THOMAS MURTAUGH'S EDITION OF OLIVI'S MATTHEW COMMENTARY, CH. 5, TEXT ONLY.

Here is the text in html. The variants and notes are omitted but can be viewed in the pdf version. In the process of converting to html the italics were lost as well, so citation of the text of Matthew is not italicized as it is in the pdf version.

 

[DISCIPULORUM DOCTRINALIS INFORMATIO]

 

[5:1] Videns autem Iesus turbas. Haec est secunda pars principalis de decursu praedicationis Christi, in qua ponitur discipulorum doctrinalis informatio. Et primo narratur doctrinae eius idoneus locus, et doctoris seu docendi conveniens modus. Secundo ponitur Christi sermo ad discipulos factus, ibi: [5:3] Beati pauperes. Tertio commendatur sermo iam factus et efficacia eius in animos auditorum, infra septimo in fine: [7:28] Et factum est cum consummasset Iesus verba haec.

 

[I. Narratur doctrinae eius idoneus locus et doctoris seu docendi conveniens modus]

 

Locus quidem fuit idoneus, tum quia sequestratus a turbis propter quod dicit quod Videns Iesus turbas (ut, scilicet, secundum Augustinum, `recederet ab eis et vitaret multitudinem eorum,') ascendit etc., tum quia locus altus et solidus et ad praesignationem altae speculationis et alti status aptus. Et ideo dicit: in montem, qui, secundum Hieronymum, est "in Galilaea ... et est vel mons Thabor vel alius mons excelsus."

Modus vero fuit auctorizabilis, propter quod dicit: et cum sedisset, quod secundum Augustinum, "pertinet ad dignitatem magistri."

Fuit etiam familiaris, propter quod dicit: accesserunt ad eum etc.

Fuit etiam proportionalis statui et dispositioni auditorum, propter quod subdit: discipuli eius; quia enim perfecta et ardua erat docturus, ideo speciales discipulos ad hoc assumpsit. Et, quantum potest convinci ex Marc. 3:[13-19] et ex Luc. 6:[13-16], videtur hoc fuisse in quodam die festo in quo, ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit et elegit duodecim ex illis, quos etiam postea misit praedicare.

Fuit etiam maturus simul et profundus et circumspectus, propter quod dicit: et aperiens os suum, per quod vult significare quod ex profundo corde magna erat eructaturus et reseraturus.

 

[Quaestio;]

Sed quaeritur de contrarietate quae videtur esse hic inter Matthaeum et Lucam, quia Lucas capitulo 6:[17], ubi videtur hunc sermonem referre, dicit quod fuit in valle, iste vero in monte. Item ille dicit quod Christus fecit eum stando, iste vero quod sedendo. Item ille dicit quod ad turbas simul et ad discipulos fuit factus, iste vero quod ad discipulos et innuit quod sine turbis. Item iste ponit plura quam ille; quamvis et ille ponat aliqua, licet pauca, quae non iste. Dicendum quod Augustinus dicit, et communiter creditur, quod `Fuerunt duo sermones seu idem sermo bis factus, primo in monte, secundo post descensum montis in loco plano;' et tunc cessat contrarietas; quamvis, secundum Augustinum, libro secundo De consensu evangelistarum, potuerit contingere Christum "primo cum solis discipulis in aliqua excelsiori parte montis fuisse ac ... deinde cum eis descendisse ... in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset accesserunt propinquius discipuli eius," et sic tam illis quam turbis unum sermonem fecit, "quem Matthaeus et Lucas narrant modo diverso, sed sub eadem veritate rerum et sententiarum."

 

[II. Christi sermo ad discipulos]

 

[5:3] Beati pauperes. In hoc sermone Christus primo docet evangelicae perfectionis finalem beatitudinem. Secundo apostolicae dignitatis sublimem altitudinem, ibi: [5:13] Vos estis sal terrae. Tertio evangelicae legis consummatam plenitudinem ibi: [5:17] Nolite putare quoniam veni solvere legem.

 

[A. Evangelicae perfectionis beatitudo.]

 

In prima ponit octo beatitudines, quarum septem respiciunt nostras actiones, octava vero nostras passiones ab hoste illatas.

 

[1. Meritum et praemium in beatitudine]

 

Circa quas primo sciendum, quod in qualibet praemittitur aliquid quasi per modum meriti, et aliquid subditur quasi per modum praemii. Praemium autem illud potest sumi vel prout est in statu patriae vel prout est in statu viae, secundum quod in hac vita participant sancti aliquam similitudinem et praelibationem futurae gloriae. Illa etiam quae praemittuntur istis possunt dupliciter sumi: vel scilicet per modum meriti et dispositivi ad praemium quod subditur vel per modum felicitatis et comprehensivi eius quod subditur.

Et secundum hoc sunt tres modi. Primo modo sensus est: beati pauperes scilicet spe, quia ipsis dabitur (et iam in spe et de iure datum est) regnum gloriae. Secundo modo sensus est quod pauperes sunt beati, id est habent quamdam beatitudinem suae paupertati annexam et superadditam, quae est per quamdam similitudinem et praelibationem quasi regnum caelorum. Tertio modo sensus est quod paupertas est ipsa beatitudo qua pauperes sunt beati, cuius ratio est quia ipsa infra se quodammodo continet regnum caelorum. Et sic intellige de beatitudinibus sequentibus.

Verumtamen nota quod in tertio modo non est veritas experimentalis ad plenum, nisi virtutes illae omnes sumantur in tali gradu et statu, quod quaelibet ipsarum videatur homini paradisus seu tamquam felicitas summa, utpote quod paupertas et inopia sit habenti ita amabilis et iucunda, quod videatur sibi in ea habere omne bonum et summum bonum; et sic de mititate et de aliis subsequentibus.

In modo autem secundo, qui forte parum differt a tertio, oportet intelligi quosdam gustus et quasdam participationes gloriae semper subsequi praedictas virtutes; quod quidem experimentaliter ad plenum non verificatur, nisi praedictae virtutes sumantur in magna eminentia, tam secundum propriam rationem suarum specierum quam secundum aggregationem et connexionem eminentem aliarum nobilium virtutum.

 

[2. Opiniones de natura beatitudinum]

 

[Opinio 1.c4.1;]

Secundo sciendum quod quidam voluit has `beatitudines non esse virtutes, sed actus virtutum vel donorum.' Unde dicunt quod paupertas sumitur hic, vel pro actu virtutis utentis rebus, vel pro actu doni cuius est eas totaliter contemnere; et sic dicunt "quod mititas stat hic pro actu mansuetudinis," quae est virtus si sumatur secundum mensuram humanae rationis, vel quae est donum si sumatur secundum specialem instinctum Spiritus Sancti; et sic de aliis.

 

[Opinio 2.c4.2;]

Alii vero dicunt quod praedictae beatitudines sunt habitus. Ponunt enim tres ordines habituum: `Primus est virtutum rectificantium potentias ad actus sufficientes; secundus est donorum expedientium potentias ad actus excellentes; tertius est beatitudinum sublevantium potentias ad actus consummatos et quietos seu quietativos.'

 

[Opinio 3.c4.3;]

Tertii vero dicunt quod mansuetudo, quomodocumque sumpta, semper est virtus, et eadem numero per essentiam. Sed potest sumi in gradu et statu imperfecto, et in gradu medio, et in gradu et statu perfecto, et iterum in perfectiori et perfectissimo, sicut videmus in castitate coniugali, viduali, et virginali. Verum est quod quaedam sunt nomina virtutum, quae in suo significato directe includunt gradum et eminentiam virtutis, ut paupertas et virginitas vel sapientia, et sub hoc modo sumuntur dona et beatitudines ab Isaia et Christo, prout isti dicunt.

 

[Rationes pro opinione 3]

Et isti quidem moti sunt pluribus rationibus, quarum tres ad praesens breviter innuo:

[i;] Prima est ex virtute caritatis sumpta. Constat enim ut dicunt quod ista, ex ratione suae speciei, transcendit omnem aliam speciem cuiuscumque habitus, et in ipsa et eius actu habet principaliter consistere perfectio gratiae et gloriae, secundum illud Augustini decimo quinto De Trinitate, capitulo duodevicesimo, "Nullum aliud est donum hoc dono Dei excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per Spiritum munera sed sine caritate nihil prosunt," etc. Immo, secundum illud Apostoli, I Cor. 13:[2]: Si habuero prophetiam ... et omnem scientiam et ... omnem fidem ..., caritatem autem non habuero, nihil sum; et I Tim. 1:[5]: Finis praecepti est caritas; et Col. 3:[14], multis perfectis virtutibus praemissis, subdit: Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis; et I Petr. 4:[8]: Ante omnia autem, mutuam ... caritatem ... habentes, etc. Immo, ipse Christus, Matth. 20 [22:37, 38], dicit quod hoc (scilicet: Diliges Dominum Deum tuum) est maximum et primum mandatum, et post [22:40] subdit: In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Quomodo ergo poterit dici quod caritas solum rectificet potentiam ad actum sufficientem, non autem expediat ad actum excellentem, nec sublevet ad actum consummatum? Aut quomodo poterit sane dici, sicut prima positio dicit, quod caritas `solummodo regulet mentem secundum mensuram et regulam rationis, dona vero regulent eam secundum regulam et instinctum Spiritus Sancti, quia reddunt mentem perfecte mobilem a Spiritu Sancto et perfecte susceptibilem sui influxus?' Quod secundum eos virtutes non faciunt, ac per consequens nec virtus caritatis, quantumcumque sit magna, hoc facit, cum tamen Apostolus, Gal. 5:[22], enumerans duodecim fructus Spiritus Sancti, primum omnium ponat caritatem, dicens: Fructus autem Spiritus est caritas etc.

[ii;] Secunda [ratio] est ex univocatione quarumdam virtutum et donorum satis expressa, ut verbi gratia: fortitudo virtus et fortitudo quae dicitur donum, et pietas virtus et pietas donum, et consilium seu prudentia virtus et consilium donum. Quod autem sint realiter univoca, probant ex omnibus quae concurrunt ad differentiam ipsorum, scilicet obiectum formale, efficiens principale quod est Spiritus Sanctus, et subiectum quod est aliqua potentia nostra et actus earum. Haec enim omnia videntur in utrisque eadem esse, in tantum quod nulla apparens differentia in istis respectu earum videtur posse dari. Si enim dicatur quod immo, quia `virtus est a consuetudine, dona vero a Spiritu Sancto,' tunc isti dicunt quod dicere virtutes non esse a Spiritu Sancto aeque bene sicut et dona contradicit scripturae sacrae et sanctis, utpote Augustinus in libris De gratia, in quibus contra Pelagianos probat virtutes non posse nobis inesse a nobis sine speciali dono Dei. Unde ad probandum de virtute castitatis assumit illud Sap. 8:[21]: Non possum esse continens nisi Deus det, etc. Et pro quatuor cardinalibus sumit illud eiusdem capituli [8:5], quod sapientia aeterna nihil est locupletius, quae omnia operatur, in cuius ostensionem paulo post [8:7] subdit quod Sobrietatem et sapientiam docet et iustitiam et virtutem `id est fortitudinem' secundum Augustinum. Pro virtute vero patientiae, sumit illud Phil. 1:[28-29] ubi, praemisso quod pati pro Christo est nobis salus, subdit: Et hoc a Deo, quia vobis donatum est a Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Et pro diversis simul sumit illud I Cor. 12: [8-9]: Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii scientiae ... alteri fides etc., et illud Phil. 2:[13]: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, et innumerabilia alia.

[iii;] Tertia [ratio] est ex augmento praedictarum virtutum, quibus ex ratione sui obiecti formalis non est posita incrementi mensura, quia quanto intentius illud diligunt et attingunt, tanto plus habent de veritate suae speciei; ergo secundum mensuram capacitatis potentiarum est mensura augmentabilitatis earum. Detur igitur castitas (et iustitia et fortitudo et prudentia seu consilium et pietas) tanta quanta est capax potentia creata.

Et tunc quaeritur quae restabit castitas vel fortitudo vel pietas ad amplius replendum et perficiendum potentiam respectu eiusdem obiecti formalis. Item hoc dato, quaeritur quomodo virtutes praedictae, sic in summo augmentatae, non expediunt et sublevant potentias ad actus excellentes et consummatos, ut, verbi gratia, quomodo virtus prudentiae et fortitudinis et pietatis, existens in anima Christi vel alicuius beati, non expedit et sublevat potentiam eius ad actus expeditissimos et in perfectione consummatos.

 

[Rationes ex Bonaventura contra opinionem 3]

[i] Sed ipsi ad hoc respondent quod "eadem virtus facit rectum et expeditum," seu habilitat et expedit potentiam respectu actus eiusdem generis, sed "non respectu actus alterius et alterius gradus et rationis." "Sunt enim," secundum eos, "quidam actus primi, et quidam medii, et quidam ultimi sive perfecti; ut ... in actu cognoscendi, primo est credere, secundo est intelligere, tertio vero mundo corde videre." `Et primus est per virtutem fidei, secundus per donum intellectus, tertius per beatitudinem munditiae cordis. Videmus autem quod in primo actu potentia rectificatur, in secundo expeditur, et in tertio perficitur.'

Rursus dicunt quod "dona magis dicuntur expedire quam virtutes, quia, etsi virtutes expediunt ad actus proprios, adhuc tamen remanent symptomata, per quae homo impeditur in bene agendo et ratione quorum adhuc est ineptus ad opera maioris excellentiae, nisi iuvetur per habitus donorum." `Virtutes enim,' ut dicunt, `sanant a morbo, dona autem a sequela morbi.'

[ii] Ulterius, ad illud de praecellentia caritatis, dicunt quod omnes habitus, `per comparationem ad gratiam ipsos informantem et gratificantem, sunt aequalis dignitatis et meriti. Per respectum vero ad status consequentes ipsos habitus,' "cum usus virtutum habeatur in statu imperfectionis, usus vero donorum promoveant hominem ad statum perfectionis; sic dona sunt excellentiora ipsis virtutibus, sicut status proficientium perfectior est statu incipientium; et hoc est ... non ratione eius quod addunt solum, sed ratione eius quod addunt et praesupponunt," "quia status ille secundus praesupponit statum praecedentem, ... sicut bene esse dicit esse et adhuc amplius." Dicunt ergo quod, quando dicitur ab Apostolo "quod caritas est excellentior omnibus donis, quod tunc comparatur caritas ad illa quae possunt sine caritate haberi. ... Sed dona Spiritus Sancti caritatem praesupponunt, et ultra eam aliquid addunt."

 

[Contra obiectiones praecedentes]

[i] Sed alii contra primum dicunt:

Primo quod praedicta differentia et praedictus ordo actuum in paucis reperitur. Unde et videmus quod timor filialis est in imperfectis imperfectus, sicut spes et caritas. Et idem est de dono pietatis et scientiae et consilii atque fortitudinis. Haec enim dona inchoantibus inchoantur, in proficientibus proficiunt, et in perfectis perficiuntur.

Secundo, quia intelligere et intellectualiter videre, videntur esse idem secundum rem (unde Augustinus, tam in libro De Trinitate ubique, quam in libro De videndo Deum, actum intelligendi vel sciendi vocat visionem), nisi, si quis per `intelligere' sumat actum huius vitae vel respectu obiecti absentis, per `videre' vero sumat actum gloriae. Quod isti non faciunt in praedictis.

Tertio, quia si credere in Deum sumatur in tota sua altitudine longe maioris est meriti et plura habet de ratione virtutis et altius unit et subicit Deo quam intelligere huius vitae, quia in actu credendi fit summa captivatio sui ipsius, et per ipsum longe plura de Deo attingimus quam per alteram, quia multo plura de Deo credimus et credere possumus quam intelligamus aut intelligere possimus.

Quarto, quia actus caritatis perfectae est longe melior et altior quam actus intelligendi vel videndi. Actus autem fidei in vita ista excrescit aut excrescere potest secundum quod actus caritatis excrescit. Ergo tunc erit actus fidei saltem aeque magnus et altus sicut et actus intelligendi vel videndi, et pro tanto melior pro quanto plus habet de ratione voluntarii, licet illa plus habeant de quadam claritate visuali seu intellectuali.

Quinto, quia dicere quod donum intellectus plus tollit de symptomate morbi quam fides vel caritas, non bene consonat verbis scripturae, ubi omnia ardua, etiam opera miraculorum, attribuunt fidei et caritati.

[ii] Contra secundum vero dicunt:

Primo, quod absit quin habitus et actus caritatis sit essentialiter melior et magis meritorius quam quicumque alius, cum huic conveniat ratio meriti et gratuiti primo et per se, reliquis vero participative ac secundario, et hoc ipsum [reliqui habitus] trahunt causaliter ab illo et per respectum ad illum.

Secundo, quia, quando dicunt quod dona addunt ad caritatem, aut per hoc intendunt quod addant aliquem gradum caritatis super caritatem priorem, aut non. Si sic, ergo si ille gradus caritatis daretur sine illo dono, tantum haberetur de essentia meriti quantum habetur quando datur cum illo. Propterea, secundum hoc potius deberent dicere quod caritas et ceterae virtutes augmentatae maiores et expeditiores sunt se ipsis non augmentatis. Si vero dicant quod non, ergo nihil plus additur de merito aut de bono gratuito. Tertio, quia, quando dicitur quod dona supra caritatem aliquid addunt, aut intendunt dicere quod aliquid addunt quod est de se perfectius ipsa et intimius Deo adhaerens, aut non. Si sic, tunc ex ratione suae essentiae essent simpliciter meliora et Deo magis grata quam caritas, quod est contra Apostolum et contra omnes sanctos. Si vero non, tunc nihil habent de intento suo.

[iii] Item contra totum dicunt quod -- cum credere non minus iuvet ad expedite intelligere divina quam econtrario, et consimiliter amare Deum non minus iuvet ad actum intelligentiae seu visionis speculativae expedite et excellenter eliciendum quam econtrario et sic de aliis -- ergo qua ratione illa respectu istorum dicuntur expedire potentias, eadem ratione et ista respectu illorum.

Item, esto quod dona dicant quasdam virtutes altiores quam sint virtutes quae communiter ab omnibus habentur, quomodo tamen poterunt ostendere quod beatitudines sint altiores donis, cum ipsimet velint quod actus doni sapientiae sit summus actus et gustus contemplationis, quem actum beatitudini munditiae et pacis consimili modo attribuunt?

 

[Praecellentia caritatis secundum Bonaventuram]

Et quidem differentiam, quam isti inter dona et beatitudines ponunt, non clare intelligo, sed quantum ad reliqua, principalis doctor huius positionis mentem suam clarius explicare videtur in sua Apologia, capitulo tertio dicens: "Sciendum est quod radix, forma, finis, ac complementum et vinculum perfectionis caritas est, ad quam ... Christus Legem, Prophetas et ... universa Dei documenta reducit. Ipsa vero caritas triplicem habet statum: unum quidem infimum, in observantia mandatorum; ... secundum vero medium, ... adimpletionem ... consiliorum; tertium vero supremum, in perfruitione divinarum iucunditatum. Ideo triplex est perfectionis differentia: ... una necessitatis, ... secunda supererogationis, ... tertia ultimatae plenitudinis." Et post subdit: "Omnia, tam praecepta quam consilia, referuntur ad caritatis impletionem, quam secundum Apostolum, I Tim [1:5]: Caritas est finis praecepti de corde puro, ... propter scilicet declinationem malorum, de conscientia bona propter prosecutionem bonorum, de fide non ficta, id est non fictili vel fragili sed contra adversa forti, propter tolerantiam adversorum. Quia vero hic triplex caritatis actus duobus modis ab habitu virtutis egreditur, scilicet vel secundum legem praecepti et obligationis necessariae et universalis, vel secundum legem consilii et obligationis spontaneae et specialis; hoc autem includit primum et superaddit, quantum possibilitas viatoris admittit; hinc est, quod secundum cum primo dicitur perfectum, primum vero absque secundo, quamquam sit quodam modo perfectum, respectu tamen secundi dicitur imperfectum." Hic praedictus magister.

In quibus satis cum tertia positione concordare videtur, saltem quantum ad illud quod spectat ad praecellentiam caritatis, et quantum ad supereminentem gradum et statum aliquarum virtutum, quarum aliquae communiter hodie dona vocantur.

 

[Conclusio;]

Determinationem autem horum sapientioribus derelinquo, quia quaelibet est magnorum, prima quidem et secunda magistrorum modernorum, tertia vero fertur fuisse domini Guillelmi Parisiensis episcopi, in tractatu suo De virtutibus. Sed forte alicui sequaci tertiae videbitur, quod consilia et beatitudines nihil perfectionis addant ad mandata, quae utique principaliter sunt de caritate et de actibus virtutum. Sed ad hoc, iuxta modum praedictum, potest dici et sane quod consilia, prout proponuntur a Christo, includunt in se altiorem gradum et statum caritatis et virtutum et perfectiorem impletionem mandatorum quam sit communiter in imperfectis vel mediocribus, aut quam sit de communi necessitate salutis, et cum hoc includunt maxima auxilia ad illam eminentiam virtutum et mandatorum firmius et securius observandam. Potest etiam dici quod consilia dicunt actus vel habitus aliquarum virtutum, quae non sunt in illis qui ipsa assumere volunt; quae quidem virtutes sunt altiores quam sint illae quas isti praeeligunt illis, utpote virtus virginitatis est melior castitate coniugali. Et loquor, dato quod sint diversae virtutes, quia sunt alii qui volunt quod dicant diversos gradus et status eiusdem virtutis, sed hoc ad propositum non refert.

 

[3. De ordine et numero beatitudinum]

 

Post hoc igitur tertio notandum est aliquid circa ordinem et numerum beatitudinum praedictarum.

[a. Ordo beatitudinum]

Quia enim primo oportet ab istis inferioribus evelli, et tandem per media volare, et ultimo in supremis plantari seu intime uniri, ideo primo praemittuntur tres, quarum prima funditus resecat temporalia iura et quaecumque superflua, secunda vero resecat omnia humana litigia, tertia vero omnia mundana gaudia et solatia. Deinde subduntur duae, quarum prima ardentissime anhelat ad rectitudinem iustitiae tam in se quam in aliis exercendae et zelandae ac defendendae et promovendae, secunda vero medullitus se eviscerat ad aliorum miserias et indigentias sentiendas et supportandas et sublevandas, et ad supererogationem donorum et beneficiorum, tam temporalium et corporalium quam spiritualium. Post hoc autem sequuntur duae, quarum prima est summa abstractio et abstertio ab omni cogitatu vel specie impediente puram et simplicem contemplationem Dei; ultima vero est summa tranquillatio seu summum silentium omnium actuum impedientium illum, qui dicitur deliciosissima ebrietas, et quietissima requies ac soporatio, ac deiformissima transformatio mentis in Deum, quae ab Apostolo unitas spiritus vocatur, ubi [I Cor.6:17] ait quod: Qui ... adhaeret Deo, unus spiritus est, scilicet cum eo. Sunt ergo ista septem: paupertas, mititas, luctus, esuries iustitiae seu iustitia famelica, misericordia, munditia, pax. Item alio modo, quia enim eum qui vult interius perfici primo oportet exteriora negotia et sensibilia obiecta relinquere, quod est proprium paupertatis; ac deinde in ipso sui introitu turbationes interiores sedare, quod est proprium mititatis; ac deinde sordes contractas lavare et expurgare, quod est proprium luctus seu doloris poenitentialis; ac deinde oportet virtuali rectificationi potentiarum et actuum totis viribus insistere, quod est proprium universalis iustitiae; ac deinde pinguedinem et dulcorem bonitatis seu pietatis superinfundere et imbibere, quod est proprium misericordiae; ac deinde in superexcessum divinae speculationis totum suum intellectum suspendere et sublevare, quod est proprium munditiae cordialis seu mundicordium; ac deinde divinae fruitioni affectum suum totaliter incorporare, quod est ultimus finis nostrae mentis nostrique desiderii, ac per consequens et pax eius; ideo non immerito sunt sic ordinatae a Christo.

Quidam vero brevius sic: tres enim primae ordinant hominem ad inferiora, prima scilicet ad bona fortunae seu temporalia, secunda ad mala poenae, tertia ad mala culpae; duae mediae ad proximum, prima scilicet ad innocentiam, id est ad noxam proximo non inferendam, secunda ad beneficientiam; duae ultimae ad Deum, quarum prima ordinat aspectum, secunda affectum.[b. Relatio ad septem dona.c4.. Relatio ad septem dona;]

Iterum aliqui, utpote Augustinus in libro De sermone Domini in monte, coaptat [sic!] eas septem donis quae ponuntur Isaiae undecimo, ita quod: `Timor humilians correspondet paupertati spiritus, id est parum de spiritu praesumptionis habentibus; pietas vero, quae sancta Dei pie quaerit et honorat, et non reprehendit ea nec resistit eis, convenit mitibus; scientia vero malorum lugentibus; fortitudo vero esurientibus iustitiam, pro cuius zelo et defensione oportet fortitudinem indui et fortia aggredi; consilium vero inveniendi et impetrandi remedii et auxilii divini est misericordia, seu aliis misereri; intellectus autem convenit mundis corde; sed sapientia, quae est cum sapore, convenit pacificis.'

Non est autem contra huius adaptationes quod aliqua praedictorum donorum possunt quibusdam aliis adaptari, utpote fortitudo mititati et pietas misericordiae, quia sufficit in talibus quod, secundum aliquam rationem, conveniens correspondentia detur, quamvis secundum respectus alios aliter possit dari. Quamvis enim lapis, qui est in hac fenestra vel pariete, potuisset aeque convenienter poni in altera fenestra vel pariete, non tamen propter hoc stat ibi minus bene.

 

[c. Relatio ad opera septem dierum creationis.]

Possunt etiam coaptari primis operibus septem dierum, quia contemptus sensibilium est quasi intellectualis lux nostrae mentis; mititas vero quasi firmamentum; luctus vero aquas voluptatis et concupiscentiae de carne nostra expellit; iustitia vero universalis et zelus eius est sicut sol et luna et stellae, quia eius est regere universa; misericordiae vero est per condescensionem natare in aquis tribulationis fraternae quantum ad animales, et volare per impetum ventositatis aereae quantum ad spirituales et tentationes eorum; munditiae vero est reformari ad imaginem Dei; sed pacis est quies et sanctificatio sabbatismi.

 

[4. Per omnia praemia hic posita significatur idem praemium]

 

Post haec quarto notandum quod, secundum aliquos, per omnia praemia hic posita significatur idem praemium secundum rem. Unde Chrysostomus homilia tertia dicit: "Etsi non secundum unamquamque beatitudinum regnum audis donatum, non tristeris; quia, cum dicit consolabuntur et misericordiam consequentur et cetera huius, per haec universa nihil aliud quam regnum caelorum insinuat, ut nihil sensibile exspectes."

Sed tunc est intelligendum quod triplici ex causa sub diversis rationibus nominat idem: primo scilicet ut ostendat quod plures rationes et perfectiones notabiles in se comprehendit; secundo ut per varias correspondentias huius rationum ad virtutes hic positas ostendatur proportio et correspondentia meriti ad praemium; tertio ut ostendatur quod, licet idem sit obiectum praemians, tamen sub diversa ratione participatur et apprehenditur a diversis secundum varias dispositiones ipsorum.

Potest etiam ultra hoc dici quod etiam ab eodem sub diversis rationibus participatur, ita quod eius multiformis participatio et fruitio correspondet multiformitati virtutum illius a quo participatur. Unde et in hac vita videmus quod, sub diversis rationibus virtutum, diversimode gustatur bonitas Dei a sanctis, utpote aliter sub ratione summae puritatis et aliter sub ratione summae pietatis vel caritatis et aliter sub ratione summae sapientiae vel summae potestatis aut magnanimitatis vel iustitiae vel mansuetudinis et maturitatis, et sic de aliis.

 

[Obiectio et responsiones]

Sed tunc forsan aliquis instabit quod praedictis virtutibus, saltem quinque prioribus, non debet aliqua fruitio divinarum rationum adiungi, cum ipse non ferantur immediate in Deum, ita quod habeant Deum pro immediato obiecto, sicut habent virtutes quae theologicae nominantur.

Sed ad hoc potest ad praesens dupliciter responderi.

[a.] Primo sumendo rationes virtutum altiori et puriori modo quam a plerisque sumantur, utpote ab Aristotele et etiam a communi modo loquentium de eis. Nam quidam sancti sic aliquando sumunt eas ut eis competat Deum pro obiecto habere.

Ut, verbi gratia, Augustinus libro De moribus ecclesiae, capitulo decimo quinto, dicto quod `Deum habere non valemus nisi caritate,' subdit: "Quod si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil omnino esse virtutem affirmaverim, nisi summum amorem Dei. Nam illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario affectu dicitur. Ita quod illas quatuor virtutes, ... sic diffinire non dubitem, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur; fortitudo, amor facile tolerans omnia propter illud quod amatur; iustitia, amor soli amato serviens, et propterea recte dominans; prudentia, amor sagaciter eligens ea a quibus adiuvatur ab illis a quibus impeditur. Sed hunc amorem non cuiuslibet, sed Dei esse dixerim, id est summi boni, summae sapientiae, summae concordiae. Quare diffinire sic licet, ut temperantiam dicamus amorem Deo sese integrum incorruptumque servantem." Et sic consimiliter addit Deum ad definitiones aliarum trium virtutum.

Item in Epistola ad Macedonium, dicto quod in patria "una virtus erit et id ipsum erit virtus praemiumque virtutis, ... scilicet [Ps.72:28] adhaerere Deo," subdit quod "haec erit prudentia, quia perfectissime adhaerebit bono, quod non admittatur, et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono, unde non avellatur, et temperantia, quia castissime adhaerebit bono, ut non corrumpatur, et iustitia, quia rectissime adhaerebit bono, cui merito subiciatur. Quamquam et in hac vita virtus non est nisi diligere quod diligendum est; id eligere prudentia est, nullis inde adverti molestiis fortitudo est, nullis illecebris temperantia est, nulla superbia iustitia est. Quod autem eligimus, quod praecipue diligimus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc autem Deus est." Et idem vult primo De libero arbitrio, ubi, dicto quod "bona voluntas qua appetimus recte honesteque vivere et ad summam sapientiam pervenire," volens post ostendere quomodo in hac bona voluntate omnes quatuor virtutes continentur, dicit quod `omnes habent pro obiecto illud bonum appetendum, quod praefata bona voluntas appetit.'

Item decimo quarto De Trinitate, capitulo nono, ostendens quomodo in patria erunt actus quatuor virtutum praedictarum, subdit ut, scilicet, "prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare, fortitudinis ei firmissime inhaerere, temperantiae nullo delicto noxio delectari," "iustitiae Deo regenti esse subditum."

Et, capitulo tertio, dicit quod regulae iustitiae et virtutum "sunt scriptae in libro lucis illius quae veritas dicitur. Unde omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed imprimendo transfertur, sicut imago ex annulo." Et subdit quod qui non habet eam, "videns tamen quid operandum sit, ab illa luce tangitur licet ipse ab ea avertatur."

Item, libro octavo capitulo sexto, ubi ostendit quod, quando "diligimus aliquem quem credimus iustum ... cum tamen nos non simus iusti," dicit quod rationem suae iustitiae videmus in forma exemplaris aeterni, et quod ex hoc "nos non sumus iusti quia minus diligimus eum quam ut iusti esse valeamus."

Item Hieronymus, super epistolam ad Ephesios, super illud [1:6]: In qua gratificavit nos in dilecto, dicit: "In eo quod absolute locutus est, dicens: in dilecto, subintelligendum est ... ab omnibus. Si enim Christus, ut saepe iam diximus, sapientia est, iustitia, pax, gaudium, continentia, et caetera, haec virtutum vocabula etiam si qui sequi nequeunt diligunt, et nullus tam confessi sceleris est ut non sapientiam et iustitiam amare se dicat. ... ita et Christum secundum id quod diversas virtutes sonat omnes homines diligunt."

Et in Isaia, sub modo consimili, in plerisque mysteriis ostendit quod qui persequitur castitatem et ceteras virtutes, persequitur Christum qui est sapientia et castitas etc.

Secundum hoc autem, sub nomine paupertatis potest sumi amor divitiarum caelestium, reiciens et aspernans omne transitorium, vel status talis adhaesionis ad Deum quo homo superfertur et sequestratur ab omni cupiditate et possessione temporalium; per mititatem vero, amor divinae mansuetudinis et quaedam analoga participatio eius; per luctum vero, detestatio omnis sordidantis et omnis divinae offensae, ex desiderio divinae indulgentiae seu gratiae proveniens, vel, econtrario, desiderium gratiae et placationis divinae, cum sensu bonitatis eius contra eius offensam mentem sordidantem, totam animam maerore conficiens; et sic de aliis.

[b.] Secundo potest respondi quod, per viam connexionis et colligantiae, semper Dei caritas et amor includatur in praedictis, utpote tamquam principalis earum motor et inhabitator et earum ad se finalis recollector et reductor, utpote quod paupertas non qualiscumque sumatur, sed talis quae ex alto Dei amore et cum Dei amore et in Dei amore semper sumitur et servatur, quia et certum est quod alterius quam talis non est regnum caelorum, nec alterius mititatis quam modo consimili sumptae est possessio stabilitatis aeternae, et sic de aliis.

[c.] Aut etiam potest tertio dici quod, etsi praedicta praemia non competant eis tamquam immediata obiecta earum, competunt tamen eis tamquam fines et tamquam retributiones proportionales, sicut dicimus quod collyrio pungenti oculum debetur serenatio oculi, potioni vero amare purgatio stomachi, labori vero diurno merces denarii, et sic de aliis.

 

[5. Aliquid circa specialem expositionem verborum.]

 

Quinto notandum est aliquid circa specialem expositionem verborum, quia `per pauperes spiritu,' secundum Augustinum et Chrysostomum, `intelliguntur humiles, qui parum habent de inflante spiritu.' Secundum vero Basilium in Regula sua, capitulo 205, intelliguntur hi "qui non alia causa pauperes sunt nisi propter doctrinam Domini [Matth. 19:21] dicentis: Vade et vende omnia quae habes et da pauperibus." Et secundum hoc le `spiritu' sumitur pro voluntate spirituali et fervida, ut sit sensus `pauperes spiritu,' id est `pauperes ex voluntate seu voluntarii,' et hic modus est litteralior, quamquam primus in hoc includatur, tum quia paupertas maximam abiectionem mundani honoris et tumoris in se ipsa includit, tum quia ad ipsam vehementer disponit, tum quia ipsam supra modum exigit. Unde omni homini abominabile est videre pauperem superbum, et praecipue pauperes Christi.

Per luctum vero intelligit Augustinus desolationem "de amissione carorum," seu rerum amabilium, quam mens in principio conversionis assumit. Vel luctus, secundum alios, est dolor et compunctio de peccatis; et, secundum Chrysostomum, `tam de peccatis alienis quam de propriis.' Vel luctus, secundum alios, est omnis sanctus dolor, sive sit `de peccatis,' sive de compassione ad Christi mortem vel `ad miserias membrorum eius' sive fratrum eius, sive `de dilatione patriae' et `incolatu huius miseriae.' Licet autem haec omnia Christus intellexerit, ex ordine tamen harum virtutum seu actuum videtur quod litteralius sumatur pro compunctione de propriis peccatis.

Per munditiam vero cordis intelligitur universalis virtus ex cuius possessione homo nullius mali est sibi conscius, vel virtus temperantiae seu sanctimoniae, sine qua, secundum Apostolum Hebr. 12:[14], nemo videbit Deum. Credo tamen quod litteralius hic per eam intelligitur illa puritas et serenitas intellectualis et virtualis, per quam mens immediate disponitur et elevatur ad clare contemplanda divina. Verum est quod hos duos modos praedictos in se includit.

`Pacifici autem,' secundum Chrysostomum, `sunt hi qui sic ad alios sunt concordes, quod non solum inimicos ad se invicem reconciliant sed etiam immemores iniuriarum diligunt pacem,' iuxta illud Ps. [119(120):7]: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Et secundum hoc differt a mititate, quia illa turbationes proprias intra se sedat, isti vero fratrum concordiam procurant et in se et in aliis servare student. Qui ideo filii Dei vocantur, quia, secundum Augustinum, "Unigeniti Dei opus est congregare dispersa et pacificare contra se proeliantia." Credo tamen quod illa tranquillitas et soporatio et requies, quae est in ultimo termino et in summo apice fruitionis divinae, de qua Dionysius, in plerisque locis et praecipue in libro De mystica theologia, loquitur, per hanc pacem litteralius intelligatur; cuius ratio ex praecedentibus patet. Dicuntur autem isti `pacifici' potius quam `pacem habentes,' quia per hoc magis significatur exuberantia illius pacis, quae tanta est quod, ex eorum aspectu et affatu et convictu, ineffabilis sensus pacis redundat in assistentibus, nisi sit defectus ex parte ipsorum. Qui ideo dicuntur filii Dei, quia, sicut filius formam patris prae ceteris participat et imitatur et sibi singulariter cohaeret, sic iste gradus singulariter transformat et conformat et unit mentem Deo. Unde homo talis est totus deiformis, ita ut sit quasi deus a Deo genitus.

 

[6. De propriis rationibus praemiorum.]

 

Sexto est aliquid notandum de propriis rationibus praemiorum prout hic ponuntur.

Sicut enim virtutes ordinate ascendunt, sic et rationes illae praemiorum secundum quandam additionem se habent ad invicem. Nam plus est possidere terram regni caelorum quam simpliciter habere; multa enim habemus, quae non firmiter et pacifice possidemus. Plus est etiam consolari in regno quam habere et possidere, plerumque enim multa possidemus cum dolore. Plus est etiam saturari quam simpliciter consolari, nam saturitas abundantiam consolationis importat. Misericordia vero excedit saturitatem, ut scilicet plus accipiat homo a Deo quam meruerit vel desiderare potuerit. Adhuc autem magis est Deum videre, sicut maior est qui non solum in curia regis prandet sed etiam faciem regis videt. Summam autem dignitatem in domo regia filius regis habet.

Ulterius sciendum quod, quia paupertas omne dominium huius mundi abdicat et in summa egestate possessorem suum constituit, ideo sibi merito debetur singulare ius et dominium ac universalis possessio et affluentia regni Dei, quod hic ideo per regnum caelorum significatur, tum quia illic est specialior locus manifestationis eius, tum quia mos est scripturae et doctorum, per supereminentiam istorum sensibilium, nos manuducere ad concipiendam supereminentiam intellectualium et divinorum.

Rursus per hoc quod paupertas hominem extra mundum istum statuit, immo et quodammodo extra omne creatum, idcirco eo ipso etiam in hac vita quodammodo collocat hominem in regno caelorum, tamquam in mansione propria sibi. Videmus enim quod eo ipso quod quis recedit ab uno extremo, eo ipso vadit ad aliud oppositum sibi; ergo qui totaliter iam recessit, totaliter est in altero situatus.

Rursus quia mites omnia litigia et omnem turbationem irae a se abdicant, ideo merito eis debetur securitas et firma perpetuitas possessionis substantiae immobilis et solidae et hominis sustentativae, quae hic per terram significatur, quia est immobilis et solida, et nostrae ponderositatis et mobilitatis sustentativa et stabilitiva, et quia etiam nostra substantia temporalis consistit in ipsa et in his quae de ea et in ea nascuntur.

Rursus quia lugens amare de Dei offensa et de infectione propria semper magis ac magis intrat ad sensum veniae et gratiae et ad sensum purgationis propriae, ideo luctui competit participatio consolationis divinae, quamvis et per correspondentiam lugenti consolatio debeatur.

Rursus quia, sicut [Ps.103(104):15] panis cor hominis confirmat, et est cibus solidus adultorum, sic rectitudo iustitiae et veritatis omnia regentis est solidus cibus perfectorum, qui prae nimio zelo ipsius desiderio languescunt ac sollicitudine fatigantur secundum illud Apostoli Hebr. 5:[13-14]: Omnis qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae, ... perfectorum autem est solidus cibus etc. Idcirco zelatoribus eius merito, tam in hac vita quam in altera, competit saturari de ipsa, quod quidem fit quando rectitudinem divinarum legum et iustitiarum, quibus universus orbis regitur instar thronorum, intime transglutiunt et incorporant sibi.

Cetera satis patent ex suprascriptis.

 

[7. De octava beatitudine]

 

Septimo, de octava beatitudine est videndum quomodo se habeat ad priores, et quare sibi regnum caelorum ascribitur sicut et primae, et tandem de expositione litterae eius.

 

[a. Quomodo se habeat ad priores]

Quantum ad primum sciendum quod, secundum Augustinum, `ipsa est probativa et consummativa priorum,' ita quod primae septem hominem perficiunt, sed "octava clarificat et perfectum demonstrat," quia tunc aperte, tam sibi quam aliis, apparet homo perfectus in qualibet praemissarum. Quando, pro qualibet illarum conservanda ac propaganda et defendenda, subit homo promptissime mortem et omne genus confusionis et poenae (et certe usquequo homo est certus hanc promptitudinem se ad plenum habere), non potest certificari quod sit perfectus in illis. Constat autem quod experientia ipsius actus haec certissime tam sibi quam aliis ostendit.

Rursus videtur quod Christus hanc assimilaverit resurrectioni et immortalitati seu impassibilitati, quae per octavam significatur, tum quia gaudent in morte et poenis ac si essent omnino impassibiles et immortales, tum quia sic patientibus merito correspondent et competunt illa. Iterum ideo ultimo Christus posuit istam, quia post praedictas ultimo advenit apostolico viro, unde et proprie respicit terminum et exitum huius vitae.

 

[b. Quare sibi regnum caelorum ascribitur]

Triplici igitur ex causa sibi merito ascribitur regnum caelorum. Primo quia, secundum Augustinum, "tamquam ad caput redit," clarificando scilicet virtutes praemissas. Secundo quia, sicut per paupertatem per viam abdicationis mundialium exit homo quasi de hoc saeculo, ut se statuat in altiori regno seu mundo, sic per sufferentiam martyrii exit mentaliter et corporaliter de hoc saeculo et de sua vita corporali, ut vadat ad altius saeculum sive regnum. Tertio quia sub nomine regni universaliter omnia alia praemia comprehenduntur; quod quidem primae beatitudini tamquam radici et fundamento et habitaculo sequentium virtutum primaria ratione ascribitur, huic vero tamquam fini seu termino omnium et tamquam illi qui de facto introducit ad regnum.

 

[c. Expositio litterae eius]

Deinde quantum ad sensum verborum eius sciendum quod triplicem actum persecutionis ponit sensus litterae. Primo scilicet in corde per odium; et maxime secundum antiquam translationem quae, ubi nos habemus: Beati eritis cum maledixerint etc., habet: `Beati estis cum vos oderint homines et dixerint omne malum et eiecerint vos;' et secundum hoc `maledixerint' sumitur hic: `permalum vobis optaverint et imprecati fuerint.' Secundo est persecutio in ore per maledictionis verbum. Tertio in opere per illationem mortis et poenarum aliarum. Tertium autem modum persecutionis ponit primo, quia est fortior et alios comprehendens, unde alios duos subiunxisse videtur in explicationem istius.

Nota autem quod non dixit absolute `qui patiuntur,' sed `qui patiuntur propter iustitiam;' per quam intelligit non solum veritatem fidei aut zelum animarum, sed etiam omnem virtutem; et intelligitur `propter iustitiam,' scilicet defendendam ac faciendam et promovendam et conservandam.

Et consimiliter nota quod non dicit simpliciter `cum maledixerint vobis,' sed annectit `mentientes propter me.' Oportet enim secundum Chrysostomum ad hoc quod `beatitudo haec nobis competat, quod malum quod de nobis dicitur non sit in nobis, et quod propter odium Christi illud dicatur de nobis.' Christum autem intellige, tam in se quam in suis membris, et quam in virtutibus ab eo praeceptis vel consultis; Ioannes enim, patiendo pro reprehensione adulterii et pro zelo castitatis, potest dici passus esse propter Christum.

Nota etiam quod, positis omnibus octo beatitudinibus in replicatione seu explicatione octavae, direxit sermonem ad discipulos, dicens beati estis etc., cum tamen prius in tertia persona loquitur, quod forsitan fecit propter excessivam difficultatem istius.

Nota etiam quod, secundum Rabanum, per `maledixerint' intelligit `convicium contumeliosum in praesentia eius cui infertur dictum.' Sed per `dixerint' omne malum intelligit quando "absentis fama laeditur." Vel potest dici quod primum fit quando malum dicitur imprecative quasi de futuro, secundum vero quando dicitur assertive quasi de iam facto.

Nota etiam quod, hac replicatione praemissa, primo eos excitat ad triumphale gaudium, sine quo nemo de passionibus gloriose triumphat, dicens gaudete, scilicet interius, et exsultate, scilicet exterius, id est quasi extra prae gaudio saltate. Secundo confortat eos per superabundans praemium dicens: quoniam merces vestra copiosa, id est superabundans, est in caelis; "Non," secundum Augustinum, "huius visibilis mundi, ... sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna iustitia;" vel ad litteram, `est in caelis' ex parte subiecti, scilicet ex parte beatorum qui localiter sunt in caelis. Tertio confirmat et provocat eos ad patientiam per exemplum sanctorum praecedentium dicens: Sic enim persecuti sunt prophetas etc. In hoc etiam intendit ostendere per simile malitiam eorum qui sunt eos persecuturi, per exemplum eorum qui persecuti erant prophetas; quod ideo facit quia plus constat nobis de iustitia ac de iusta causa praecedentium sanctorum, ac per consequens et de malitia persecutorum suorum, quam constet nobis de nostra, ac, per consequens, et plus quam constet nobis de malitia persequentium nos; et praecipue quando pro zelo divini cultus hoc agere videntur, sicut fecerunt Iudaei, quos et eorum similes hic directius nominare videtur.

Et nota quod nominativus qui supponit huic locutioni, sic enim persecuti sunt, habet hic suppositionem simplicem, sicut et cum dicitur, `mulier quae damnavit, salvavit,' vel cum dicitur, `mulier quae prostravit Adam, ipsa prostravit Samsonem, David et Salomonem;' alias non est verum quod illi idem qui persecuti erant apostolos persecuti fuerint prophetas, nisi forte interpretative, pro quanto videlicet persequuntur principalem intentionem prophetarum.

Nota etiam quod potius dicit `prophetas' quam `sanctos' vel `patres,' ut per hoc innuat quod, propter eundem Christum quem prophetizabant et propter correctionem eiusdem populi quem zelabant, passi sunt illi sicut passuri erant apostoli.

 

[8. Quomodo praedictis beatitudinibus consonant illae Lucae]

 

Post hoc notandum octavo quomodo praedictis consonant illa quae Lucas de beatitudinibus refert Christum in suo sermone dixisse.

Ad quod dicendum quod Lucas [6:20-26] narrat sermonem Christi secundum ad turbas. Christus autem proposuit beatitudines turbis secundum quod expediebat informationi turbarum, quae solam voluptuosam et temporalem et terrenam beatitudinem noverunt, quia parum aut nihil ultra hoc sensibilia apprehendunt; et ideo Christus per quatuor beatitudines magnificat et beatificat eis quatuor, quae sensus humanus quasi super omnia horret. Et econtra, vae damnationis aeternae ostendit inesse quatuor, in quibus sensus carnalis suam felicitatem esse aestimat.

Prima quatuor sunt pauperies, fames seu esuries, fletus, et poenalitas persecutionum et odiorum et infamiarum. Reliqua vero quatuor sunt contraria istorum.

Haec igitur quatuor possunt accipi simpliciter, secundum scilicet quod dicunt sensibiles poenas seu poenalitates, quas homo pro Christo voluntarie sustinet, et tunc haec quatuor comprehenduntur in duabus vel tribus a Matthaeo positis, scilicet in prima et octava et aliquo modo in tertia. Nec mirum, si discipulis et turbis sunt propositae, quia etiam perfectis seu proficientibus necessariae, fuit beatificare opposita illorum, quae sensus carnalis appetit cum summo ardore et quasi semper cum vitiositate et irretita viscositate. Illa autem, quae spectant ad zelum universalis iustitiae et ad excessum contemplationis purae aut ad totalem sedationem internae irae, non sic competebant turbis sicut discipulis, et ideo non ita explicite proposita sunt eis.

Possunt etiam praedicta quatuor sic accipi, quod per esuriem intelligatur fames seu desiderium iustitiae et divinorum gustuum, et per fletum luctus poenitentiae et compassionis et desolationis pro dilatione patriae, et tunc in istis implicite includuntur ille aliae quae a Matthaeo ponuntur.

Potest etiam dici quod praedictae beatitudines sic sunt sibi connexae, quod in unaquaque earum omnes aliae quodammodo includuntur; et, quia turbis erat sermo abbreviandus et minus explicite tradendus, ideo Christo suffecit aliqua de praedictis assumere, et ea turbis sensibilius etsi non intellectualius explicare.

Ex his autem patet ad quiddam quod solet ab aliquibus quaeri, scilicet an ceterae beatitudines virtutum in scripturis positae comprehendantur in istis, aut reducantur ad istas tamquam ad principaliores, utpote illa pro qua dicitur [Ps. 111(112):1]: Beatus vir qui timet Dominum; vel illa [Ps. 1:1]: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum; vel illa [Ps. 39(40):5]: Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius; vel [Luc. 1:45]: Beata quae credidisti; seu [Ioan. 20:29]: Beati qui non viderunt et crediderunt; et sic de aliis. Si enim ista accipiantur in sua summa perfectione, seu prout competunt solis perfectis, sic includuntur in primis, et econtrario. Si vero sumantur secundum quod competunt imperfectis, tunc reducuntur ad praedictas, et etiam ad se ipsas in sua perfectione sumptas, sicut imperfectum reducitur ad perfectum.

 

[B. Apostolicae dignitatis altitudo]

 

Vos estis sal terrae. Hic docet Christus apostolicae dignitatis altitudinem, et hoc tam respectu directionis affectualis subditorum seu populorum quam respectu exemplaris et intellectualis illuminationis eorum.

 

[1. Respectu directionis affectualis subditorum.]

 

Propter primum comparat apostolos sali, cuius usus principalis est condimentum saporis ferculis praestare. Valet tamen cum hoc ad desiccandum humorem superfluum, et ad mordicandum seu pungendum sensum, et ad praeservandum corpora a putrifactione. Per hoc igitur Christus ostendit quod ipsi debent esse sapientiale condimentum animarum, ut scilicet per omnem modum sibi possibilem subministrent aliis sapores spirituales virtutum et gratiarum, et ut salubriter increpent et corrigant vitia eorum, et ut praeservent eos a periculo lapsus.

Ut autem necessitatem huius perfectionis et perfectivae virtutis eis efficacius imprimat, exprimat summam irreparabilitatem et infructuositatem esse in illis qui cadunt seu deficiunt ab illa, ac per consequens et condignitatem summae contumeliae et poenae eis debitae, subdens: Quod si sal evanuerit, id est suum saporem et suam virtutem conditivam ciborum amiserit, in quo salietur, id est per quem alium hominem reparari poterit. Sicut enim sal, a sua virtute cadens, non potest instar ciborum per aliud sal condiri et ad suam salsedinem reduci, sic nec isti, prout expresse innuit Christus. Cui concordat illud Apostoli Hebr. 6:[4,6]: Impossibile est eos qui semel sunt illuminati et gustaverunt etiam donum caeleste etc., renovari rursus ad poenitentiam etc. Non dicitur autem hoc quasi sit Deo impossibile, sed quia respectu aliorum sunt difficiliores et impossibiliores ad resurgendum, et respectu Dei sunt indigniores ad promerendum vel suscipiendum gratiam eius.

Nota autem quod, dicendo `evanuerit,' innuit communiorem et imperceptibiliorem ac faciliorem modum cadendi talium. Sicut enim vinum, non habens operculum, per occultam evaporationem faciliter amittit suum vigorem et saporem, aut sicut carbo ignitus per insensibilem exhalationem amittit simul suum vigorem et ardorem (paulative resolutus in cinerem), sic et tales, nisi diligentissime sibi caveant, insensibiliter tepefiunt, et ab humore ac pinguedine divinarum devotionum arescunt, et saporem virtualium suavitatum amittunt, et sic per consequens ab omni virtute interius inanescunt. Innuit etiam quod per inanem gloriam crebrius cadunt.

Pro infructuositate vero eorum subdit: ad nihilum valet ultra, quod per aliud simile ostenditur Ez. 15:[2]: Fili hominis, quid fiet ligno vitis etc. Sicut enim sal a sua virtute cadens est irreparabile et ad omne opus inutile, in tantum etiam quod non valet ad fimandum terram sicut valent stercora et paleae et res aliae putrefactae, sic et vitis, ut ibi Deus per prophetam ostendit. Pro condignitate vero confusionis et poenae eis debitae, subdit: nisi ut conculcetur ab hominibus, quasi diceret digni sunt, non solum a bonis sed etiam ab aliis peccatoribus, instar luti sub pedibus conculcari.

 

[2. Respectu exemplaris et intellectualis illuminationis eorum.]

 

Propter secundum autem, scilicet propter exemplaritatem illuminationis, seu propter magisterium sapientialis et doctrinalis eruditionis, comparat eos luci et civitati in monte positae et lucernae super candelabrum elevatae. Et ex his tribus infert exhortationem praefatae illuminationis aliis debitae exhibendae seu ministrandae.

 

[a. Comparat eos luci]

Pro primo dicit: Vos estis lux mundi; sed contra hoc esse videtur illud Ioan. 1:[8]: Non erat ille lux etc. Dicendum quod licet idem non possit dici de Deo et de nobis univoce, potest tamen analogice. De Ioanne ergo negatur quod non erat lux univoce cum verbo Dei aeterno. Hoc enim est ipsa essentia lucis imparticipata et illuminata. Apostoli vero et Ioannes sunt lux per participationem et secundum quid.

Vel potest dici quod lux aliquando significat solam formam lucis, aliquando vero subiectum aliquod lucidum prout est lucidum, ut flammam lampadis vel candelae `lucem' vel `lumen' vocamus. Primo modo competit magis Deo, secundo modo potest dici de sanctis.

Vel potest dici quod Christus loquitur hic metaphorice comparando scilicet apostolos luci corporali, quia, sicut illa corporaliter illuminat exteriora, sic et isti spiritualiter illuminaverunt ecclesiam Dei. Sed in Ioanne agitur de luce intellectuali sumpta proprie et principaliter et fontaliter.

 

[b. Comparat eos civitati in monte]

Pro secundo dicit: Non potest civitas abscondi supra montem posita, id est super me et super altitudinem perfectionis evangelicae fundata. Ergo ratione situationis altissimae ostendit eos, si eam servaverint, esse quasi signa ab omnibus visibilia, quae propter sui eminentiam abscondi non possunt. Sed, propter hoc quod dicit `civitas,' ostendit eos debere habere in se virtualem capacitatem totius ecclesiae comprehensivam, ita quod omnes viatores possint ad eos confugere, et apud eos tutamen et refugium invenire, sicut invenitur in urbe montana cuius aspectus omnibus patet.

Unde et Dionysius, in Libro ecclesiasticae hierarchiae, ostendit quod `hierarcha seu pontifex debet in se habere rationem totius hierarchiae, tamquam ab ea denominatus et tamquam rector ipsius.' Unde, in Libro angelicae hierarchiae, ostendit quod `superiores habent, et habere debent, quamdam universalitatem seu totalitatem respectu inferiorum.' Per haec etiam verba, secundum Chrysostomum, promittit eis quod usque "ad fines orbis terrarum eorum veniret fama. Nec persecutiones quas praedixerat, eos poterunt occultare; sed propter hoc magis praeclari reddentur."

 

[c. Comparat eos lucernae]

Pro tertio vero dicit: neque accendunt lucernam, scilicet homines qui per eam volunt domum illuminare. Est autem `lucerna' lumen in testa seu lampas.

Et ponunt eam sub modio, quod est vas capiens certam mensuram bladi, quasi diceret: tunc non abscondunt eam sub tali vase, sicut plerumque ibi absconditur propter infirmos.

Sed ponunt eam super candelabrum. Loquitur ad similitudinem templi, ubi lampades accensae super candelabrum aureum stabant, quasi diceret: in alto et evidenti loco ponunt eam,

Ut luceat, id est ut lumen praebeat, omnibus qui in domo sunt. Per hoc autem vult significare quod Christus, per se et per angelos et per alios comministros suos, duo vel tria in apostolis seu praelatis et apostolicis viris facit, non solum propter eos sed etiam propter utilitatem totius ecclesiae:

Primum est infusio divinae sapientiae, non frigidae sed flammeae, nec per viam rationis sed potius per viam inflammationis et accensionis datae, et ideo dicit `accendunt,' in quo etiam supponit eos esse vasa impleta oleo gratiae et laetitiae.

Secundum est denudatio a temporalibus rebus et affectibus sive curis, et etiam a caerimonialibus veteris legis. Et ideo dicit quod non sub `modio,' per quem temporalia et eorum cupiditas designantur, quia, sicut modius habet mensuram limitatam, sic et temporalia; sed spiritualia sunt aeterna, nec habent talem limitem sicut illa. Unde Augustinus dicit: "Sub modio lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit." Secundum vero Hilarium, `per modium significatur synagoga cum caerimoniis suis, per quas libertas spiritualis sub servitute litterae et observantiarum carnalium et sensualium premebatur.' Vel per `modium' potest intelligi mensura propriae internitatis et utilitatis, sub qua quis abscondit lumen quando, solius sui curam habens, infra se tenet omnia dona; quod praelatis saltem est illicitum.

Tertium est eorum sublimatio super sedem ecclesiae, tam per auctoritatem praelationis quam per statum eminentis virtutis et perfectionis; et ideo dicit quod `super candelabrum.' Et nota quod per ista verba intendit commendare gratiam apostolicam eis, in parte iam datam et adhuc plenius dandam, et simul cum hoc exhortari ad eam debite conservandam et ordinandam ad suum finem, scilicet ad ecclesiae illuminationem et ad Dei per consequens glorificationem. Et ideo sic verba temperat quod possint utrique sensui deservire.

 

[d. Exhortatio.]

Pro quarto vero dicit: Sic luceat lux vestra etc. Sed hoc videtur esse contrarium ei quod infra eodem capitulo [6:1] dicit: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Dicendum quod idem actus, secundum respectum eius ad diversos fines, potest esse virtuosus et vitiosus, et praecipi ac prohiberi. Qui ergo virtutem et sapientiam sibi datam aliis demonstrat ad eorum directionem et salutem, et solum propter Dei honorem, implet verbum Christi hic positum. Qui vero hoc facit propter inanem gloriam aut propter quemcumque alium finem indebitum, peccat et facit contra praeceptum inferius positum.

Nota autem quod dicit, vestra `opera' bona, potius quam vestra bona `verba' vel `scripta,' quia verba sine operibus non habent sufficientem virtutem informandi ad vitam, opera vero sunt viva et efficacia verba.

Sed numquid homo debet omnia bona opera sua aliis ostendere propter Dei laudem et ad ipsorum salutem, utpote debetne ostendere omnia exercitia et arcana suarum devotionum et humilitatum aut misericordiarum? Dicendum quod quaedam sunt opera virtutum quae de se ipsis satis sunt publica, utpote illa sine quibus exterior hominis conversatio et status non potest in oculis aliorum apparere sufficiens aut condecens officio et statui personae, sicut est observantia castitatis, vel, sicut est in praelatis aut religiosis, exterior observantia status regularis vel debitae executionis officii praelationis et conversationis exterioris condecentis eminentiam status eius; et de istis intelligit Christus; non autem de revelandis secretis, nisi forte in casu et ex speciali causa et paucis, unde infra 6:[6] dicit: Tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum etc.

[C. Christianae legis plenitudo]

 

[5:17] Nolite putare. Hic docet christianae legis plenitudinem. Et primo in generali ostendit quod divina lex in tempore gratiae est omnino et necessario ad plenum et abundanter implenda. Secundo tradit leges eius in sua plenitudine seu cum sua plena explicatione, ibi: [5:21] audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Tertio ostendit quomodo secundum hanc legem debemus alios iudicare seu potius nostra iudicia cohibere, ibi: [7:1] Nolite iudicare. Quarto ostendit quod hanc legem non debemus indignis communicare sed solum idoneis, ibi: [7:6] Nolite dare sanctum canibus. Quinto ostendit quomodo seu per quam viam debemus eam acquirere, quia scilicet non a nobis sed a gratia Dei, et per orationem potius quam per studium vel doctrinam, ibi: [7:7] Petite, et dabitur vobis. Sexto ostendit sub qua forma et cum quanto conatu ad eius impletionem debeamus laborare, ibi: [7:12] Omnia ergo quaecumque vultis. Septimo ostendit quomodo cum summa diligentia et discretione debeamus corruptionem huius legis a pestiferis doctoribus manantem praecavere, ibi: [7:15] Attendite a falsis prophetis. Octavo ostendit quod ad promerendum finale praemium huius legis non sufficit Dei laus vel confessio, nec sola cognitio aut miraculorum operatio, sed omnino est necessaria ipsius legis operosa impletio, ibi: [7:21] Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine. Vide ergo quam ordinate omnia ponit. Primo enim plenitudo huius legis erat summatim et in genere ostendenda. Secundo per leges speciales erat tradenda et explicanda. Tertio erat docendus modus iudicandi alios secundum hanc legem. Quarto modus communicandi eam. Quinto quantum ad accedentes ad eam erat docendus modus acquirendi eam. Sexto modus per quem potest perfecte ab eis impleri seu observari. Septimo modus per quem omnis corruptor seu fermentator eius habet praecaveri et deprehendi. Octavo modus per quem solum habet ad eius finale praemium perduci.

 

[1. Divina lex est implenda]

 

In prima ergo primo ostendit Christus quod a se ipso summe impletur et implebitur, secundo quod ab apostolis seu praelatis eius impletio summe exigitur, ibi: Qui ergo solverit.

 

[a. Christus ostendit quod a se ipso summe impletur et implebitur]

Pro primo ergo dicit: Nolite putare; sed quare oportebat hoc dici, quis enim poterat hoc putare? Dicendum quod hoc forte putabatur aut putari posset ex causa quadruplici: Primo scilicet ratione auctoritatis, ex qua posset credi quod Christus tamquam Dominus non curaret aut nollet se subicere legi servorum suorum, sicut et plerumque contingit in regibus mundi.

Secundo autem ratione libertatis et felicitatis, quia (enim Christus promittebatur venturus in plenitudine auctoritatis et allaturus omnem libertatem et felicitatem) potuit ab aliquibus credi quod artationes et difficultates legis laxaret, ut posset homo liberius suas concupiscentias et voluptates explere.

Tertio potuit hoc a discipulis credi, quia supra innuerat eos multas persecutiones propter ipsum a Iudaeis passuros, quod non videbatur posse contingere nisi contra legem eorum, una cum Christo, essent aliqua dicturi vel facturi.

Quarto quia secundum Chrysostomum, `Iudaei erant hanc calumniam Christo illaturi, propter superficialem et in parte realem solutionem suarum traditionum et caerimoniarum, et ideo praevenit huius calumniam.'

Legem aut prophetas. Nota quod per `legem' aliquando sumitur solus Moysi pentateuchus, aliquando totum vetus testamentum. Hic vero videtur sumi pro omnibus quae sunt in veteri testamento praeter `prophetas.' Non veni solvere. Quia lex ligat hominem ad faciendum id quod praecipit, ideo laxationem huius ligamenti, ne scilicet fiat quod Deus voluit per legem fieri, vocat solutionem legis.

Sed adimplere. Nota quod tria fuerunt in lege, scilicet praecepta, sacramenta et promissa, et praecepta fuerunt moralia vel iudicialia vel caerimonialia, sub quibus quidam comprehendunt sacramenta.

Christus igitur implevit omnia caerimonialia seu sacramentalia et figuralia, veritatem per eam significatam exhibendo, et etiam ea in se ipso observando. Promissa etiam implevit, exhibendo ea quae promissa fuerunt utpote ipsum cum omnibus donis suis. Comminationes etiam legis implevit, poenas condignas finaliter retribuendo.

Moralia vero implevit: primo in se opere observando; secundo in nobis Dei iustitiae pro transgressione legis satisfaciendo, et caritatem quae est finis et plenitudo legis infundendo, et gratiam et virtutem implendi dando; tertio in doctrina et statutis suis ea implevit, illa plenius et clarius explicando, et verum ipsorum intellectum exprimendo, et ordinando quomodo tutius conservarentur. Ut, verbi gratia, lex praecepit ut homo non periuraret, et quia hoc tutius conservatur si praeter causam necessitatis omnino a iuramento abstineamus, ideo Christus propter hoc istud ordinavit, licet huius sit alia causa non minus principalis, sicut infra tangetur.

Iudicialia vero, pro quanto sunt moralia, implevit eo modo quo moralia. Pro quanto vero sunt aliquo modo figuralia, implevit ea modo quo caerimonialia. Pro quanto vero sunt quasi civilia seu praetorialia, unicuique scilicet quod iustum est particulariter determinando, implevit iustitiam in illis principaliter intentam modis altioribus consummando et determinando.

Promissiones etiam legis implevit finem ipsarum plenius inducendo. Permittebantur enim aliqua mala ne fierent peiora; Christus autem eas sic sustulit, ut vitatis peioribus fierent meliora. Et ultra hoc implevit legem, addendo perfectiora consilia et exempla et sacramenta ac documenta.

Brevius autem praedicta dicendo Christus implevit legem, finem legalium introducendo, et ipsa perfectius explicando et praecipiendo, et aliqua perfectiora eis addendo, et aliqua in melius commutando.

Deinde dictum suum exaggerat iuramento et expressione mirabili dicens: Amen quippe dico vobis. `Amen' est hebraeum, et aliquando significat idem quod `vere' ut hic, aliquando idem quod `veritas' ut Apoc.3:[14] (hoc dicit: Amen, testis fidelis et verus), aliquando idem quod `fiat' ut infra 6:[13] in fine de Pater noster; et remansit intranslatum propter suam dignitatem. Secundum enim Augustinum, libro secundo De doctrina christiana, `Aliqua nomina remanserunt non translata propter eorum dignitatem et auctoritatem, ut `amen' et `alleluia;' quaedam vero propter impossibilitatem ut interiectiones, ut est `racha' et `hosanna'.' Secundum autem Remigium, "Dominus utitur hoc sermone duabus de causis: vel scilicet propter duritiam eorum qui tardi erant ad credendum; vel propter credentes, ut profundius attenderent ad ea quae subdebantur."

Donec transeat caelum et terra, id est usque ad finem huius mundi in quo, etsi non secundum substantiam, secundum tamen exteriorem faciem, transibunt, oportet omnia impleri; vel sensus est quod, sicut numquam in aeternum praedicta transibunt, sic nec aliquid legis (et idem in primo modo significatur licet alio modo); vel sensus est quod facilius posset transire caelum et terra quam non impleri omnia verba legis.

Iota unum, aut unus apex etc. Secundum Augustinum, per hoc "nihil aliud potest intelligi nisi vehemens expressio" impletionis legis. ` `Iota' enim est minima litterarum, quia fit solo uno tractu. `Apex' autem est aliqua minima particula litterae vel aliquod punctum litterae adiunctum causa alicuius significantiae. Per hoc ergo ostendit quod minima quaeque legis oportet omnino impleri.' Et secundum Rabanum: "Apte graecum `iota' et non `ioth' hebraeum posuit, quia `iota' in numero decem significat et decalogum legis enumerat, cuius `apex' et perfectio est evangelium." Chrysostomus autem super Matthaeum dicit circa hoc aliquid caute considerandum. "Quoniam," inquit "omnia, quae ab initio mundi usque ad finem erant futura, mystice sunt prophetata in lege, ne videatur aliquid eorum quae fiunt Deus non antea cognovisse, propterea dicit: Non potest fieri ut transeat caelum et terra, donec omnia, quae in lege prophetata sunt, rebus ipsis fuerint adimpleta." "Et hoc est quod dicit: Amen quippe dico vobis" etc.

 

[b. Necessitas impletionis legis a nobis et praecipue a praelatis]

Ex praedicta autem necessitate seu immobilitate impletionis legis a Christo, infert necessitatem impletionis eius a nobis, et praecipue a praelatis, dicens: Qui ergo solverit, id est non custodierit. Sicut enim supra sumebatur `solvere' pro laxare legem ex propria auctoritate seu potestate, ita sumitur hic pro laxare eam ex propria iniquitate, vel tam hic quam ibi ponitur `solvere' pro `dissolvere,' id est destruere.

In hac autem parte tria dicit. Primo quod omissio minimi mandati excludit a regno caelorum, ita quod eius praedicatio et eruditio non poterit in hoc iuvare, immo quoad quid aggravabit. Et tunc est sensus: `minimus,' id est nullus, vocabitur etc.

Secundo dicit quod, qui ita se habuerit ut non solum doceat sed opere perficiat non solum gravia sed etiam quaeque minima legis mandata (vel quaeque minima mandata), hic non mediocris sed magnus et celebris habebitur in regno caelorum. Et secundum hoc littera sic legitur: qui autem fecerit et docuerit, scilicet mandata ista minima, ne dicam quod solum magna, hic magnus vocabitur. Plus est dicere `vocabitur' quam dicere `erit,' quia sensus est `vocabitur,' id est celebris a Deo, et ab omnibus reputabitur et habebitur magnus.

Nota quod illa verba, scilicet `fecerit' et `docuerit,' non possunt referri ad illud `unum' de quo praemissum est, sic quod construantur cum eo sicut cum suo accusativo; quod patet non solum ex falsitate sententiae quae ex hoc sequitur, sed etiam ex verbis Christi praecedentibus et subsequentibus.

Nota etiam quod aliqua praecepta dicuntur minima, vel quia eorum bonitas est minor quam aliorum, vel quia eorum transgressio est minor, licet eorum bonitas sit maior. Utroque autem horum modorum, observantia huius praeceptorum, ut plurimum, includit in se observantiam aliorum, quia raro vitat homo illa ad quae vitanda minus tenetur, quin vitet illa ad quae plus tenetur. Raro etiam aut vix facit homo ea quae sunt eminentioris bonitatis, nisi primo faciat ea quae sunt minoris bonitatis; et ideo illum qui facit et docet `minima' Christus dicit esse magnum, quia in hoc supponit quod ultra factionem minorum superaddat factionem maiorum. Si ergo, quando dicit: qui fecerit unum de mandatis istis minimis, hoc pronomen `istis' demonstrat futura, ut sit sensus: de istis minimis quae iam dicturus sum, tunc per `minima' significatur modicitas exterioris quantitatis et parvitas transgressionis. Si vero demonstret illa quae significantur per iota unum, tunc per `minima' potest significari minoritas bonitatis et transgressionis.

Tertio explicat, sub alio sensu vel respectu, quantitatem simul et necessitatem impletionis legis fiendae ab eis, dicens: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis etc. Per `iustitiam' autem intelligit legis observantiam seu impletionem. Est autem sensus: nisi longe perfectius praecepta legis impleveritis quam lex vetus secundum sui exteriorem corticem exigat aut quam maiores doctores et religiosi vestri temporis et illius legis impleant, non intrabitis etc.

Notandum tamen quod Chrysostomus vocat praecepta minima `illa quae Christus addit ad legem;' ideo, secundum eum, dicta minima, quia "apud Iudaeos minima aestimabantur." Sed `minimum in regno' dupliciter sumere videtur, scilicet aut pro `nullo,' sicut prius, et sic accipit homilia 16, aut pro `valde parvo,' et sic accipit in Commentario super Matthaeum. Dicit enim quod transgredi illa minima, quae Christus addit, tollunt quidem culmen gloriae, sed non omnem gloriam; et secundum hoc exponit illud quod sequitur, scilicet quod nisi iustitia vestra implendo haec minima praeabundet iustitiae pharisaei, `id est impletioni mandatorum legis,' non intrabitis in regnum caelorum, `id est non regnabitis cum Christo instar regum, licet sitis in regno tamquam aliqui minimi de populo.' Sed tunc Chrysostomus intelligit per `minima' `Christi praecepta, primos motus irae vel concupiscentiae,' vel dicere racha et consimilia.

Secundum vero Augustinum, per `pharisaeos et iustitiam eorum' intelligit eos "qui solvunt quod docent, quia de his alibi dicitur [Matth.23:3]: dicunt enim, et non faciunt." Dicit etiam quod, si per `regnum caelorum' sumatur gloria aeterna, tunc `minimus' sumitur pro `nullus.' Si vero sumatur pro ecclesia praesenti, tunc `minimus' sumitur pro `despectus;' quem sensum sequitur Gregorius, in homilia dicens quod: "Doctor qui solvit mandatum minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur."

Credo tamen quod primus modus sit litteralior, nihil tamen inconveniens si Christus sic scienter temperavit verba, quod possent omnibus praedictis sensibus et etiam pluribus deservire. Unde etiam per `unum de istis minimis' potest intelligi humilitas et humilis caritas seu simplex et humilis vita status christiani, et per `iustitiam pharisaeorum' iustitia superba et hypocritalis seu iustitia exterior et superstitiosa et caerimonialis. Talis enim iustitia erat in eis, sicut Christus infra ostendet, et sicut Paulus in epistolis suis docet. Unde in epistola sua Rom.[3:27], vocat iustitiam eorum `iustitiam factorum,' nostram vero vocat `iustitiam fidei.' Et secundum hunc modum vere potest legi: `qui autem fecerit et docuerit unum de mandatis istis minimis, hic magnus vocabitur' etc.; quia tunc, in illo uno minimo, tota perfectio moralium et legis evangelicae continetur. Alias autem oportet legi secundum modum quem superius scripsi.

 

[2. Tradit leges eius in sua plenitudine]

 

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Haec est pars in qua tradit leges et legis explicationes et additiones in speciali. Et ponit septem leges, quarum sex primae ordinantur ad proximum, septima vero ad Deum. Primae etiam sex ordinant voluntatem circa agenda, septima vero ordinat intentionem circa finem agendorum. Septima pars incipit ibi: Attendite ne iustitiam vestram faciatis; sex vero aliae ab illis locis ubi dicitur: Audistis quia dictum est etc.; tertia tamen ibi dictum est autem: quicumque dimiserit etc.

Et nota quod in ordinando istas sex, Christus, quantum ad litteram, potius observasse videtur ordinem praeceptorum legis quae explicat. Nam primo praemittit duo spectantia ad decalogum; et haec, sicut ibi, sunt ordinata, quia primo ponitur ibi non occides quam non moechaberis; quia vero illa de libello repudii secundum materiam est connexa ad illud, scilicet non moechaberis, ideo illam ponit post istam. Reliquas vero ordinat secundum ordinem obiectorum. Quia enim periurium est directe contra Dei reverentiam, ideo illam primo ponit. Quia vero lex talionis erat respectu concivium, sequens vero, in qua dicitur: et odio habebis inimicum tuum, intelligebatur respectu extrinsecorum hostium, ideo illam ponit ante istam.

Item servando hunc ordinem legalium praeceptorum, servat etiam ordinem in suis, tam per respectum ad vitia quae cohibet, quam per respectum ad bona quae praecipit vel monet.

Per respectum quidem ad vitia, quia primo cohibet illa quae communiter reputabantur iniustiora, et sic semper gradatim in cohibendo procedit. Hic enim modus est aptior ad persuadendum, et facilior seu promptior ad suscipiendum. Iniustius enim reputatur irasci contra alterum absque causa quam libidinose concupiscere mulierem. Et haec iterum reputabatur iniustius quam uxorem propter suos defectus repudiare, quia primum aliquo modo prohibebatur in ultimo praecepto decalogi, hoc autem permittebatur in lege et etiam ex se quamdam iustitiam praetendebat. Frequentatio vero iuramenti videbatur minus iniustum quam praecedens, tum quia fidem et cultum Dei, per quem iurabatur, aliquo modo includebat, tum quia expresse non erat in lege prohibita. Sed exactio talionis adhuc minus, tum quia a lege concessa et in aliquo casu, scilicet ipsis iudicibus, erat praecepta, tum quia in se aequalitatem iustitiae praetendebat. Sed omnium minus videbatur persecutio et odium extrinsecorum hostium, utpote infidelium nationum eis et eorum fidei adversantium.

Per respectum vero ad bona, quia gradatim processit a minus arduis ad magis ardua. Motus enim irascibilis causatur a motibus concupiscibilibus, et ideo altius et naturaliter posterius est radicitus cohibere et eradicare fomitem concupiscentiae et omnes motus eius quam sit cohibere motus irae. Et ultra hoc altius est se omnino in suo statu quasi immobilitare, ut nulla, scilicet molestia vel offensa sui corporis, statum suum frangat vel mutet. Sed adhuc est longe altius esse omnino immobilem ac reverentem et simplicem in assertione veritatis seu in sua locutione. Sed adhuc altius est nulli se laedenti vel damnificanti resistere aut cum eo contendere, sed potius ad ampliora, ab eo perferenda, semper esse paratum. Omnium autem istorum altissimum est inimicos, tam sui quam Dei, in ipso perfecte diligere, scilicet corde ore et opere.

Item nota quod sicut Deus sex diebus fecit opera creaturarum, in septimo vero omnia ad se reduci voluit tamquam ad finem suum, sic et in primis sex legibus opera active ordinantia ad proximum et etiam ad se ipsum Christus perfecte comprehendit, in septima vero perfectam reductionem mentis in Deum perfectissime docuit, sicut infra patebit. In cuius rei signum invenies quod, sicut in quolibet sex operum originalium replicatur, dixit Deus `fiat' hoc vel illud, in septimo autem nihil tale apponitur; sic Christus in editione priorum sex legum, quae sunt originalia fundamenta ecclesiae Dei seu vitae perfectae, replicavit: Ego autem dico vobis, ut in hoc ipso innueret se esse illud verbum per quod dixit Deus `fiat' et factum est; in septima autem haec non apposuit.

Ut autem, cum hoc ostenderet se esse consummatorem veterum et informatorem novorum, semper in primis sex, praemisso: dictum est antiquis, subdit: ego autem dico vobis; ex quo aperte innuit quod lex data antiquis fuit lex vetus, lex vero data a Christo novis discipulis est lex nova.

Igitur prima lex est de perfecta mansuetudine; secunda de munditiae puritate seu de perfecta honestate; tertia de status coniugalis immobilitate, in quo occulte innuit simile de statibus religionum et ordinum ecclesiasticorum, sicut in suo loco tangetur; quarta de simplici veritate; quinta de perfecta patientia; sexta de perfecta benevolentia.

 

[a. Quaestiones]

 

Ad evidentiam autem istius partis, quatuor in generali videntur esse quaerenda. Primo scilicet an lex Christi sit alia a lege veteri. Secundo an additiones quas Christus hic ponit continerentur in lege veteri; quia, si continebantur, tunc Christus aut est superfluus aut debuisset innuere quod quae ipse addit etiam in lege continentur; ipse autem potius quasi contrarium videtur innuere. Tertio an in statu legis, ante scilicet tempus Christi, tenerentur homines ad observantiam eorum quae Christus addit hic, pro quanto et nunc omnes communiter tenentur. Quarto quare Christus potius addit ad ista sex praecepta legis quam ad alia; et, cum in lege sint praecepta caerimonialia, quae non minori indigebant explicatione aut variatione quam moralia et iudicialia, quare Christus solum addidit hic ad moralia et iudicialia, ad caerimonialia vero nihil.

 

[i. An lex Christi sit alia a lege veteri.]

Ad primum dicendum quod lex vetus non est simpliciter alia a lege nova, nec simpliciter eadem. Est enim eadem cum illa in substantia mandatorum moralium et iudicialium, pro quanto continent aliquid morale omni tempore observandum. In substantia etiam dogmatum fidei est eadem. Convenit etiam cum illa in efficiente principali, et in fine ultimo qui est Christus et eius gratia et gloria.

Differunt autem quoad septem, primo scilicet quoad immediatum promulgatorem, quia illa a puro homine, scilicet a Moyse et per intermedios angelos, haec vero est immediate promulgata a Deo-homine. Secundo, quoad virtutem, quia illa ex se sine Christo gratiam non conferebant nec virtutem implendi legem, sive in satisfaciendo legi pro peccatis, sive in perficiendo ea quae mandabat; propter quod dicitur ab Apostolo lex `litterae,' non spiritus aut gratiae, et propter hoc etiam dicitur ab eodem `imperfecta' et `infirma' et `egena.' Unde dicit Hebr.10 [7:19] quod neminem ad perfectum adduxit lex, et Rom.8:[3] dicit quod infirmabatur per carnem, et Gal.4:[9] dicit eam habere elementa infirma et egena. Propter hoc etiam dicitur lex mortis Rom 7:[6], et littera occidens et ministratio mortis II Cor. 3:[6,7], quia in praecipiendo et gratiam non dando, reatum mortis et incitamentum concupiscentiae per accidens inducebat. Lex vero Christi est principaliter spiritus suus et gratia eius, et secundario eius mandata et sacramenta, quibus utique assistit eius gratia, nisi sit defectus recipiendi eam ex parte nostra.

Tertio, quoad veritatem contentam, quia illa continet eam ex magna eius parte sub velamine et figuris et implicite et ut de futuro, et ideo ab Apostolo, Hebr. 9:[23] et 10:[1], vocatur umbra futurorum et figura exemplaris caelestium. Lex vero nova, prout est huic vitae condecens aut possibile, tradit veritatem sine velamine et explicite et ut de praesenti vel praeterito.

Quarto, quantum ad motivum, quia illa movebat per timorem signorum et iudiciorum sensibiliter terribilium et comminationum temporalium, et per illectionem donorum et promissionum temporalium. Haec vero movet principaliter per amorem divinum, exterius in Christo ostensum et exhibitum et interius per eius spiritum cordibus infusum, et per promissionem vel infusionem bonorum spiritualium et aeternorum; secundario vero movet per comminationem iudiciorum aeternorum. Et hinc est quod Augustinus dicit quod "brevis differentia legis et evangelii, timor et amor;" quod non dicitur quin in ista sit timor Dei filialis et etiam poenarum aeternarum, sed quia ibi timor dominabatur et etiam quia solus timor temporalium damnorum et suppliciorum expresse ibi apparet et viget. Unde Augustinus libro De virginitate, pertractans illud Apostoli [Rom.8:15]: Non accepimus spiritum servitutis iterum in timore, ait , "Illum credo timorem dicere, qui datus est in veteri testamento, ne amitterentur temporalia, quae Deus promiserat. ... Est etiam timor ignis aeterni propter quem devitandum Deo serviendum est utique perfectae caritatis." Hinc etiam dicitur quod differunt quoad fines proximos, quia illa proximum finem habet temporalia, haec vero aeterna, quae tamen erant finis illius, sed remotus et occultus, quantum erat de vi litterae legis et status illius.

Quinto, quantum ad statum libertatis et servitutis, quia illa erat lex servitutis, premens onere praeceptorum, et quia per solam coactionem timoris extrinseci servabatur, quantum erat de proprietate illius status et legis. Et ideo Gal.3:[24] et 4:[2,3] vocatur lex paedagogus et tutor seu curator parvuli adhuc in servitute positi. Christi vero lex est et dicitur libertatis, ut ibidem patet et Iac.1:[25]

Sexto, quantum ad bonitatem, quia illa habebat plura praecepta non bona, id est ex se et secundum se bonitatem et utilitatem moralem non continentia; propter quod Ez.20 :[25-26] dicitur: Dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent etc. Haec vero continet praecepta consilia et sacramenta, omni bonitate iustitiae et gratiae plena.

Septimo, quantum ad extensionem, quia illa erat particularis; non enim extendebat se ad omnem gentem, sed solum ad populum Iudaeorum et ad proselytos eorum. Unde, sicut nunc una specialis religio non ligat nisi solum suos professores, sic et illa quodammodo se habebat. Quamvis enim omnes gentes tenerentur etiam tunc ad praecepta moralia, non tamen ex vi illius legis, sed solum ex vi legis naturalis seu naturae, quam illa intra se includebat. Erat etiam temporalis, quia non erat duratura nisi usque ad Christum. Nostra vero lex est universalis et aeterna, ita quod ad omnes universaliter se extendit, ita quod nullus extra illam salvari potest. Nulla etiam alia sibi debet succedere nisi forte dicatur quod lex aeternae gloriae sibi succedit, quamquam ista aliquo modo sit eadem cum illa; illa enim est in ista per gratiam inchoata. Unde, praeter corticem sacramentorum et ratione vetustatis, sic se habent haec et illa sicut se habent gratia inchoata et gratia per gloriam consummata.

 

[ii. An additiones quas Christus hic ponit continentur in lege veteri]

Ad secundum dicendum quod praedictae additiones continentur in lege veteri secundum rem, sed non sic aperte quin a pluribus ignoraretur illa ibi contineri, etiam a doctoribus legis qui erant tempore Christi, qui potius credebant contrarium illorum eis ex lege licere. Et haec est quod dicit Augustinus Contra Faustum, dicens quod "Paene omnia, quae monuit vel praecepit Dominus ubi adiungebat: Ego autem dico vobis, inveniuntur etiam in illis veteribus libris." Sed "Quia non intelligebant Iudaei homicidium nisi peremptionem corporis humani, ... aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere computari."

Causa autem ignorantiae vel contrariae credulitatis in parte proveniebat ex eo quod verba legis directe non feruntur contra illa quae Christus addit. Quamvis enim aliquando prohibeant interiorem actum concupiscentiae, ut fit in fine decalogi, non tamen hoc fiebat aperte, nisi respectu mulierum vel rerum quae erant propriae alterius viri. Quamvis etiam alicubi praecipiat vel moneat aliqua quae videntur includere amicitiam et beneficientiam ad inimicos, ut Ex.23:[4, 5]: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc eum, et: Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non transibis sed sublevabis cum eo, non videtur tamen directe ferri, nisi ad concives seu confratres populi sui iuxta illud Lev.19:[17,18]: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, et post: Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum. Unde et in praefato capitulo Ex.[23:32] subditur de hostibus alienigenis: Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. Et patet etiam hoc per simile de usura, quam inhibebat respectu fratrum de populo suo, sed permittebat respectu aliorum, prout habetur Deut.23 :[19-20]. De reliquis autem, ex ipsismet legibus a Christo rememoratis patet. Proveniebat etiam ex malitia et malitiosa caecitate doctorum legis qui erant tempore Christi. Et propter utramque causam fuit necessarium huiusmodi additiones et explicationes aperte poni a Christo.

Et per hoc patet tam ad quaestionem quam ad rationem quae pro parte contraria inducebatur, quia nec Christus est superfluus, licet ibi continerentur, nec Christus innuit quod ibi nullo modo continerentur, sed solum quod ibi non continebantur secundum opinionem Iudaeorum sui temporis, nec secundum apertam vel directam locutionem legis. Non est autem mirum si ibi realiter continebantur, quia omnes additiones istae directe spectant ad ius naturale.

 

[iii. An in statu legis tenerentur homines ad observantiam eorum quae Christus addit hic]

Ad tertium dicendum quod ad omnia haec addita tenebantur, non tamen tantum quantum nunc; quamvis quidam dicant quod ex speciali dispensatione legis licebat eis repudiare uxorem, sed de hoc infra quaeretur. Ratio autem tentionis erat quia omnia continentur in praeceptis iuris naturalis, a quibus nullus excusatur omnino. Quia vero nunc sunt per Christum plenius declarata, et ab ipso etiam fortius imposita; et ultra hoc status christianae professionis est altior statu legis; Deus etiam, quantum est de lege communi statuum, est paratior ad exhibendum gratiam adiutricem; idcirco nunc strictius ligamur ad illa quam illi tunc temporis obligarentur.

 

[iv. Quare Christus potius addit ad ista sex praecepta legis quam ad alia, et quare non addidit ad caerimonialia]

 

[A. Quare addit ad ista sex.]

Ad quartum dicendum quod una ratio, quare Christus plus addidit ad ista quam ad alia, est quia scribae et pharisaei circa ista errabant.

Unde, circa prohibitionem adulterii et homicidii, aestimabant solum exteriorem actum prohiberi, non autem interiorem. Ratio autem quare haec magis credebant de his quam de furto et falso testimonio, secundum quosdam est quia motus irae tendens in homicidium et motus concupiscentiae tendens in adulterium videntur aliqualiter nobis a natura inesse; non autem appetitus furandi vel falsum testimonium dicendi.

Circa periurium etiam habebant falsum intellectum, credentes iuramentum esse per se appetendum et frequentandum, quia videtur ad Dei reverentiam pertinere. Et ideo Dominus ostendit ipsum non esse propter se appetendum nec eo utendum, nisi necessitas cogat. Circa iudicialia etiam praecepta dupliciter errabant. Primo, quia quaedam in lege Moysi permissa aestimabant esse per se iusta, scilicet repudium uxoris et usuras accipere ab extraneis. Et ideo Christus prohibuit hic uxoris repudium et, Luc.6:[35], usurarum acceptionem, dicens: Mutuum date nihil inde sperantes. Secundo, errabant credentes quaedam, quae lex vetus instituerat facienda propter iustitiam, se posse licite exsequi ex appetitu vindictae vel ex cupiditate rerum temporalium vel ex odio inimicorum. Appetitum enim vindictae credebant sibi licere propter praeceptum datum de poena talionis; quod quidem fuit datum ut iustitia servaretur, non ut homo vindictam quaereret. Motum autem cupiditatis credebant esse licitum propter quaedam praecepta iudicialia, in quibus mandabatur res ablata restitui etiam cum aliqua additione; quod quidem lex fecit propter iustitiam observandam, non ut daret cupiditati locum. Motum vero odii credebant esse licitum propter praecepta legis data de hostium interfectione; quod quidem lex statuit propter iustitiam implendam et propter mala eorum vitanda et exstirpanda, non propter odia exsaturanda. Et ideo Christus, in quinta et sexta lege, excludit hos errores per illa quae ibi addit.

Alia ratio quare Christus addidit, est quia lex non omnino perfecte et clare explicaverat ista, sicut expediebat et necesse erat ea gentibus explicari vocandis ad Christum.

Tertia ratio est, quia in istis videtur esse quaedam apparentia iustitiae aut licentiae, utpote quasi iustum videtur contra se offendentem irasci et ipsum tantum laedere quoniam laesit. Iterum, cum motus interior actus proximo non noceat, eo ipso videtur licitus; et ideo veritatem iuris naturalis et divini oportuit circa ista a Christo ostendi.

Quarta ratio est, quia in istis additionibus magna virtutis arduitas continetur, et talis ad quam ceterae reduci possunt, et etiam per locum a simili vel per locum ab aequipollenti inferri.

 

[B. Quare non addidit ad caerimonialia.]

Ad illud vero quod de caerimonialibus quaeritur, quare scilicet ad illa nihil addidit, triplex ratio potest dari.

Prima est quia erant ab ipso totaliter evacuanda, tamquam iam in ipso et per ipsum sufficienter impleta, et ideo non oportebat nos super observantia ipsorum edoceri sed potius super opposito, suo tamen tempore. Unde, Ioan.4:[21], dixit Christus Samaritanae: quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis Patrem; ubi totum cultum caerimonialium illius temporis docuit evacuandum.

Secunda est quia, si de ipsorum evacuatione a principio aliquid tradidisset expresse, dedisset Iudaeis occasionem scandali et visus fuisset contrarius legi. Circa tamen rectum intellectum observantiae sabbati et circa superstitiosas traditiones pharisaeorum suo tempore, aliqua docuit, sicut infra patebit.

Tertia est quia caerimonialia, ex se et secundum se, nihil continent rationis aut bonitatis moralis, sicut faciunt praecepta moralia et iudicialia; et ideo eis nihil fuit addendum, sed solum eorum figuralis significatio fuit per documenta fidelium explicanda.

 

[b. Distinctiones.]

Ad evidentiam autem intellectus istarum additionum, triplex est distinctio advertenda.

Prima est quia praecepta possunt uno modo sumi secundum quod a nobis exigitur rectitudo status innocentiae; alio modo possunt sumi secundum quod a nobis post lapsum exigitur rectitudo iustitiae, iuxta possibilitatem infirmitatis humanae et iuxta mensuram gratiae Dei nobis cooperantis. De veritate autem huius distinctionis, in Quaestione de veniali diffusius sum locutus, et habet tangi in materia De originali, quia sine hac non potest originalis culpa plene videri.

Secunda distinctio est quia possunt legi prout feruntur apostolis et apostolicis viris, qui sunt professores status evangelici et exemplatores seu exemplaria aliorum; vel possunt legi prout feruntur communiter omnibus christianis et omnibus hominibus. Hanc autem distinctionem in scripturis communiter observandam docet Augustinus, tertio De doctrina christiana, paulo ante medium, dicens: "Erit etiam hoc in observationibus intelligendarum scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, et alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad fortia membra sed etiam ad infirma medicina pertineat." Et Gregorius, vicesimo sexto Moralium, super illud Job [36:6]: Iudicium pauperibus tribuit, dicit quod: "Aliud est quod per scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur."

Tertia distinctio est quia possunt exponi prout inhibent peccata mortalia vel prout cum hoc inhibent peccata venialia vel etiam prout ultra hoc suadent supererogationis opera, quae relinqui possunt etiam absque veniali peccato. Haec autem triplex distinctio, non solum hic sed etiam in pluribus aliis scripturae partibus, magnum habet locum.

 

[c. Litteralis expositio istarum legum.]

 

Post haec igitur ad litteralem expositionem istarum legum descendamus.

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; hoc quidem est in decalogo. Qui autem occiderit, reus erit iudicio, id est condemnatione mortis; hoc quidem non est in decalogo sed in praeceptis iudicialibus, unde Lev. 24:[17] dicitur: Qui occiderit hominem morte moriatur.

Ego autem dico vobis. Nota, secundum Chrysostomum, quod `Nec Moyses nec aliquis priorum patrum ita locutus est, sed dicebant, Haec dicit Dominus, quia illi ut servi ex parte domini sui annuntiabant conservis suis voluntatem Dei sui, Christus vero loquitur ut dominus servis suis.'

In hac autem additione seu lege Christus procedit prohibitive et praeceptive:

 

[i. Prohibitive]

Primo enim prohibet tria per gradus ascendentia tam in culpa quam in poena. Primum est actus irae interior nullo signo exteriori expressus. Secundum est actus idem signo confuso expressus, qualia dare per interiectiones solemus, sicut facit infirmus quando emittit gemitus et confusos ululatus, et pro hoc dicitur: qui autem dixerit ... Racha. `Racha' enim est, secundum Augustinum, `interiectio significans irae seu indignationis motum,' et contemptum eius in quem irascimur. Tertium est actus idem signo explicito expressus, et pro hoc dicitur: qui autem dixerit, Fatue. Quod quidem non ponitur nisi causa exempli, non quod maior vis sit in dicendo `fatue,' quam in dicendo `maledicte' vel `diabole.'

Secundum tamen Chrysostomum, " `Racha' est idem quod `vacuus,' ... et licet quantum ad sensum verbi idem sit dicere `fatue' et `racha', differunt tamen quantum ad dicentis propositum. `Racha' enim verbum vulgare erat apud Iudaeos, quod non ex ira, neque odio, sed ex aliquo motu vano dicebant, magis fiduciae causa quam iracundiae." Vel, secundum eundem, " `racha' est verbum parvipensionis, sicut enim nos iniungentes aliquid famulis dicimus: `vade tu;' ita Syrorum lingua `racha' dicunt pro `tu.' "

Vel, secundum Hieronymum, " `Racha' hebraeum verbum est, et dicitur `inanis' aut `vacuus,' quem nos possumus vulgata iniuria `absque cerebro' nuncupare."

Istis autem tres poenas seu tres reatus correspondentes annectit, dicens pro primo: reus erit iudicio, pro secundo: reus erit concilio, pro tertio: reus erit gehennae ignis. Et nota quod non intendit quod soli ultimo debeatur poena ignis, sed per talem loquendi modum intendit designare gradum poenarum et reatuum. Quia, secundum Augustinum, "In iudicio adhuc datur locus defensioni. ... Ad concilium autem pertinere videtur prolatio, seu dictatio sententiae, quando ... scilicet iudices inter se conferunt, quo supplicio reus sit damnandus. ... In gehenna vero ignis certa erit damnatio in poena damnati." Vult ergo dicere quod, sicut se habet citatio vel detentio ipsius rei (de quo nondum plene certum est an possit se excusare) ad consultationem de taxanda ei mensura poenae, et sicut haec duo se habent ad executionem ipsius poenae iam taxatae, sic proportionaliter se habebunt poenae infernales primis tribus debitae.

Ubi et nota quam congrue comparavit haec illis, quia sicut interior actus irae non est nobis notus, sic nec illius poena qui de novo ad iudicium ducitur; et sicut `racha' est signum confusum irae, sic in concilio, licet constet reum esse puniendum, nondum tamen scitur quanta et quali poena; et sicut dicere `fatue' est signum expresse significans contemptum, sic in executione poenae est poena iam certa. Item nota, secundum Augustinum, quod `ab illa poena incipit, quam lex pro homicidio dedit, scilicet a iudicio, ut in hoc ipso ostendat quantum super legem veterem lex nova ascendit.'

`Gehennam' autem vocat hic Christus infernalem poenam, et est nomen tractum a valle filiorum Ennom, quae erat iuxta Ierusalem ubi idola colebantur. Unde Ier.7: [31,32]: dicitur: Et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom etc. Et post: Et non dicetur amplius Topheth ... sed vallis interfectionis etc. Et Is.30: [33] dicitur: Praeparata est enim ab heri Topheth, ... profunda et dilatata. Nutrimenta eius, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris incendens eam. Dicitur autem gehenna a `ge,' quod est vallis, et `Ennom,' quasi `vallis Ennom'. Dicit autem Chrysostomus quod `Christus hic posuit primo nomen `gehennae.' '

Item nota quod littera Chrysostomi habet, "qui irascitur fratri suo sine causa." Unde dicit quod "qui irascitur cum causa non est reus, quia talis ira non est iracundia sed iudicium," per quod "crimina compescuntur et doctrina seu disciplina proficit." Hieronymus tamen dicit quod, "In quibusdam codicibus additur `sine causa;' sed in veris libris non additur." Et tunc potest dici quod per nomen `irae' intelligit solam iram vitiosam sive malignam. Et, secundum Augustinum, Christus hoc innuit per hoc quod dicit `fratri,' quia "non irascitur fratri, qui peccato fratris irascitur."

 

[Quaestio;]

Posset autem hic quaeri utrum prohibeantur hic primi motus irae. Circa quod sciendum quod, secundum primam distinctionem, si praeceptum hic sumatur prout fertur absolute ad id quod homo simpliciter habere debet, qui quidem tenetur habere originalem iustitiam nisi per gratiam Christi excusaretur, sic tota infectio naturae nostrae cum omnibus motibus suis est prohibita, sicut per plures auctoritates sanctorum in materia de veniali probavi. Si vero sumatur secundum id quod Deus iterato exigit ab homine iam infirmo, sic non prohibentur, cum non sint in nostra potestate. Unde Chrysostomus dicit, "Puto autem quod non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de iracundia animi. ... Caro enim non potest obedire ut non conturbetur. ... Quando ergo homo irascitur, et non vult facere quod ira compellit, caro eius irata est, animus autem eius non est iratus."

Si vero secundum tertiam distinctionem sumatur, prout etiam inhibet venialia, tunc inhibentur primi motus pro quanto possunt a nobis vitari, quia pro tanto sunt nobis veniales. Et pro hoc facit quod dicit Chrysostomus, homilia decima sexta, quod "per iudicium et concilium significantur poenae quae sunt hic; per gehennam vero poena futura." "Ideo autem irae iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile hominem totaliter esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est; et propterea determinatam poenam non apposuit, ne videretur totaliter iram prohibere."

Si vero sumatur prout inhibet mortalia, sic solus consensus iracundus prohibetur cum his quae ex ipso manant; non tamen omnis sed quando est gravis, aut ratione mali quod infert aut inferre vult ut est mors seu mutilatio membrorum et consimilia, aut ratione excessivi affectus, aut ratione diuturnae retentionis irae; et tunc citius est mortale viro apostolico et professori evangelico quam simplici plebeio, quia praecepta ista et consimilia strictius feruntur ad illos quam ad istos, sicut alibi est probatum, et adhuc infra tangetur.

Consimilem autem modum adverte et observa in aliis praeceptis, ut non oporteat haec quae praemissa sunt saepius replicare.

 

[ii. Praeceptive]

Si ergo offers. Postquam supra locutus est prohibitive, hic loquitur praeceptive, iubens bona concordiae sollicite fieri et exquiri; quasi dicat, `prohibui quod nullum per iram offendas; si autem offenderis, praecipio ut statim sibi reconcilieris.'

Et secundum quosdam praecipit hic duo: primo scilicet quod homo laboret satisfacere et reconciliari ei quem offendit; secundo quod homo concordet pacifice ei a quo est laesus, ibi: Esto consentiens. Vel potest dici quod non praecipit nisi primum, quia de secundo agetur lege quinta et sexta, et tunc potest dici quod illud primum dupliciter exaggerat.

 

[A. Pars prima]

Primo per respectum ad damnum quod infert, quia scilicet tollit fructum bonorum operum. Facit autem haec ostendendo quod illud praemittendum est omni alii operi quantumcumque spirituali et utili, sicut est devotae oblationis donum vel sacrificium; et innuendo quod oratio vel sacrificium non prodest nec digne exercetur ab illo qui, pro posse et secundum quod debet, non satisfacit ei quem laesit. Quia frater tuus. Nomine `fratris' omnem hominem intelligit, sed praecipue fidelem.

habet aliquid adversus te. Secundum Augustinum, tunc "ipse habet adversus nos, si nos eum in aliquo laesimus; nam nos adversus illum habemus, si ille nos laeserit," et tunc, secundum eum, `non tenemur ad hoc, quia non oportet veniam postulare ab eo qui tibi iniuriam fecit, sed tantum dimittere ei sicut tibi vis dimitti a Domino quod ipse commiseris.'

relinque ibi munus tuum. Chrysostomus: "Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium. Hinc ergo perpendite quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abicitur per quod culpa relaxatur." Nota quod dicit `relinque,' non `refer' vel `reporta,' quia, secundum glossam, "quod recte offertur mutari non debet." Christus autem per hoc innuit quod actus ille non est propter hoc simpliciter intermittendus, sed differendus.

 

[Quaestiones;]

 

[i. An ad hoc implendum ad litteram teneamur]

Sed quaeritur an ad hoc implendum ad litteram teneamur. Ad quod, dicit Augustinus quod, "forte aliquis credet ita oportere fieri, si frater sit praesens; non enim diutius differri licet, cum iubearis munus tuum ante altare relinquere. Si vero sit longe absens ... utpote ultra mare, absurdum est," inquit, "credere ... munus relinquendum, quod post maria peragrata offeras Deo." Et ideo dicit quod in tali casu sufficit quod, `motibus animi vadas ad reconciliationem fratris tui, ut scilicet humili affectu te prosternas ei, in conspectu Dei cui munus es oblaturus. Quia, etiam si esset praesens, hoc oportebat fieri ad hoc quod exterior veniae postulatio et satisfactio non esset similatoria.' Est ergo sententia Augustini quod, ubi bono modo proximus potest adiri, debeat exterior satisfactio praeire; ubi vero non est opportunitas adeundi, potest differri et interim sufficit affectu et proposito sibi humiliari et reconciliari.

 

[ii. An peccat ex hoc mortaliter aut venialiter]

Sed forte adhuc quaeretur an, dato quod aliquis, habens opportunitatem illum adeundi, primo offerat aut oret aut aliquod aliud bonum opus faciat, peccatne ex hoc mortaliter aut etiam venialiter. Dicendum quod, de offensa vel ira mortali loquendo, cordialis reconciliatio mox debet fieri, ea lege qua homo tenetur statim et semper exire de peccato mortali; etsi vult facere opera digna vitae aeternae, oportet illam praeire. Exterior [reconciliatio] etiam, ubi est congrua opportunitas, debet praemitti ante susceptionem seu ministrationem sacramentorum, et praecipue celebrationis sacrificii corporis Christi et absolutionis sacerdotalis seu poenitentialis. Si vero offensa fuerit levis, tunc talis poterit esse mora et negligentia quod erit solum venialis, et talis quod viro perfecto et dato aliis in exemplum esset mortalis, et praecipue accedenti ad sacramentum altaris; quod Christus hic prae ceteris innuisse videtur, licet nondum de facto institutum esset.

 

[B. Pars secunda]

Esto consentiens. Hieronymus dicit quod, "Ubi nos habemus consentiens, in graeco est UNKNOWN CHARACTER, quod interpretatur `benevolens' aut `benignus.' "

In hac autem parte secundo exaggerat praeceptum de concordia per respectum ad supplicium ad quod ducit, et ideo primo reiterat praeceptum dicens: Esto consentiens, id est concorda et reconcilia te; adversario tuo, id est ei quem laesisti et cuius offensa tibi coram summo iudice adversatur; cito, id est celeriter; dum es in via cum eo, id est dum es in hac vita, in qua non quiescis securus sed continue curris ad iudicium cum offensa illius quae semper stat contra te in conspectu Dei.

Secundo comminatur iudicium et supplicium, utens similitudine eorum quae solent contingere in humano litigio et iudicio. Quando enim quis graviter laesit aliquem, nisi laedens mox secum pacificetur, solet laesus accusare laedentem iudici et per testes convincere. Iudex vero convictum tradit ministro seu carcerario suo, qui positum in carcere tamdiu tenet, donec ille ad plenum satisfaciat laeso. In divino autem iudicio, ipsa offensa proximi erit pro accusante et testibus, et pro tanto ipse laesus tenebit locum adversarii, nisi laedens primo satisfecerit ei si potest et iram a se repulerit antequam veniat ad iudicium. Deus vero erit ibi iudex; ministri eius angeli, sive boni sive mali; carcer vero infernus, de quo non exiet.

donec reddat novissimum quadrantem, id est donec etiam pro culpa minima solvat poenam condignam, quod est dicere, secundum Augustinum et Hieronymum, quod `numquam in aeternum inde exibit.'

Est autem `quadrans' secundum Hieronymum et Rabanum, "genus nummi quod habet duo minuta." Unde, secundum eos, sensus est: non exies inde, donec etiam minuta peccata persolvas. Unde et Chrysostomus dicit, "Si semel condemnatus fueris missus in carcerem, non solum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso," quod per `quadrantem' potest intelligi vel significari, "exigentur a te supplicia." Vel, secundum Hieronymum, `modus est loquendi, quo significatur nihil relinqui quin puniatur,' sicut cum dicimus, `Bibe,' scilicet, `usque ad faecem,' vel consimilia.

Dicit autem: ne forte tradat te, non quod Deus dubitet, sed ut per hoc innuat libertatem evadendi si volumus, et ut etiam per hoc ostendat contingentiam futuri eventus.

Notandum autem quod Augustinus, libro De sermone Domini in monte, per `adversarium' dicit intelligi `non diabolum quia cum illo non est concordandum, sed Deum vel eius mandatum,' quod nobis peccantibus adversatur, `et nobiscum in via huius vitae currit et Deus etiam nobiscum est, licet peccator non sit proprie cum eo, nisi sicut caecus est cum luce.' Dicit etiam se non videre quomodo per `adversarium' possit intelligi homo duplici ex causa. Primo quia ille non est me "iudici traditurus qui ante iudicem pariter exhibetur." Secundo quia, dato quod aliquis occidat hominem, "non erit iam tempus quomodo concordet cum eo in via, id est in hac vita. Nec tamen ideo non sanabitur poenitendo." Ad primum tamen horum patet ex supradictis, quia `tradere' dicitur pro quanto eius laesio erit causa tradendi. Ad secundum etiam patet ex praedictis, tum quia, quando praecipitur quod concordet cum eo in via, intelligitur prout fieri potest ita quod non remaneat ex parte laedentis, tum quia ipsa offensa, seu ipse in quantum est offensus, quodammodo cum eo vadit, etiam si sit mortuus, in quantum semper est causa sibi ad poenam, nisi iram, quam in eum habuit, a se repellat et offensam in eum factam expiet.

 

[Quaestiones;]

Quaeritur autem de gradibus peccatorum suprascriptis, an videlicet opus extrinsecum addat aliquid reatus vel culpae supra actum peccati interiorem. Quaerunt etiam hic aliqui an sit gradus in peccatis et in poenis, sicut Christus hic innuere videtur.

 

[i. An sit gradus in peccatis et in poenis]

Ad hoc ultimum primo dicendum quod quidam haeretici et etiam Stoici dixerunt omnia peccata esse paria; inter quos fuit Tullius in libro De paradoxis, dicens quod, `Sicut virtutes sunt pares, sic et vitia oportet esse paria. Virtutes autem pares esse,' dixit `quia virtus est quaedam rectitudo; recto autem nihil est rectius.'

Item arguit quod, `Peccare est quasi transire lineas rationis et limites honestatis; quam longe autem progrediaris, cum semel transieris, ad augendam culpam transeundi nihil pertinet.'

Item ait, `Peccare nemini licet; ergo uno tenetur, scilicet quia non est licitum. Sed hoc quod dico non licitum, non maius nec minus fieri potest. Si ergo ex eo peccata nascuntur, aequalia esse oportet.' Item, omnes mortes privatione vitae sunt pares, et omnes caecitates privatione visus sunt pares; ergo omnia peccata privatione boni sunt paria.

Item ait Tullius quod, `Licet id in quod peccatur possit esse aliquod alio minus aut maius, peccatum tamen ex hoc non minuitur vel augetur.' Quod probat tali exemplo: `Si gubernator evertat navem onustam auro aut palea, in re aliquantulum differt, id est in damno, sed inscientia gubernatoris nihil interest.' Sed ratio est sicut gubernator, vita vero sicut navis, res vero in qua peccatur velut onus navis; ergo quantum ad errorem rationis, erit indifferentia in peccatis.

 

[Responsio auctoris]

Sed istud, tam de virtutibus quam de peccatis, est contra fidem et reprobatum a sanctis; quod, quia de se est evidens, eorum auctoritates non curo adducere. Est etiam contrarium rationi naturali et interiori sensui, quo omnes plus detestantur et vituperant unum peccatum quam aliud et maiori poena dignum iudicant.

Sciendum igitur quod quaedam peccata sunt aliis maiora ex ratione sui generis, quaedam vero ex ratione circumstantiarum:

Ex genere quidem est maius illud cuius obiectum proximum est peius sive illud quod per viam oppositionis fertur in obiectum divinius et finalius, et hoc modo peccata quae immediate vadunt contra Deum, ut est odium Dei, sunt maiora quam illud quod vadit in proximum, sumpta tamen proportionaliter.

Item illud quod ex sua ratione specifica gravius fertur contra idem bonum obiectum aut circa idem malum obiectum est ex suo genere gravius altero, ut Dei blasphemia peior est quam periurium, et occisio hominis quam alia percussio eius.

Item illud in cuius ratione includitur maior privatio spiritualium bonorum est maius; et hoc modo infidelitas est ex genere suo maior, quia, privando fidem, privat spem et caritatem et omnia bona quae in fide fundantur.

Item illud quod ex suo genere plus disponit ad amplius et irreparabilius praecipitium, ut desperatio et obstinatio.

Ex circumstantia vero est peius illud quod plures aut enormiores aut intentiores circumstantias malas habet. Propter primum peior est prodigus, qui dat quod non debet et cui non debet, quam ille qui solum alterum horum facit. Propter secundum peior est ille qui idem crimen committit propter peiorem finem, quam ille qui hoc facit propter bonum finem vel propter minus malum. Propter tertium peior est ille qui multum rapit quam ille qui parum, aut ille qui ardentiori et improbiori voluntate idem malum facit quam ille qui remissa voluntate hoc facit.

 

[Responsiones ad argumenta Tullii]

Ad primum igitur dicendum quod, dato quod virtutes in eodem essent pares sicut quidam volunt, non tamen propter hoc peccata essent paria, quia in peccato sunt duo, scilicet aversio et conversio, ac privatio et positio. Licet ergo peccata ratione eius quod ponunt et ad quod convertunt essent paria, respectu tamen eius quod privant et a quo avertunt essent imparia. Verius tamen est dicere virtutes esse impares, teste Apostolo I Cor.13:[13], ubi dicit quod caritas maior est omnibus virtutibus. Humilitas etiam a sanctis praefertur castitati; unde Bernardus praefert Mariae humilitatem suae virginitati. Et I Tim. ultimo [6:6] pietas praefertur abstinentiae et austeritati; et castitas etiam virginalis praefertur coniugali I Cor.7:[25-40]; et paupertas evangelica praefertur a Christo recto usui possessionum et divitiarum. Quod autem dicitur, quod recto nihil est rectius; hoc verum est in rectitudine diversionum corporalium quae consistit in ordine indivisibili, sed non in rectitudine spirituali; alias rectitudo virtutis quae est Deus non esset maior rectitudine nostrae virtutis.

Secundum igitur maioritatem virtutum, peccata eis directe opposita sunt maiora, quia in idem obiectum proximum contrario modo tendunt; obiectum autem proximum virtutis superioris aut est altius, aut virtus ex sua specie altiori modo tendit in illud; et consimiliter vitium, superiori virtuti directe oppositum, aut in maius obiectum peccat, aut in idem graviori modo. Est etiam peius quia maiorem virtutem privat.

Ad secundum dicendum quod, sicut ratio habet certos limites in agendis, sic habet fortiorem aspectum contra nimiam elongationem ab illo limite quam contra parvam. Rursus limes eius non est ita in indivisibili sicut est limes linearis; immo habet competentem latitudinem extendentem se ad perfectos et imperfectos. Item, licet per aspectum ad suum contrarium habeat limitem, non tamen per respectum ad incrementum et intentionem suae perfectionis seu adhaesionis ad suum formale obiectum, nisi solum illum limitem quem dat ratio creatae essentiae et ratio sui subiecti.

Ad tertium dicendum quod quamvis non licitum, pro quanto dicit solam negationem, non sit proprie maius vel minus; quantum ad illud tamen in quo illa negatio fundatur, est dare maius et minus, ac per consequens et in ipsa.

Ad quartum dicendum quod duplici modo una privatio potest esse maior alia. Primo quia rem nobiliorem privat, sicut mors maior est caecitate. Secundo quia subiectum suum fortius elongat a perfectione quam privat, et quia ipsum plus reddit indispositum et magis impossibilem ad recuperandum habitum quem privat. Et quantum ad hoc secundum, omnes mortes et caecitates sunt pares, quia earum expulsio et habituum privatorum restitutio est agenti naturali aequaliter impossibilis, nisi forte detur quod aliqua caecitas sit per naturam curabilis. Utroque tamen modo peccata sunt imparia, quia unum privat rem nobiliorem quam alterum, loquendo de eo quod privat primo et per se. Unum etiam reddit plus indignum gratia Dei quam aliud, et plus elongat ab ea et fortius alligat in malo, et sic per consequens magis indispositum reddit ipsum ad suscipiendum gratiam et ad cooperandum gratiae.

Ad quintum dicendum quod exemplum Tullii dupliciter peccat, seu ratio sua per exemplum deducta:

Primo quia, quantum ad proprium regimen navis, quod sibi competit in eo quod navis, nihil facit maior vel minor pretiositas oneris; licet ad hoc benefaciat diversimoda gubernabilitas onerum, quia aliter est gubernanda navis parum onerata, aliter multum onerata, et ideo aequalis indiscretio potest esse in periclitatione navis onustae re pretiosa et re vili.

Secundo peccat, quia in peccato potius attenditur peccatum voluntatis quam rationis. Unde, dato quod ex pari indiscretione utraque navis periclitaretur, non propter hoc sequitur quod ex pari negligentia et contemptu voluntatis hoc procederet. Immo, ceteris paribus, iudicabitur negligentior ille qui, circa navem melioribus rebus onustam, maiorem curam et diligentiam non adhibuit.

 

[ii. An opus extrinsecum addat aliquid reatus vel culpae supra actum peccati interiorem]

Ad primam autem quaestionem dicendum quod opus extrinsecum potest diversimode addi ad actum internum. Primo, addendo ei incrementum actus interni (et maiorem eius intentionem aut continuationem) aut reiterationem consimilis actus interioris; et utroque horum modorum non est dubium quin addat aliquid culpae et reatus. Secundo modo potest addere solum opus extrinsecus. Sed tunc sciendum quod opus extrinsecus est duplicis generis, unum quod in se includit notabilem imperfectionem et experientiam sensualis appetitus, ut est actus fornicarius; aliud vero est quod in se necessario hoc non includit, licet possit sibi annecti, et forte ut frequentius annectatur ut est furtum vel rapina vel convitium.

Si igitur hoc ultimum solum addatur actui interiori, tunc, dato quod ita, sit nullum augmentum culpae formalis ei additur sed solum quiddam materiale. Si vero primum genus operis ei addatur, tunc ei additur quiddam vitiositatis formalis, sed non culpae formalis proprie sumptae, quia illa solum est in actu et habitu voluntatis superioris, licet quoad sua materialia sit in aliis actibus et potentiis.

Et quantum ad hoc, credo quod sicut sensualis experientia martyrii addit promerentiam alicuius actualis gloriae ad actum et habitum interiorem, sic sensualis experientia libidinum addit aliquid reatus et poenae. Quidam tamen doctores hoc ascribunt maioritati interioris actus, quia dicunt quod in huius experientia semper intenditur actus interior voluntatis.

An autem primum genus operis aliquid addat reatus vel poenae, opinor quod non, et intelligo hoc quando nulla nova experientia malitiae sensualis per ipsum additur interiori actui. Unde Chrysostomus super Matthaeum dicit, "Voluntas est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo: opera autem testimonia sunt voluntatis. ... Non ergo quaerit Deus opera propter se, ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est Deus."

Quidam etiam magnus doctor in Summa sua dicit quod, `Ubi voluntas est perfecta, ita quod operaretur si posset, et solum ab operando desistit quia non adest ei facultas exterior operandi, tunc defectus exterioris actus est simpliciter involuntarium.' "Involuntarium autem, sicut non meretur poenam vel praemium in operando bonum aut malum, ita non tollit aliquid de praemio vel de poena, si simpliciter et omnino sit involuntarium;" et hoc modo dicit praedictum verbum Chrysostomi esse verum.

Si tamen obiciatur -- quod actus exterior qui est ex genere suo bonus habet de se quamdam bonitatem moralem, et econtra actus exterior ex genere suo malus habet ex se et in se aliquam malitiam moralem, ergo talis actus semper addit ad interiorem aliquam bonitatem vel malitiam -- dicendum quod non est intelligendum quod huius actus exteriores, secundum se et absolute, habeant in se aliquam bonitatem vel malitiam moralem, quia tunc, si fierent ab amente vel a bestia aut ab infante, haberent illam. Sed ex hoc dicuntur ex genere boni, quia ex suo genere habent quamdam ordinabilitatem ad bonitatem et virtutem et ad eius causalitatem, et econtra est de his qui sunt ex suo genere mali. Vel potest dici quod ex se habent bonitatem obiectivam sed non actualem seu actionalem sive affectivam, licet hoc secundum rem sit idem cum primo.

Secundum hoc ergo intelligendum est quod Christus sub additione exterioris operis includit aliquam additionem malitiosam actus interioris, ut sit sensus quod ille, qui sic in corde irascitur quod tamen non vult iram suam in opus extrinsecum diffundere, non tantum punietur, sicut ille qui ex propria voluntate etiam hoc facit. Et consimiliter est de illo qui, licet velit in aliquod modicum signum irae prorumpere, non tamen vult in magnum; hic enim, ceteris paribus, minori poena dignus est quam ille qui voluntarie in magna signa irae prorumpit.