Petri Iohannis Olivi, Lectura super Mattheum
(105ra)Capitulum sextum decimum et continet in se septem questiones.
Et dimissa turba. In hac parte occasione cuiusdam questionis Christo facte, Christus ostendit curiosa esse abicienda; sed distinctiones temporum secundum distincta opera Dei in populo suo esse subtiliter discernendas et examinandas. Et in hac primo ostenditur locus; secundo, Phariseorum accessus, et questio curiosa ibi, Et accesserunt; tertio subditur Christi responsio ibi, At ille respondens; quarto, eorum a Christo derelictio ibi, Et relictis illis; quinto, discipulorum super cavenda doctrina Phariseorum instructio ibi, Et cum venissent, ubi etiam instruuntur super intelligendis virtutibus et operibus Christi. Dicit ergo, Et dimissa turba, Chrysostomus: Sicut post miraculum quinque panum Dominus turbas dimisit, ita et nunc nec recedit pedes, sed navigio, ne turba eum sequatur. Et venit in fines Magedon, Marci octo dicitur quod venit in partes Dalmanuta. Sed dicit Augustinus quod idem locus per utrumque nomen significatur, unde et dicit quod plerique libri habent Magedii. Est autem Mageda secundum Rabanum regio circa Gerasam. Et accesserunt ad eum Saducei temptantes, an scilicet posset facere signum quod querunt ut signum de celo. Secundum Remigium, hoc est illud quod Iohannis sexto post miraculum de quinque panibus refertur ubi dicunt Christo, Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi, et ubi dicunt ei, quod Deus dedit patribus panem de celo, id est manna, et ideo dicit Remigius quod hic petunt a Christo signum de celo id est quod faciat ut uno die vel duobus pluat manna ut totus populus pascatur. Vel potest dici quod querunt aliquod signum sublime, utpote quod sol stet sicut tempore Iosue, aut quod retrocedat sicut fecit tempore Ezechie.
At ille respondens, in hac responsione Christus, ex scientia et discretione eventuum temporalium, et corporalium seu exteriorum, arguit Phariseos de ignorantia eventuum et temporum spiritualium; secundo, exprobrat eos de curiosa signi petitione, negando quod querunt ibi, Generatio mala. Dicit, ergo facto vespere. Ieronimus dicit quod hoc apud Grecos in plerisque codicibus non habetur. Et est sensus secundum Ieronimum ex elementorum ordine et consonantia possunt prenosci dies sereni et pluviosi. Scribe autem et Pharisei, qui videntur legis esse doctores ex prophetarum vaticinio non possunt cognoscere salvatoris adventum. Vel sic secundum Chrysostomum, sicut in celo aliud est signum serenitatis aliud pluvie, ita et in me putare oportet. Nunc enim in primo adventu hiis signis que in terra sunt opus est, que autem in celo sunt conservantur tempori secundi (105rb) adventus. Nunc enim sicut medicus veni, tunc autem sicut iudex adero, propter quod nunc occultus veni, et ideo nunc non est opus talium signorum. Quia nunc veni mori et que abiecta sunt pati et ideo subdit quod non dabitur eis nisi signum sue mortis prophete, quod fuit figuratum per signum Ione quando fuit tribus diebus in ventre ceti. Sed contra hoc videtur esse quod Luce duodecimo dicitur quod Christus dicebat ad turbas, Cum videritis nubem orientem ab occasu. Hic vero dicitur quod dixit hoc Phariseis. Dicendum quod illud fuit aliud ab isto. Unde et aliud exemplum est illud ab isto, et illud fuit dictum in alia serie narrationis quamvis posset dici quod hoc et illud simul fuit dictum ad turbas et Phariseos.
Queritur etiam quomodo sit verum quod rubor celi serotinus sit signum serenitatis; rubor vero matutinus sit signum tempestatis? Quidam dicunt quod rubor serotinus apparet in sero, quia vapor propter calorem precedentis diei est adustus, et ideo rubet quando tangitur a radio solis. In mane vero significat vaporem esse frigidum propter frigiditatem et humiditatem noctis precedentis. Quando autem vapor est adustus, tunc deficit materia pluvie. Sed contra hoc arguitur quia dies hiemalis est frigidior quam nox estivalis, ergo rubor matutinus estivi temporis minus significat pluviam, quam rubor serotinus diei hiemalis. Alii dicunt quod huius signa intelliguntur non ut semper, sed ut frequentius et sub certis circumstantiis. Dicunt etiam quod de sero fit rubor ex defectu radii occumbentis et recedentis et apparentis super paucum et tenuem et siccum vaporem. De mane vero propter fortitudinem radii accedentis ad nostrum <h>emisp<h>erium non potest hoc fieri nisi super multum et grossum et humidum vaporem, nisi forte fieret solum in initio orientis, et circa auroram. Potest etiam dici quod est rubor letificans, et cum facie serena resplendens, et est rubor contristans et cum facie aeris terra et gravi apperens, et de hoc solo dicitur hic quod est signum tempestatis. Unde hic dicitur, Rutilat enim triste celum, id est cum quadam apparentia seu facie tristi. Nec veritas huiusmodi signi multum spectat ad verbum Christi, quia ipse non dixit hoc, nisi ut referens commune iudicium, et vulgarem sententiam illorum. Idem autem dixit signum in diversis terris potest significare contraria. Unde in quibusdam terris nubes veniens ab occasu non est signum imbrium, sicut est in terra Palestine que habet mare magnum ab occidente.
Queritur etiam quare Christus reprehendit eos. Quia non probant tempus adventus Christi cum illud ab homine non posset probari aut sciri nisi per spiritualem revelationem. Dicendum quod quamvis antequam Christus advenisset non posset ab eis omnino particulariter presciri. Ex quo tamen venerat et docebat poterat conferre omnia que apparebant in Christo ad verba prophetarum et ad iudicium recte rationis, et ad sensum seu gustum divini spiritus et virtutum suarum si Dei spiritum et eius virtutes habuissent sicut habere debebant. Et ideo Luce nono decimo Christus predicit (105va) Ierosolimam destruendam eo quod, non cognoverit tempus visitationis sue. Sciendum ergo quod Deus in scripturis dedit signa notabilium temporum futurorum, per que antequam venerint tempora illa possunt in generali a spiritualibus et sapientibus diiudicari conditiones illorum temporum et precipue quando notabiliter appropinquant. Unde in Psalmo dictum est, dedisti mentuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus, et cetera. Et Christus, Matthei viginto quarto et Luce viginto uno premisso quod, erunt signa in sole et luna, subdit, Ita et vos cum videritis hec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei et hiis fieri incipientibus respicite levate capita vestra quoniam appropinquat redemptio vestra. Postquam vero venerint tempora illa possunt etiam discerni in particulari a viris fidelibus et spiritualibus et diligentiam et humilitatem debitam ad hoc adhibentibus, alias sue culpe cecitati debent hoc imputare. Unde Ieremie octo contra huiusmodi excecatos dicitur, miluus in celo cognovit tempus suum. Turtur et irundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Dei. Pro doctis vero dicitur Danielis duodecimo, Clausi sunt signatique sermones usque ad tempus prefinitum eligentur et dealbabunt et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent porro docti intelligent. Et de hiis premiserat, qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti. Et supra <un>decimo, populus autem sciens Dominum suum optinebit et faciet et docti in populo docebunt plurimos, licet paulo post subdatur et de eruditis ruent. Sed hoc fiet ad maiorem probationem electorum. Unde subditur, Ut conflentur et eligantur et dealbentur, scilicet electi, de quibus promiserat quod applicabuntur eis multi fraudulenter.
Generatio mala et adultera, scilicet a vero sponso, et a vera fide et copula sui sponsi, id est secundum Glosam incredula, et habens intellectum carneum seu erroneum quasi virum suum, non dabitur ei nisi signum Ione prophete. Contra alia multa signa et quasi inumeralia fecit Christus coram eis. Dicendum quod hec negatio non intelligitur nisi respectu signorum que illi querebant. Unde Rabanus dicit: Non generationi illi signum celeste datur quale querebant, quibus multa signa dedit in terra; sed generationi querentium Dominum, id est apostolis quibus cernentibus ascedit in celum, et Spiritum Sanctum misit. Sed adhuc contra hoc esse videtur, quia in morte Christi sol obscuratus est contra naturam cum esset luna quinto decimo, et hoc fuit Iudeis notissimum. Dicendum quod in signo quod illi querebant intelligebant ipsi, quod Christus magnificaret et glorificaret se coram eis, sicut facturus est Anti-Christus, et sicut sperabant messiam futuram. Et respectu huius dicit Christus quod nullo modo hoc fiet, sed potius oppositum, tum quia ipsi meruerant excecari, tum quia Christus venerat humiliari et occidi et non temporaliter dum hic viveret exaltari. Et ideo signum sue passionis debuit preire signa sue resurrexionis et glorie. Et relictis illis abiit. Secundum Rabanum, in aliis locis dicitur quod dimissis turbis abiit, sed hic (105vb) dicitur quod reliquit eos tanquam in suo errore obstinatos.
Nota pro misteriis quod secundum Augustinum rubor vespertinus significat passionem Christi, que fuit in fine synogoge seu in primo adventum per quam gratia datur. Rubor vero tristis in mane significat quod in die iudicii quando incipiet mane alterius vite per ignem precedentem, tempestas iudicii super reprobos veniet. Vel secundum Glosam, in mane resurrexionis Christi triste rutilat celum, id est patiuntur apostoli; ex quo potuit cognosci quod tempestas erat futura super Iudeos et alios impios, quia si Christus parcit suis bonis quin patiantur, constat quod non parcet impiis in futuro, iuxta illud prima Petri quarto, Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei, si autem primum a nobis quis finis eorum qui non credunt Dei evangelo. Vel rubor de sero designat hilaritatem et zelum et effusionem sanguinis sui, per quod dies huius vite carnalis finitur. In mane vero significat iram sanctorum inpacabilem contra rebrobos quando, stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt. Nota etiam quod scribe superficiem celi, id est corticem scripturarum noverant, sed significationes spiritualium sensuum Christi ibi non videbant neque videre volebant. Et simile erit circa finem carnalis ecclesie, et ideo non dabitur eis signum nisi passionis electorum, et relinquentur sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario.
Obliti sunt panes accipere. Marci octo dicitur quod, nisi unum panem non habebant secum in navi. Querit Ieronimus quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam, et venerunt in Mageda inde postea navigantes? Et respondet quod credendum est scripture dicenti quod obliti sunt eos tollere.
A fermento Phariseorum et Saduceorum, id est a vetusta et corrupta et corruptiva doctrina eorum, iuxta illud prima Corinthii quinto, modicum fermentum totam massam corrumpit. Expurgate vetus fermentum et post epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie, et cetera. Ex quo nota quomodo Christus idem accipit nunc in bono, nunc in malo; quia supra tertio decimo sumpsit fermentum in bono. Sicut enim fervor caritatis et sapientie Dei trahit ad se populum, sic et fervor malitie et erroris populum sibi conformat. Nota etiam quod in Marco additur, Et a fermento Herodis.
Sciens autem Iesus, scilicet cogitationes eorum. Modice fidei, tum quia de ipso et de eius verbo carnaliter cogitabant, ac si ipse indigeret panibus, et ac si doceret eos de carnalibus solicitari, et ac si timeret ex cibis Phariseorum coinquinari vel potionari. Sed quare Christus dixit eis sic obscure, Cavete a fermento Phariseorum. Potest dici primo, quod hoc dixit ut sumeret occasionem ostendendi eis, quod nondum intelligebant virtutem eius per quam panes multiplicaverat. Unde ipse dicit eis, Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum, et cetera. Et Marci capitulo sexto ubi narrat quomodo stupebant quia viderant eum ambulantem supra mare, subdit, Non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcecatum. Secundo, dixit hoc ut sub ratione fermenti sensibilius advertant vim pestiferam doctrine Phariseorum. Nondum intelligitis neque recordamini, et cetera. Glosa: neque misterium (106ra) intelligitis neque virtutem miraculi de panibus in memoria habetis. Et secundum Ieronimum dicendo quare non intelligitis occulte docet eos quid significent quinque panes et septem panes ex quibus sunt pasti sunt homines. Si enim fermentum Phariseorum et Saduceorum non corporalem panem, sed traditiones perversas, et heretica dogmata significat, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significent?
Tunc intellexerunt, et cetera. Chrysostomus: Ut discas quantum in discipulis potuit increpatio Christi et qualiter eorum mentem dormientem erexit, audi quid sequitur, Tunc intellexerunt, et cetera, quamvis Christo hoc non interpretante. Increpatio ergo Domini eos a Iudaicis observationibus abduxit et attentiores reddidit, et a parva fide eos eripuit ut non timeant, si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane soliciti sint, sed hec universa despiciant.
Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi. Hec est octava pars principalis de decursu predicationis Christi in qua narratur glorie Christi reseratio. Et primo, reseratur eius vera divinitas per Petri solemnem confessionem; secundo, passionis sue future virtuositas et resurrexionis eius novitas, per eius apertam predicationem ibi, Exinde cepit Iesus ostendere; tertio, sue celestis glorie claritas et suavitas per sui mirandam transfigurationem capitulo septimo decimo, Et post dies sex; quarto, omnium miraculorum peragendorum plena potestas ibi, Et cum venisset ad turbam; quinto, evangelici status perfecta libertas ibi, Et cum venissent Capharnaum. In prima, primo premittitur discipulorum a Christo interrogatio quia scilicet sentiant alii de ipso; secundo, subditur opinionum diversarum a discipulis recitatio ibi, At illi dixerunt; tertio, querit ab eis quid ipsi sentiant de eo ibi, Dicit illis Iesus; quarto, subditur Petri confessio ibi, Respondens Symon Petrus; quinto, commendatur eius confessio et fit ei virtutis et auctoritatis miranda promissio ibi, Respondens autem Iesus; sexto, precipitur eis huius veritatis occultatio ibi, Tunc precepit.
De hac questione et confessione habetur Marci octo et Luce nono, In partes Cesaree Philippi, ad differentiam alterius Cesaree que est Strationis est autem dicta Philippi quia secundum Chrysostomum et Ieronimum, Philippus frater Herodis tetrarche in honore Tiberii Cesaris eam Cesaream Philippi que nunc Paneas dicitur appellavit. Magister Historiarum dicit quod iste Philippus construxit eam in aquilonari termino Iudee. Et Ieronimus dicit quod est in provincia Fenicis ad radicem montis Libani, ubi oriuntur duo fontes Ior et Dan qui postea sub montibus Gelboe iuncti Iordanem efficiunt.
Dicit autem Chrysostomus quod ideo Christus interrogavit ibi discipulos, extra scilicet terram Iudeorum, ut absque omni timore libere dicerent quod habebant in mente; potest etiam dici quod hoc fecit in signum, quod extra Iudeos in gentibus erat eius deitas predicanda et revelanda. Et in signum quod in urbe cesaris, scilicet Rome, erat fides Petri et Christi ecclesia fundanda. Sed videtur huic contrarium, quia Marcus dicit quod venerunt in castella Cesaree et in via interrogabat eos. Lucas vero dicit quod cum esset solus orans interrogavit illos. Et respondetur quod hoc non fuit in Cesarea, sed in partibus eius, id est in teritorio eius, et licet (106rb)Christus oraret nichilominus fuit in via.
Unde Augustinus dicit quod hoc solum habet movere eum qui nunquam oravit in via; aliqui tamen dicunt quod forte bis quesivit hoc a discipulis, Quem dicunt homines esse. Secundum Origenem, ideo primo querit ab eis quid alii sentiant, primo, ut ex hac apostolorum responsione nos discamus diversas opiniones fuisse tunc apud Iudeos de Christo; secundo, ut ex hoc exemplo doceamus inquirere et perscrutari quid sentiant alii de nobis ut si quid mali de nobis dicitur occasiones illius tolleamus, si quid autem boni eius occasiones augeamus. Discipuli autem seu socii a quibus est hoc querendum exemplo apostolorum instruuntur ut qualescumque opiniones audiverint foris de suis rectoribus referant eis. Secundum autem Rabanum ideo discipulos quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errantium probarentur discipuli veritatem sue confessionis non de opinione vulgata traxisse, sed de ipso Dominice revelationis archano. Post hoc autem eos quid de se sentiant interrogat, ut pro confessione vere fidei eos digna mercede remuneret. Non enim quasi nesciens quid ipsi vel alii de eo sentirent eos interrogavit. Potest etiam dici quod hoc fecit ut per responsionem eorum solemnem eorum fides esset stabilior, et ut pateret quomodo altius et verius sentiebant de eo pre ceteris. Et ut ostendat quod confessio fidei est necessaria ad salutem. Et ideo interrogando exigit eam ab eis.
Dicit autem Chrysostomus quod non a principio eos de hoc interrogavit, sed postquam multa signa fecit et multa locutus est eis de sua deitate. Et postquam multe opiniones de eo inter turbas currebant a quibus ipsi debebant apparere distincti. Dicit etiam quod non dicit quem me dicunt Scribe et Pharisei sed, quem me dicunt homines esse, quia licet plebs non sentire alte de Christo, secundum quod Christum decebat tamen a nequitia erat libera, sed opinio Phariseorum de Christo erat plena multa malitia. Dicit autem Ieronimus quod non dicit quem me dicunt homines, sed quem dicunt esse Filium hominis, ne iactantur de se querere videretur. Sed contra hoc arguitur quia Marci octo dicitur, Quem me dicunt esse homines, et Luce nono, Quem me dicunt esse turbe. Potest dici salvando dictum Ieronimi quod Marcus et Lucas referunt mentem Christi potius quam verbum. Si tamen Christus hoc dixit sicut Marcus et Lucas dicunt, sciendum quod bene scivit Christus sic dicere non solum absque omni iactantia, sed etiam absque specie omnis iactantie et precipue cum loqueretur ad eos qui erant sibi familiarissimi et quasi unum cum eo.
Alii Iohannem Baptistam, et cetera. Ieronimus dicit se mirari quare quidam credunt causas istorum errorum seu opinionum, cum ita potuerint turbe erronee opinari ipsum esse Heliam vel Ieremiam sicut Herodes erronee putavit ipsum esse Iohannem. Et certe error est quod inconstans et ex levibus et variis causis surgit. Ex aliqua tamen similitudine Christi ad aliquod illorum facta potuerunt iste opiniones (106va) surgere.
Nota autem quod iste opiniones et varietates earum ostendunt quod Christus etiam tunc transcendebat intelligentiam hominum. De re enim occulta et trascendenti, et per quasdam efficacias et refulgentias stuporem intuentibus et audientibus incutiente, solent varie opiniones esse, ita quod licet magna luce inde dicantur, pauci tamen ad veritatem talis rei pertingunt.
Respondens Symon. Chrysostomus dicit quod quando Christus de opinione plebis interrogat omnes respondent, sed ubi sententiam eorum, querit Petrus tanquam os apostolorum et caput pro omnibus respodet. Et nota quod ex modis quos Petrus legitur habuisse ad Christum et Christus ad Petrum patet quod Petrus quadam auctoritate et constantia et fervore fidei et amoris ad Christum ceteris preeminebat, ita quod hoc erat evidens inter eos. Christus etiam se habebat ad eum quasi ad principalem, et ideo Petrus plerumque loquitur pro omnibus non solum propter fervorem maiorem sed etiam propter quandam imaginem auctoritatis quam inter eos habebat.
Tu es Christus, et cetera. Confitetur eius officium et dignitatem regalem et pontificalem, et respectum eius ad legem et prophetas dicendo tu es Christus, quia messias Hebraice idem est quod christus Grece et unctus Latine. Et erat apud Iudeos nomen unctorum in reges et pontifices et antonomatice erat nomen illius quem lex et prophete promittebant tanquam salvatorem Iudeorum et totius orbis venturum. Dicendo autem Filius Dei vivi, confitetur eius consubstantialitatem cum Deo Patre et personalem distinctionem et proprietatem originalem. Non enim intendit dicere quod sit filius Dei per adoptionem aut per participationem singularem quia tunc non fuisset ista confessio ita commendata a Christo. Sed potius confitetur eum esse Filium Dei conaturalem et consubstantialem et coequalem. Dicit autem vivi, secundum Ieronimum, ad differentiam falsorum deorum qui putantur dii sed mortui sunt ut est Saturnus et Venus et cetera idolorum portenta. Vel secundum Origenem in hoc tenuit morem scripture in quo sepius dicitur, Vivo ego dicit Dominus. Dicebatur autem vivus per supereminentiam qua supereminet omnibus habentibus vitam, quia ipse est supersubstantialiter vita immensa et omnino immortalis et indefectibilis et fons vite. Ergo Petrus confitetur utramque Christi naturam et unam eius personam in suo sublimi. Christus enim spectat ad eum in quantum homo. Filius vero nomen est persone, sed filius Dei vivi est designativum consubstantialis deitatis cum Patre.
Respondens autem Iesus, et cetera. In hac responsione Christus laudat Petrum, primo a fidei sue sublimi origine et claritate dicens, Quia caro, et cetera; secundo, a fidei soliditate dicens, Tu es Petrus; tertio, a totius ecclesie seu edificii ecclesiastici fundamentalitate dicens, et super hanc petram; quarto, a trimphali victoriositate ibi, Porte inferi; quinto, promittit ei summam et singularem ligandi et solvendi seu claudendi et aperiendi auctoritatem ibi, Et tibi dabo. Nota autem quod Christus laudat confessionem Petri, primo, ad magis incitandum omnes ad constantiam (106vb) et amorem fidei; secundo, ad maiorem confirmationem confessionis premisse; tertio, ad ostendum preexcellentiam fidei et clare confessionis eius et ad ostendendum quam placens est Christo; quarto, ad maiorem manifestationem et condignam commendationem fidei Petri. Ex hoc enim magis apparet ex quam alto corde et quam claro predicta confessio manavit a Petro. Quinto, ad ostendendum quomodo Christus coram Patre in celis confitebitur eos qui constanter ipsum confitentur. Sexto, ad ostendendum quod sicut mens se habet ad Deum, sic Deus ad eam. Unde quanto ferventius quis tendit in eum, tanto et Deus efficacius se ingerit ei, et tanto plus acceptat et magnificat eum, et precipue si sunt ad altum statum vel officium elevandi sicut erat Petrus. Septimo, ut singularis presidentia Petro danda super omnes ex ore Christi sumeret originem et promulgationem.
Symon barIona. Secundum Ieronimum, dictus est bariona, id est filius Iohannis. Unde alibi dicitur, Symon Iohannis diligis me, et cetera, et dicit quod quidam volunt quod littera esse deberet bariohanna, sed scriptorum vitio est depravatum. Dicit tamen quod sive hoc sive illud sit bene convenit Petro, quia Iona interpretatur columba et Iohanna vero Domini gratia. Dicit autem Chrysostomus quod vanum esset dicere tu es filius Ione vel Iohanne, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter est Christus Filius Dei et eiusdem substantie cum Patre, sicut Petrus erat naturalis filius Ione.
Quia caro et sanguis non revelavit tibi, id est non carnali affectu vel opinione ductus hoc sensisti et dixisti. Nec ab aliquo homine aut tuo humano sensu vel ingenio hoc didicisti seu investigasti. Sed Pater meus qui est in celis. Secundum Chrysostomum, si Petrus non esset confessus Christum proprie ex patre natum, non esset hic revelatione opus nec beatitudine dignus esset. Revelatio autem hec facta fuit per impressionem ferventis fidei et singularis illustrationis factam in corde Petri.
Et ego dico tibi. Nota quod Christus se habet hic ut rex magnificus qui se honorantem statim magnifice remunerat. Quia tu es Petrus. Secundum Augustinum, sexto libro De concordantia evangelorum, Petrus non accepit hoc nomen hic sed ubi Iohannis scilicet dicitur, tu vocaberis Cephas, id est Petrus. Quidam tamen dicunt quod ibi fuit predicta vel promissa illa cognominatio, sed quando ex discipulis elegit duodecim in apostolos tunc fuit impositum sibi nomen. Unde Marci tertio dicitur quod imposuit Symoni nomen Petrus. Et Luce sexto, ubi numerantur duodecim iam electi dicit Symonem quem cognominavit Petrum. Hic vero nomen impositum confirmavit, vel tunc virtutem nominis sibi inesse ostendit. Dictus est enim Petrus, quasi petrosus vel saxeus, id est fortis et solidus sicut petra. Nota autem quod Petrus non est nomen Hebraicum, sed Grecum et Latinum. Unde Rabanus, idem est Grece sive Latine Petrus quod Cyriace Cephas quod nomen in utraque lingua a petra derivatum est. Quod autem non sit Hebraicum probat Remegius primo ex hoc quia in Hebreo p non exprimitur , sed loco eius f ponitur. Unde pilatum dicunt filatum. Secundo, quia Iohannes narrat Christum dixisse, Tu vocaberis Cephas, et ipse de suo addit quod interpretatur Petrus. Et super hanc petram, id est super fidei (107ra) tue solidam confessionem secundum Chrysostomum, vel secundum Augustinum super hanc petram quam confessus es, id est super me de quo dicitur, Petra autem erat Christus. Uterque autem sensus verus est licet aliter et aliter. Quia aliter edificata est ecclesia in Petro, aliter in Christo.
Et porte inferi non prevalebunt adversus eam, id est nullum realiter filium ecclesie in te fundate potuerunt ad se trahere, quasi diceret omnes veri filii eius salvabuntur ita quod non intrabunt portas inferi. Vel per portas inferi possunt intelligi demones aut quicumque principes malitie vel erroris ut fuerunt tyranni et heresiarche, quia per istos intrant ceteri ad collegium malorum, sicut per portas intrat homo civitatem. Vel secundum Ieronimum, per portas possunt intelligi vitia et potissime principalia seu capitalia. Vel secundum Rabanum porte sunt tormenta et blandimenta persecutorum et prava infidelium opera et colloquia, quia iter perditionis ostendunt. Est ergo sensus quod nulla damnatio vel temptatio sibi prevalebit. Secundum autem Originem potest hoc referri tam ad Petrum quam ad ecclesiam, quia contra neutrum porte prevalent inferorum. Dicit autem Cyrillus quod sicut Christus promisit ita ecclesia Petri ab omni seductione immaculata manet super omnes prepositos et episcopos et primatos ecclesiarum in suis pontificibus in plenissima fide et auctoritate Petri. Et cum alie ecclesie quorumdam errore sint verecundate, ista semper manet constabilitata omnia opturans ora hereticorum.
Et tibi dabo claves regni celorum, id est plenam auctoritatem super ecclesiam que dicitur regnum celorum et plenam auctoritatem deducendi animam ad vitam eternam, que proprie dicitur regnum celorum. Hanc autem auctoritatem per claves significat, quia potestas vel iurisdictio super civitatem vel domum solet hominibus dari per traditionem clavium domus vel civitatis. Et quia per clavem domus introeuntibus aperitur et clauditur, dicit autem tibi singulariter ut ostendat quod isti soli et eius successoribus summam et singularem auctoritatem committit. Quare autem Christus unum voluit esse caput totius ecclesie, multas habet notabiles rationes, quas quia alibi tradidi hic ommitto. Secundum autem Rabanum per claves has intelliguntur potestas et descretio. Potestas qua liget vel solvat; discretio qua dignos vel indignos discernat. Secundum quosdam tamen discretio non habet rationem clavis, nisi in quantum includitur in potestate ligandi et solvendi. Quia qui habet plenam potestatem iudicandi eo ipso habet potestatem inquirendi et examinandi et discernendi et tandem diffiniendi. Dicuntur tamen claves in plurali, ad designandum quod hec potestas multa potest et habet aperire et claudere. Et ad designandum quod multas potestates in se continet, sive hec sit sub reali differentia sive non, Et quodcumque ligaveris, id est secundum Glosam quodcumque indignum remissione iudicaveris sive sententiaveris indignus apud Deum iudicabitur.
Et quodcumque solveris, et cetera, id est quemcumque solvendum a peccatis iudicaveris. Dicit autem super terram, id est secundum Glosam dum vivit ligandus vel solvendus. Quia non est data hominibus potestas ligandi vel solvendi mortuos (107rb) sed vivos Sed contra hoc esse videntur multa decreta sanctorum patrum qui dicunt hereticos anathematizatos et anathematizandos fuisse post mortem. Sciendum autem quod hec duo non sunt sibi contraria, si bene intelligantur. Directe enim non potest ab homine ligari vel solvi nisi qui est in hac vita sed indirecte et quasi per accidens potest mortuus ligari vel solvi per hoc scilicet quod imponitur hominibus huius vite quod sic vel sic se habeant ad talem mortuum. Unde anathematizare mortuos non est aliud quam authentice diffinire, quod illi sunt execrandi ab omnibus tanquam precisi ab ecclesia Dei, sicut et canonizare sanctos paradisi non est aliud quam diffinire, et statuere quod a nobis habeantur ut sancti. Ministrando etiam suffragia mortuis quodammodo eos a suis culpis et peccatis absolvit. Et quando finaliter contritos post mortem ab excommunicatione absolvit idem est quod permittere quod suffragia vivorum liberius possint ire ad illos illisque valere.
Nota autem quod sicut quedam est sententia sola asserens veritatem rei prout est vel non est, quedam vero est precipiens hoc fieri vel non fieri. Sic quedam ligatio vel solutio est solum veritatis determinativa, et hoc modo ligare est idem quod ligatum ostendere. Alia est ligans ad aliquam penam aut ad aliquid faciendum, aut solvens ab aliqua pena vel culpa vel opera, ad que quis erat primo ligatus. Intelligendum est autem quodcumque ligaveris vel solveris, scilicet rationabiliter, ligandum vel solvendum. Sic enim intelligende sunt propositiones iuris, alias si solveret matrimonia vel Dei precepta, aut si ligaret ad peccandum, aut ad omnia sua absque causa reliquenda, et sic de aliis consimilibus non esset ligatum vel solutum in celo, id est apud Deum. Loquitur enim more regis committentis baiulo suo plenitudinem potestatis dicendo quicquid tu feceris vel decreveris, ita volo quod sit ratum ac si per me personaliter factum, et veraciter volo censeri illud per me factum esse et decretum. Quod autem primum sit verum patet ex hoc quod dicit hic Ieronimus quod quidam episcopi et presbyteri ex hiis verbis arbitrantur se posse licite damnare innocentes vel solvere noxios, quod ipse valde improbat. Et Dyonisius, in libro Ecclesiatice ierarchie, probat quod ierarchie seu episcopi nichil possunt, nisi solum secundum motum vel regulam Dei. Et Paulus dicit se et alios nichil posse contra veritatem, sed pro veritate, nec in destructionem, sed in edificationem.
Tunc precepit discipulis suis, et cetera. Sed quare hoc precepit, nonne melius eratt eius magnalia aliis revelare? Dicendum quod convenienter hoc fecit primo ad parcendum invidie et scandalo Phariseorum. Secundo, ad docendum eos observare tempus congruum ad docendum vel tacendum fidei documenta. Nondum enim erat tempus sue glorie, sed potius passionis et ignominie. Tertio, ad dandum formam humilitatis ut nollimus inaniter magnificari et famam nostram in populos divulgari. Nota pro misteriis finalis temporis quod sicut in primo Adventu Christi qui fuit in carnem, fuerunt in plebe varie opiniones de Christi persona; discipulis tamen vere et solide confitentibus veritatem (107va) propter quam Christi ecclesia fundata est in eis, sic in secundo Adventu, qui est in Spiritum, sunt et erunt varie opniones de vita Christi. Sed in discipulis eius solide confitentibus altitudinem eius fundabitur ecclesia spiritualis, contra quam porte inferi, id est secte infernalis Anti-Christi, non prevalebunt. Immo habebit summam potestatem aperiendi archana scripturarum et gratiarum et secreta contemplativi status et claudendi ea indignis. Nota tamen quod ex quo erunt solidi in prefata confessione ex tunc vita Christi seu Christus in spiritu vite sue aperte dicet eis, quod tam ipsam quam ipsos oportet ire in Ierusalem et reprobari a scribis et senioribus ecclesie carnalis.
Exinde cepit Iesus. Hic predicit eis suam passionem et resurrexionem, et primo promittitur hec predicatio; secundo, Christi a Petro super hoc increpatio ibi, Et assumens eum Petrus; tertio, Petri reprehensio ibi, Qui conversus; quarto, discipulorum ad passionem consimilem subeundam animatio ibi, Tunc Iesus dixit discipulis suis; quinto, glorie Christi quibusdam ex ipsis et ante mortem ipsorum revelatione promissio ibi, Amen dico vobis.
Dicit ergo, Exinde cepit Iesus ostendere et cetera. Nota quod usque quo firmitatem fidei eorum quod ipse esset Deus per confessionis evidentiam probavit, noluit eis revelare sue passionis secretum. Tum, quia non fuissent idonei sed forte potius, turbarentur ex tali auditu, tum, quia nondum erant digni. In quo docet quod discipulis non omnia sunt ab initio reseranda. Sed quare nunc predicit hoc eis? Ad hoc potest dici quod primo, ut suo tempore ex hoc minus inde scandalizentur; secundo, ut sciant quia voluntarie est eam passurus et ex providentia et predestinatione divina; tertio, ut sciant quod hec passio est res nobilis et desiderabilis; quarto, ut suam resurrexionem et gloriam futuram possit eis predicere; quinto, ut modum perveniendi ad martyrium et ad eterne glorie premium, eos suo exemplo doceret; sexto, ut letis misceat tristia et econverso. Timor enim cum spe et tristitia cum gaudio et humilia cum sublimibus erant miscenda. Et ideo post claram confessionem sue deitatis dicit se abiciendum et moriturum, et post Petri commendationem subdit eius reprehensionem.
Quia oportet eum, non quidem necessitate coactionis ac sue indigentie, sed necessitate paterni precepti et immutabilis caritatis, tam sue quam patris, et finali necessitate nostre salutis ire Ierosolimam. Decebat enim eum ibi pati tanquam in sede divini cultus, et tanquam in loco solemniori et communiori. Erat enim in medio terre Iudeorum et totius orbis et in huius signum Isaac fuit a Patre ad immolandum oblatus.
Et multa pati a senioribus, Ne credatur quod solam mortem sit passurus aut occidi, premittit multa pati a senioribus. Tres proprietates eorum ponit, scilicet, etatis senilis, et scientie magistralis, et principatus seu pontificii sacerdotalis. Quamvis enim contempni a minoribus et idiotis et rusticis quo (107vb) ad quid sit ignominiosius, iuxta illud Iob triginto, Nunc autem derident me iuniores tempore, et cetera, tamen condemnari tanquam reus est ignominiosius quando fit ab hiis qui videntur maturiores et discretiores, et divine legis peritiores, et auctoritate superiores et precipue quia ad contemptum talium facile sequitur hominem contemni ab omnibus aliis et ideo Christus tale genus passionis elegit.
Et occidi, non quidem immediate ab eis. Unde Luce octo decimo et infra viginto dicitur quod, tradent eum gentibus et tertia die resurget. Nota quomodo varia scripture verba ad invicem comparata se mutuo exponunt, cum enim supra duodecimo dixerit quod, tribus diebus et noctibus erit in corde terre, hic tamen et infra dicit quod, tertia die resurget, ex quo oportet quod primum sumatur synodochice. Sed quare Christus sic eligit ad hoc tertiam diem? Dicendum quod in omnibus Dei operibus debuit refulgere misterium et imago beatissime Trinitatis. Unde et supra post triduum pavit turbas, et post triduum inventus est a matre in templo. Anagogice enim resurgit Christus quando eius omnipotentia, sapientia et bonitas, aut quando divine maiestatis trina personalitas clarius innotescit. Allegorice vero post legem et gratiam pervenitur ad gloriam. Et post legem nature et scripture pervenitur ad legem gratie. Et post litteram Veteris et Novi Testamenti, sive post tempus Iudeorum et gentium veniet concordia utrorumque, et tunc resurget intelligentia spiritualis. Moraliter autem post contritionem, confessionem et satisfactionem et per fidem et spem et caritatem resurgit homo a culpa et per tria consilia Christi et per tria exercitia, scilicet operationem, lectionem et orationem resurgit vita perfecta. Litteraliter autem factum est hoc ut perfecto tempore probaretur Christus vere fuisse mortuus, et ideo docuit quod toto Sabbato integro quiesceret in sepulcro. Et aliqua parte prime et tercie diei, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Innumera sunt hic huiusmodi misteria, sed tamen sufficit inuisse.
Et assumens illum, id est trahens ad partem cepit increpare illum, non ex contemptu sed potius, secundum Ieronimum amantis affectu, quod et modus increpandi qui subitur ostendit. Dixit enim absit a te Domine non erit hoc, Ieronimus dicit quod melius habetur in Greco scilicet propitius sis tibi Domine non erit hoc. Ex quo patet quod Petro videbatur quod Christus eligeret rem sibi nocivam et indecentem suo honori, aut quod diceret sibi esse venturum id quod nullatenus de tanto Domino esset credendum, aut permittendum, et hoc secundum. Plus sonat littera nostra que dicit absit a te Domine, sed primum plus sonat Grecum quod dicit propitius et misericors sis tibi Domine.
Qui conversus, id est vertens, directius faciem suam ad Petrum, dixit, Vade post me Sathana, id est adversarie. Non enim sumitur hic prout est nomen appropriatum diabolo, sed prout est nomen appellativum. Aversabatur enim in hoc voluntati Christi in quo Christum quasi preire volebat. Et ideo Christus dixit ei, Vade post me, id est meam voluntatem sequere. Vel secundum Hilarium, Christus sciens quod hoc erat occultus instinctus artis diabolice, licet Petrus affectu benivolo hoc diceret. Ideo Christus ita fortiter sibi loquitur (108ra) attendens potius ad intentionem diaboli quam ad intentionem Petri. In hoc etiam docuit quomodo carnales consiliarios et amicos debeamus severe reicere, quando nobis sub specie pietatis aliquid consulunt contra spiritum Dei. In hoc etiam docuit quam voluntarie ad passionem ibat quando nec minimum sermonem de contrario poterat sustinere. Unde et Andreas inducit hoc contra Egeam ad probandum quod Christus fuit voluntarie crucifixus. Scandalum mihi es, id est materia grandis turbationis, vel quantum est ex tuo verbo impingis me quasi obex ut cadam ab obedientia Patris, et a perfectione tante caritatis et virtutis, quia non sapis ea que Dei sunt, scilicet quo ad hoc, sed ea que hominum sunt. Nota quod non dicit ea que diaboli sunt, non enim diabolico sed humano affectu hoc dixerat. Et ideo Christus sic severe ei loquitur, ut fortius erigat eum ad spiritualem affectum et sensum. Nota autem quod aperte hic Christus docet quod passio sua erat quid divinissimum et quod estimare eam esse quid maximum et fructuosissimum erat vere sapere ea que Dei sunt. Nota etiam quod hic melius dicitur sapis quam scis, quia talia non possunt bene sciri, nisi cum sapore. Nota etiam quomodo unum quid altissimum potest revelari alio ignorato. Permisit autem Christus Petrum hoc ignorare ne de prima revelatione nimis extolleretur, et etiam propter multas alias causas quarum aliquas tetigi supra cum de Ioseph ageretur.
Tunc Iesus dixit, hic exemplo sui hortatur eos ad voluntariam assumptionem passionum, deinde inducit ad hoc per terrorem supplicii et per spem premii et per equitatem divini iudicii. In exhortando autem primo premittit quibus loquitur, scilicet volentibus eum sequi, et in hoc ipso docet ostium vie Dei, scilicet desiderium sue sequele; secundo, ostendit fundamentum seu ammotivum omnis obstaculi ibi, Abneget semet ipsum, id est omnes voluntates suas et omnem curam sui carnalem. Deinde docet viam que est quasi stipes arboris ascendentis ibi, Et tollat, id est super se accipiat, non sub se crucem suam non alienam, id est non invitus aut similatorie. Per crucem, autem intelligitur assumptio difficilimorum per quam funditus moritur homo mundo et carni et vitiis eius, et per quam efficitur homo holocaustum Dei. Postremo vero subdit terminum seu peragrationem vie que est Christum imitari et Christo uniri et subici [et subici] et obsequi ibi, Et sequatur me.
Inducit autem ad hoc per timorem supplicii dicens quia, qui voluerit animam suam, id est vitam seu affectionem suam salvam facere, scilicet a passionibus et nutriendo eam in deliciis, perdet eam, scilicet in inferno, Qui autem perdideret animam suam, id est qui exposuerit passionibus et morti vitam suam propter me, et cetera. Deinde redit super primum, ut magis exaggeret illud dicens, Quid enim prodest homini, quasi diceret tantum damnum et ita grave est perdere animam suam modo predicto, quod illo supposito nichil quantumcumque magnum prodest. Nec hoc est tale quid quod possit utiliter aut recompensative pro aliquo alio dari seu commutari. Deinde ne credatur quod forte illud non eveniet ostendit contrarium, (108rb) ostendens se ipsum futurum iudicem, et hoc potentissimum dicens, quia venturus est in gloria Patris sui, id est cum refulgentia gloria maiestatis paterne, que in eius corpore et anima evidentissime refulgebit. Veniet etiam ut iustissimus quia tunc reddet unicuique secundum opera eius, id est dabit premium vel supplicium secundum merita vel demerita operum. Ex quo nota quod meritum non solum consistit in habitu, sed etiam in actu. Ex hoc etiam patet quod nemo punietur ex hiis que forte facturus erat, sed solum ex hiis que fecit, cuius contrarium quidam stulti dixerunt, sicut refert Augustinus in libro De gratia.
Amen dico vobis. Hanc promissionem facit eis primo, ut quando viderint eam non credant casualiter factum, quod dico prout exponitur de gloria corporis sui quam tribus eorum in monte ostedit. Potest enim preter hoc exponi de gloria, quam eis resurgens per quadraginta dies ostendit, sed primum videtur magis litterale, quia non dicit omnes, sed dicit, quidam de hic stantibus; secundo, promittit hoc ut ex hoc interim confortentur in hiis que audiunt de sua passione, et ut firmius credant quod resurrecturus est et venturus ad iudicium cum gloria Patris sui. Qui non gustabunt mortem, id est non morientur, et est modus loquendi sumptus ex eo quod mors intime sentitur, sicut gustus intime sentit ea que gustat. Venientem in regno suo, id est in tali gloria qualem habebit regnans in celo, et qualem habituri sunt qui erunt in regno illo.