnibus capitulis eiusdem.

[ 4.] Item, illam sedem quam Deus per se et innmediate super omnes alias statuit, videtur quod per se et immediate semper eam regat et protegat sicut animam sedem cordis sui; sed Christus per se et immediate fundavit super omnes alias romanam ecclesiam. Unde Gelasius, XXIa distinctione, Quamvis, dicit (33) quod « sancta romana ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis prelata est, sed evangelica voce Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es, inquiens (34), Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam ».

Et post dicit (35) quod Petrus et Paulus « uno tempore et eadem die gloriosa morte in urbe Roma coronati, supradictam romanam ecclesiam pariter Christo Domino consecraverunt, eamdemque omnibus urbibus universo mundo sua presentia atque venerando thiunpho pretulerunt » Et 22a distinctione, Omnes, dicit Nicholaus (36) quod « omnium aliarum ecclesiarum cathedras instituit romana ecclesia, illam vero solus ipse fundavit et super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eterne vite clavigero terreni simul et celestis imperii iura commisit » Et capitulo Sacrosancta, dicit Anacletus (37), quasi eadem dicens, quod non ab apostolis, sed ab ipso Domino Jesu Christo primatum obtinuit. Et 24a , questione Ia Rogamus, dicit Marcellus papa (38) universis episcopis per anthiochenam constitutis quod « Petrus est capud tocius ecclesie, cuius sedes primitus apud vos fuit, que postea, iubente Domino, translata est Romam »; ex quo concludit quod omnes ecclesie « eius dicioni sunt subiecte » [ 5.] Item, quicumque potest in ecclesia errare, potest in eadem iudicari et corrigi: sed papa non potest ab aliquo iudicari aut corrigi. Unde XIXa (sic!) distinctione Nunc autem (39), dicitur quod Marcellinus papa, qui tempore Dyocleciani ydolis sacrificavit, quod et se egisse confessus est in consilio episcoporum , « inquisitione de hoc facta; nullus tamen eorum proferre sententiam ausus est, immo omnes ei dicebant: Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio: prima enim sedes non iudicabitur a quocumque (40) ». Et ibidem dicitur (41) de Systo papa quod, cum « quidam temptasset circa cum quedam mali rumoris obicere, dictum fuit in consilio, cui Valentinianus augustus intererat, non licere adversus pontificem sententiam dare ». Et in alio capitulo dicitur (42) quod « in tantum hanc presumptionem sancti patres apud Calcedonem detestati sunt, ut Dyoscorum alexandrinum antistitem idcirco potissimum sine nulla restitutione damnaverint, quia excommunicationem in sanctum Leonem papa dictavit » Et idem habetur, XVIIa distinctione, Consilia (43), et XL distinctione, Si papa, ubi dicitur (44) quod « si papa sue et fraterne salutis est negligens et inutilis et remissus in operibus suis, huius culpas redarguere nullus mortalium presumat, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide devius » Et nona, questione IIIa , dicit Gelasius (15): « Cuncta per mundum novit ecclesia quod sacrosancta romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi, neque cuiquam liceat de eius iudicare iudicio » Et multa capitula de hoc ibidem.

Iuxta hoc quero an promittere sibi obedientiam in omnibus universaliter sit evangelice perfectionis.

Ad primam questionem dicendum quod ab omnibus catholicis est romano pontifici in fide et moribus obediendum.

Ad cuius intelligentiam quatuor sunt inspicienda: primo, scilicet que fuit in ecclesia necessitas unius generalis capitis seu pontificis; secundo, que fuerit necessitas et auctoritas romane sedis; tertio quoad utrumque, quis sit modus sue inerrabilitatis; quarto, quanta sit obediendi mensura et necessitas ex parte catholice plebis.

Circa primum sciendum quod necessarium fuit totam Christi ecclesiam habere unum capud propter quatuor: scilicet propter universalis regiminis utilitatem et necessitatem, propter unitatis ecclesiastice connexionem et stabilitatem, propter divine potestatis pleniorem communicabilitatem et susceptibilitatem, propter divine similitudinis seu divini exemplaris maiorem et expressiorem conformitatem.

Primo quidem propter universalis regiminis necessitatem . Indiget enim tota ecclesia uno generali rectore, qui presit et intendat omnibus fidei determinationibus, communibus viciorum et prelatorum correctionibus, communibus statutis et ordinationibus, et primatuum et principalium sedium institutionibus.

Facilius enim possunt inveniri pauci qui sint apti ad determinandum fidei dubia et qui ad hoc specialem curam impendant, quam quod tota multitudo episcoporum per universum orbem diffusa ad hoc per se esset sufficiens. Facilius etiam potuit inveniri unus fidelis et iustus in examinandis causis et iudicandis et in excessibus corrigendis, quam omnes, et tollerabilius fuit subditis specialium prelatorum si super eorum gravaminibus potuerunt recurrere ad unum aliquem supremum. Cum etiam facilius possit pars errare quam totum, et una specialis ecclesia quam ecclesia universalis, expediens fuit quod vicia specialium prelatorum et ecclesiarum unum connmunem correctorem haberent, ad quem universalis ecclesia aspiceret.

Si etiam unicuique ecclesie et terre expedit habere unum rectorem qui eam ordinet per specialia statuta et secundum suos speciales gradus et officia, eadem ratione fuit necessarium quod tota universalis ecclesia unum generalem haberet, qui communibus statutis et decretis ordinandis intenderet et superiores ecclesie gradus et officia gubernaret.

Secundo fuit hoc necessarium propter unitatis ecclesiastice connexionem et stabilitatem, et hoc non solum quantum ad communis pacis et caritatis tranquillitatem, sed etiam quantum ad fidei unitatem, certitudinem et veritatem, et quantum ad tocius divini cultus conformiorem ydemptitatem.

Hec enim tria faciliter diversificari et scindi possent in tanta diversitate linguarum, terrarum, et morum, et intellectuum, et capitum seu prelatorum in quanta esse debebat tota ecclesia per Universum orbem diffundenda, nisi in uno summo capite haberent certum et manifestum recursum. Si enim cum toto hoc quod ecclesia habuit unum capud, videmus de facto ipsam fuisse conscissam per innumeras hereses et maxime patriarchalibus sedibus in diversos errores deductis, pro eo quod ab unitate sui capitis discesserunt, quid fuisset, et adhuc esset, si nullum unum capud sibi a Christo datum esse cognoscerent et cognovissent? Unde 24a , questione I dicit Ciprianus (46): « Loquitur Dominus ad Petrum, eo dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Super unum edificat ecclesiam » Et paulo post: « Ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disponit. Hoc erant utique ceteri apostoli quod Petrus fuit, pari consortio prediti et honoris et potestatis, sed ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstraretur » Et infra: « Quomodo multi radii sunt. sed unum lumen, et rami arboris sunt multi, sed robur unum tenaci radice fundatum, et quomodo de fonte rivuli multi defluunt, sed innumerositas licet diffusa videatur, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium a corpore solis, divisionem unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit; a fonte prescide rivum, prescisus arescit. Sic et ecclesia Dei per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen est quod ubique diffunditur. Ramos suos per universam terram expandit, profluentes largiter rivos: unum tamen capud et una origo et una mater fecunditatis » Preterea, si unus est spiritus, qui totam ecclesiam Dei in seipso vivificat et regit, si unum est corpus ecclesie, si unus est eius Dominus, una fides, unum baptisma seu una professio et sanctificatio omnium sacramentorum secundum apostolum, Ephesios quarto (47), cum omnis multitudo unum principium habeat et exigat, alias non potest esse in seipsa unita et stabilita, nec aliter ordinate regi potest nisi ab uno in multa influente Spiritus Sancti ordinate profluant et descendant, impossibile est quod ecclesia aut aliquod membrum eius stabilem et perfectam unitatem habeat nisi habeat unum capud. Et ideo dicit Beda super Mattheum, et habetur causa et questione eadem (48): « Quicumque ab unitate fidei vel societate Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam regni celestis possunt ingredi » Tertio fuit hoc necessarium propter maiorem divine potestatis communicabilitatem. Cum enim suprema potestas in pluribus simul esse non possit, nulli in ecclesia posset dari suprema potestas, nisi unus solus super omnes constitueretur. Propter quod beatus Cirillus episcopus alexandrinus dicit (49): « Nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli romano pontifici dedit, cui omnes iure divino, capud inclinant, et primates mundi tamquam ipsi Domino Jesu Christo obediunt » Et Extra, De auctoritate et usu pallii, ad honorem, dicit Innocencius (50): « Solus romanus pontifex in missarum sollempniis pallio semper utitur et ubique, quoniam assumptus est in plenitudinem ecclesiastice potestatis, que per pallium figuratur, alii autem nec semper nec ubique, quoniam vocati sunt in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis » Fuit autem expediens et honorificum ecclesie quod sibi daretur potestas divinissima, unitissima, stabilissima, amplissima, efficacissima, notissima et Christi potestati simillima et immediatissima: hoc autem fieri non potuit nisi in aliquo uno, toti orbi sua auctoritate et presidentia notissimo, tota ecclesie potestas et auctoritas colligeretur, qui omnino, quantum immediacius et habundancius posset, Christi vicem teneret in terris, ita quod toti ecclesie certitudinaliter constaret ipsum esse vicarium Jesu Christi.

Quarto (51) fuit hoc conveniens propter divini exemplaris maiorem conformitatem. Per hoc enim assimilatur magis celesti jerarchie, que est eius exemplar secundum Dyonisium (52): in illa enim est unus supremus jerarcha, summus scilicet et increatus Spiritus. Per hoc etiam clarius representat unum Deum et monarchiam eius, et melius reducit a pluribus ad unum primum principium.

Per hoc etiam plenius figura jerarchie legalis impletur, in qua unus summus pontifex preerat: cum enim synagoga ad ecclesiam ordinetur, sicut figura ad veritatem, si illa fuit ordinata aptissime sub uno capite, multo magis debuit et ista.

Per hoc etiam magis assimilatur prime ecclesie, que fuit sub Christo degente in terris.

Per hoc etiam magis conformatur ordini naturali: totum enim universum est sub uno supremo celo, et totus mundus illuminatur ab uno sole, omnia etiam membra ad unum cor et unum capud uniuntur, et rami ad unam radicem, et omnes vires anime ad unam potentia scilicet ad voluntatem, et omnes virtutes subsunt uni supreme, scilicet caritati.

Per hoc etiam magis conformatur ordini civili: unus enim est principalis iudex a quo fit causarum finalis decisio, ne, paribus iudicibus contradicentibus, si nullus sit iudex finalis et supremus, numquam litigium terminetur. Nulla etiam familia, nulla communitas vel regnum est in pleno suo statu, si non habet unum supremum rectorem, quia pro divisione capitum faciliter oritur divisio et scisma in membris.

Et breviter, omnis ordo plurium perfectus huic attestatur: sicut enim non est ordo secundum prius et posterius nisi per reduccionem ad aliquod unum primum, sic non est ordo completus secundum sub et supra, nisi per reduccionem ad summum; sic et non potest esse ordo agencium et paciencium motorum et mobilium et universaliter causarum et causatorum, nisi per reduccionem ad primum agens et ad primum movens et ad primas causas.

Et ideo Bernardus, tertio libro ad Eugenium loquens de ordine jerarchie ecclesiastice, dicit (53): « Nec vilem reputes formam hanc, que in terris est: formam habet in celo. Viderat hoc qui dicebat: vidi civitatem sanctam descendentem de celo a Deo paratam (54). Ego enim propter similitudinem dictum reor, quod sicut illic Cherubin et Seraphin, ceterique usque ad archangelos et angelos ordinantur sub uno capite Deo, ita hic quoque sub uno summo pontifice primates vel patriarche, archiepiscopi, episcopi, presbyteri vel abbates et reliqui in hunc modum; non est parvipendendum quod Deum habet auctorem et de celo ducit originem ».

Circa secundum sciendum quod utile fuit esse unam sedem principalem que anthonomastice esset sedes summi pontificis, ut per hoc recursus ad summum pontificem esset notiar et certior, comunior et sollempnior, et etiam stabilior, et precedenti ritui iudeorum et gentium esset conformior quantum ad illud in quo convenienter esse potuit.

Una enim sedes, summo pontifici immobiliter et anthonomastice pre ceteris attributa, omnibus fidelibus potuit esse notior et certior quam si vagaretur per omnes, et maxime tempore errorum et persecutionum multiplicium que in primis ecclesie temporibus fuerunt.

Electio etiam unius sedis existentis in loco satis comuni toti orbi, in qua, ratione sue precellentie, concurrerent et residerent pro tempore sapienciores et sollempniores ecclesie, non solum fecit accessum ad papam communiorem et sollempniorem, sed etiam regimen ab eo procedens in totam ecclesiam potuit esse per hoc comunius, sollempnius et discrecius.

Stabilitas etiam sedis non solum profuit ad stabilem observantiam fidei, sed etiam ad stabilem eleccionem et creacionem pape, cum enim comode non potuerit semper eligi a tota ecclesia vel ab omnibus prelatis, si non esset aliqua sedes ad eius creacionem stabiliter ordinata, eius eleccio potuisset habere multiplex dispendium diversarum discessionum et prolixarum tardationum et multorum defectuum consilium.

Cum etiam secundum Legem jerarcha legalis deberet habere, et habuit, non solum unum comunem pontificem, sed etiam unum principalem locum ad facienda sacrificia et iudicia. Sicut habetur Deuteronomio XVII°, ubi dicitur (55): « Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter causam et causam, et videris intra portas iudicum verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem etc. » Et idem vult alibi de sacrificiis. Unde et frequenter increpatus est ille populus, quia immolabat in excelsis.

Si igitur ita fuit in Lege, consimile fuit in gentibus, et maxime tunc temporis quando Roma et imperator eius toti orbi preerat satis fuit conveniens ut in hoc ecclesia non discordaret ab eis, et maxime cum hoc omnibus tam consuetudine quam ratione appareret conveniens.

Unde et sancti patres in institutione aliarum sedium secuti sunt morem gencium. Unde uli illi habebant archiflamines, isti posuerunt archiepiscopos, et sic de aliis: ubi scilicet illi primates, et isti, et ubi illi flamines, isti episcopos. Sicut habetur distinctione 80a , unde et ibi dicit Clemens papa quod beatus Petrus ista fieri precepit (56).

Pro ista autem sede fuit aptior sedes romana, ratione sue magnificentie et universalis dominii quod tunc habebat super totum orbem. In hoc enim Christus multum magnificavit se et ecclesiam suam, quia dominam mundi sic subiugavit sibi et sic ad se traxit quod ibi suam sedem principalem fixit. Sollempnitas etiam urbis toti orbi notissima, multum fecit ad noticiam et sollempnitatem pastoris et regiminis eius. In hoc etiam Christus manifeste monstravit quod potestas imperii terreni subici debeat potestati papali.

Fuit etiam hoc conveniens ratione sui situs, sicut et ante fuerat ex hoc ipso ad dominandum mundo. Habet enim situm satis comunem terre habitabili: licet enim Ierusalem plus hoc habeat, quia tamen ritus iudaismi debebat destrui et populus ille usque ad fines temporum reprobari, ac per consequens et sedes illius civitatis destrui et derelinqui, post illam conveniencior fuit ista.

Ratione etiam gentis: gens enim occidentalis naturaliter fuit robustior, et tune temporis erat potentior, et ideo apud eos potuit esse sedes stabilior. Gens etiam illa ad fidei simplicitatem erat aptior: nam de illo tempore scribit Paulus quod iudei signa petunt, greci sapientiam (57), de romanis vero quod fides vestra annunciatur in universo mundo (58). Et sicut ex historiis antiquis patet, tota gens orientalis semper fuit prona ad hereses et scissuras, gens vero latina semper inventa est simplicior et stabilior in fide.

Cum etiam ista lingua ultimo inter tres linguas principales facta est celebris, sicut et erat in occidentali et ultima plaga mundi, conveniens fuit ut ista pre ceteris eligeretur ut sic fierent novissimi primi et primi novissimi, et ut ostenderetur quod ecclesia fundatur super occasum mortis Christi et quod iam non expectat primum Christi adventum, sed novissimum.

Quomodo ista fuerit electa, licet ex scripturis sacris non omnino constet, nisi sub figuris sub quibus et Iohannes in Apocalypsi mentionem facit de civitate que habebat dominium super omnia regna terre (59), constat tamen toti ecclesie quod per Spiritum Sanctum et per Christi speciale mandatum fuit electa, sicut 24a, questione I, Rogamus dicit hoc Marcellus papa (60!); et distinctionibus XXIa et XXIIa habetur satis de hoc, sicut in argumento est tactum (61).

Si enim Paulus per revelacionem ivi Romam, sicut ex Actibus habetur (62), sic apostoli a Spiritu Sancto singulariter agebantur, et maxime in creacione universalis ecclesie, sicut satis ex Actibus et ex aliis historiis sollempnibus tradi potest, multo magis credendum est quod in fundacione principalium sedium et ecclesiarum, a Spiritu agerentur et maxime in fundacione principalissime sedis, que spectabat ad Petrum.

Constat autem hoc et per ipsum beatum Petrum et per Paulum, quorum uterque Romam venit et gloriose obiit, et quorum primus XXIIII (sic!) annis in romana ecclesia sedit et, sicut Clemens in epistola ad Iacobum recitat (63), de successore suo post se creando ibidem tractavit; et cui a Christo dictum est: Vado Romam iterum crucifigi, ac si per hoc ostenderet se velle per Petri mortem ibidem fundari.

Ipse etiam ordo sedium beati Petri satis huic attestatur: nam, sicut tres erant lingue per ordinem se habentes, scilicet hebraica, greca et latina, que et in titulo crucis Christi fuerunt, sic per ordinem primo sedit Petrus in Ierusalem, que erat metropolis ludeorum, secundo in Antiochia, que tunc temporis multum primatum habebat in lingua greca, tertio Rome, que erat capud lingue latine: in quo ordine tanta sunt divine sapientie misteria, quod ex hoc ipso satis apparet ipsum a Deo exisse.

Si etiam Spiritus Sanctus hoc non ordinasset, non ita universalis ecclesia et omnia generalia consilia et omnes patriarchales sedes sic ab inicio sibi obedivissent, sicut constat ab inicio per longa tempora omnes paruisse eidem.

Preterea, constat quod Christus primatum super totam ecclesiam dedit Petro post ressureccionem, quando generaliter dixit ei (64): «Pasce oves meas » non distinguendo has vel illas, sed generaliter: oves meas. et antea sibi dixerat «Tu es Petrus etc.».Et circa passionem dixit (66) ei: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ». Quod non multum bene pro persona eius tantum sibi dici potuit, cum post illa verba et ipse defecerit, et cum post Spiritus Sancti missionem alii apostoli satis sine eo confirmati fuerunt: unde pocius videntur verba referri ad officium et ad auctoritatem et sedem ipsius, et ex multis etiam locis, tam in Evangeliis quam in Actibus, primatus ipsius super alios satis est ostensus. Cum igitur constet quod Christus auctoritatem hanc in stabilitatem pocius dederit sibi pro universali ecclesia quam pro se, et sic per consequens ita successoribus suis sicut et sibi: constat autem quod in nulla alia sede successorem universalem habuit nisi Rome, satis eo ipso liquet quod ibi fuerit et sit principalis sedes eius.

Circa tertium est primo attendenda in generali inerrabilitas ecclesie, secundo specialiter inerrabilitas ipsius sedis romane et eius qui in utraque presidet, scilicet summi pape.

De ecclesia enim in generali tenemur secundum fidem certitudinaliter credere quod Christi ecclesia nunquam erravit neque errabit. Unde et ab apostolis inter articulos fuit positum: « Credo sanctam ecclesiam catholicam »; et hoc ipsum in maiori simbolo fuit postea sollempniter repetitum.

Ex multis etiam locis scripturarum sanctarum hoc certitudinaliter trahi potest, ut est illud Matthei ultimo (67): « Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi ». Et Petro in persona ecclesie, dixit (68): « Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ». Mattheus etiam 24°, cum loquitur de tribulacione antichristi, dicit (69) quod « in errorem inducentur, si fieri potest, etiam electi », manifeste per hoc innuens quod hoc est impossibile. Et ut breviter me expediam, omnes scripture prophetarum describentes usque ad diem iudicii status ecclesie principales, semper continuant corpus ecclesie usque ad horam adventus Christi, et ubicumque locuntur de eternitate seminis Abrahe et regni Messie et solii David et de pacto eterno cum Noe et cum Abraham, semper intendunt loqui de eternitate ecclesie Dei percurrentis usque ad indicium, et sic tandem eternaliter regnature in celis.

Hoc ipsum facit Christus in parabolis suis, in quibus decursum ecclesie usque ad ultimum adventum suum tangit, sicut profundius inspicienti luce clarius patet.

Hoc ipsum facit et Paulus in multis locis epistolarum suarum: unde et in prima ad Thessalonicenses 4° (70), connumerat se illis iustis qui tempore adventus Christi vivent et « rapientur in nubibus obviam Christo », et Romanos 9°, continuat ecclesiam de gentibus usque ad finalem conversionem omnis Israel, ubi ait (71): « Donec plenitudo gentium intraret etc. ». Iohannes etiam in Apocalypsi describit occulte continuationem ecclesie usque ad finem.

In ipsis etiam historiis scripturarum, que a lapsu primi hominis incipiunt, satis manifeste ostenditur continuatio electorum usque ad tempora Christi. Unde et Christus incepit computationem ecclesie ab Abel quando ait (72): « A sanguine Abel iusti »; et Iohannes quando ait de' agno qui occisus est ab origine mundi (73): nam in Abel quodammodo incepit occidi. Quia autem hoc plenius ex scripturis pertractare prolixiorem et discreciorem sermonem exigit, ideo sufficiat ad presens ostendere quomodo hoc consonat rationi.

Decet enim hoc Dei magnificenciam, clemenciam, iusticiam et sapiencia.Exigit quidem hoc Dei magnificencia: ex quo enim Deus de humano genere voluit sibi formare ecclesiam, et hoc in tanta altitudine quod Filium suum mitteret in carnem ad nos redimendos per mortem suam et ut essemus corpus eius, ipse vero capud nostrum, et etiam sic quod essemus templum Spiritus Sancti inhabitantis nos et vivificantis, nisi ecclesiam istam magnificentissime edificaret nullo modo deceret, immo supra modum dedeceret magnificenciam eius. Si ergo ex quo incepit eam facere, posset aliquando deficere, et deficeret, et iterum postea eam inchoaret ut iterum tota deficeret, non esset opus stabile nec magnificum, nec etiam esset opus unum. Cum etiam Deus per ecclesiam et per electos eius voluerit triunphare de demonibus et reprobis quasi per quamdam miliciam strenuam, cuius Christus esset dux, quod ista aliquando tota vinceretur ab eis aut vinci posset, non solum esset in obprobium milicie eius, sed etiam in obprobium eius.

Preterea, nemo potuit stabiliter servire Deo sine stabilitate fidei: fides autem hominum, et maxime alicuius magne multitudinis in qua non solum sunt sapientes, sed etiam simplices et de novo incipientes et ad fidem intrantes, stabiliri non potuit nisi haberent aliquam auctoritatem et viam magnificam et universalem, in qua omnes stabiliter firmari possent, et a qua possent solide gubernari, et cui secure possent se committere et obedire.

Ergo oportuit quod in ecclesia sua Deus talem auctoritatem manifeste proposuerit. Et hoc est quod dicit Agustinus De utilitate credendi 28° capitulo: « Sola, inquit (74), est auctoritas que commovet stultos, ut ad sapientiam festinetur (75), quandiu intelligere sincere non possumus: auctoritate quidem decipi miserum est, sed certe miserius non moveri. Si enim Dei providencia non presidet rebus humanis, nichil est religione satagendum: si ,vero credendum est rerum omnium speciem ex aliquo pulchritudinis fonte manare, et interior conscientia Deum querendum Deoque serviendum meliores quosque animos quasi publice privatimque hortatur: non est desperandum ab eodem ipso Deo auctoritatem aliquam constitutam quo velud gradu certo innitentes attollamur in Deum » Et 11° capitulo dicit (76): « Quod intelligimus, igitur, debemus rationi, quod credimus auctoritati » Ideo etiam capitulo 27° dicit (77) quod « Christus veniens ad medicandum, nos, miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem, quam nec hereticorum novitas fraudibus agens, nec gencium veternosus error violenter adversans aliqua ex parte convelleret ».

Sed si tota ecclesia posset errare, nullo modo talis auctoritas in ea posset existere. Nec etiam, sine contrarii firma presumpcione, posset credi in ea esse.

Si autem quis profunde inspiciat quid est Deum ecclesiam magnifice inhabitare, et in ea et per eam radios sue veritatis diffundere, quid est etiam totum mundum per eam et in ea ad sue maiestatis cultum magnificum et solidissimum vocare, et hoc pocius per fidem quam per racionem, videbit indubitanter quod talis auctoritas et stabilitas est, et esse debuit, in ecclesia sua.

Preterea, valde honorificum est Deo quod, quamdiu durat humanum genus, habeat hic servos colentes eum et defendentes eius cultum: sed hoc non esset verum si eius ecclesia, licet ad momentum, deficeret.

Exigit etiam hoc eius clemencia: quod scilicet Deus semper pietatem sue gratie ostendat in mundo isto, saltem in aliquibus, et quod desideria sanctorum patrum super successione spiritualium filiorum non omnino frustrentur, et quod semper omnibus qui in statu sunt meriti, viam veritatis proponat aut in particulari aut saltem in generali, sicut videmus quod etiam in veteri lege semper in aliquo sancto populo eam mundo exibuit.

Exigit hoc etiam sua iusticia, quod malos totaliter contra bonos et contra suum cultum prevalere non sinat, et quod ostendat se ad momentum non sustinere reprobos nisi propter utilitatem electorum aut propter merita eorum, sicut et in subversione Sodome ostendit quando dixit Abrahe quod propter decem bonos paratus erat parcere eis.

Exigit hoc etiam. sua sapiencia. Si enim Deus omnia facit in numero, pondere et mensura, multo magis opus redemptionis, propter quod ipse factus est homo, debuit super omnia alia opera ordinare. De pulchritudine autem operis et ordinis eius est quod sit magnum, ex diversis partibus distinctum, et quod sit unum nullo modo discontinuum, et quod sit a suo principio per medium usque ad suum finem ultimum in summa proporcione dispositum: que dari non possunt si ab inicio ecclesie inchoantis in Abel usque ad Christum venientem ad iudicium fuit aliqua discontinuacio ipsius ecclesie. Hec autem diligencius et particularius inspicienti plenius apparere possunt.

Preterea, quandocumque res carent suo fine, dicuntur esse frustra et vane et inordinate. Sed Deus fecit omnia propter usum hominum, et maxime illorum de quibus superna civitas perficienda erat; unde nec plene ordinamur in laudem altissimi Dei aut in finem ultimum felicitatis eterne nisi per electos intermedios: ergo, quacumque hora eis non servirent, sed solis reprobis, quodammodo suo fine in illa hora frustrarentur. Hec est ratio Anselmi, 2° Cur Deus homo, 16° capitulo, per quam probat quod semper fuerunt hic aliqui electi (78).

Si autem contra eam dicatur quod electis qui erant mortui serviebant sicut et post ressurectionem servient beatis, quamvis enim tunc non serviant alicui electo in terris, non propter hoc cassabuntur fine suo. Potest dici quod quamdiu homo debebat esse in mundo isto, creatura debebat servire sibi non solum ut obiectum, sed etiam ut nature sue fomentum, ut possit hic vivendo laudare Deum et generare populum ad cultum Dei: ab hoc autem fine quodammodo cassaretur si omnes essent reprobi et nullus electus.

Si autem adhuc dicatur quod in hora lapsus Ade hoc contigit, dicendum quod eo modo quo tunc Adam quantum fuit in se opus prime conditionis destruxit et deordinavit, sic et tunc opus ipsum a suo fine cassavit; opus autem redemptionis et restaurationis hominum, quod incepit a primo electo, non est opus cassabile sicut fuit primum, immo pocius est restaurativum primi, nec ipsum est restaurabile per aliquod aliud genus operis, ut sic per illud posset reduci ad suum finem.

Post hoc autem, secundo est attendenda in speciali inerrabilitas sedis romane et summi pape - Ad quod attendendum triplex distinctio est premittenda. Quarum prima est de errore . Est enim quidam error personalis et quoad se; quidam vero communis et quasi magistralis et quoad alios; iterum, est quidam error qui cum sinceritate fidei non se compatitur, pro eo quod directe et evidenter ei contrariatur, sicut est error in fide pertinaciter edoctus aut defensus. Alius est error contra aliqua scientialia vel humana, qui ad veritatem fidei non multum pertinet. Iterum, est error in fide pertinax, et est etiam error in fide non pertinax, sed levis et corrigi promptus.

Secunda distinctio est de ipsa sede et eius presule. Est enim sedes secundum nomen seu secundum solam apparentiam, et est sedes romana secundum rem et existentiam aut secundum utrumque. Et idem potest dici de papa.

Tertia distinctio est de ipsa inerrabilitate, seu de impossibilitate errandi. Hec enim impossibilitas potest inesse aliquibus per se aut per alterum, et potest inesse simpliciter aut solum quoad quid; utpote si dicatur quod sedes romana existens sedes vera non potest errare, aut quod papa existens verus papa et verum capud ecclesie non potest errare; et talis impossibilitas est secundum quid, et de hac clarum est quod nec papa nec sedes romana potest in fide pertinaciter errare, saltem errore communi seu magistrali. Cum enim ecclesia generalis errare non possit et sic per consequens nec capiti erroneo seu falso veraciter coniungi et inniti possit. Papa autem sic errans, errore scilicet communi, cum habeat rationem capitis erronei, et non solum persone singulariter et quoad se errantis, impossibile est quod papa sic errans sit verus papa et verum capud ecclesie. Et ideo secundum iura nullus hereticus publicus seu in quantum hereticus, quod idem est in proposito, habet potestatem benedicendi et maledicendi in ecclesia, quia omnis fidelis est maior eo (79).