Citations from the Catena Aurea
Aquinas, Thomas. Catena Aurea. Opera Omnia volume 16.
(pg. 4)
Chrysostomus: Sicut post miraculum quinque panum, Dominus turbas
dimisit, ita et nunc: nec autem pedes recedit, sed navigo, ne turba
eum sequatur[É]
CA 16.1.290.
Augustinus: Marcus autem dicit, quod in Dalmanutha: nec est
dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine: nam plerique codices
non habent, etiam secundum Marcum, nisi Mageda.
CA 16.1.290.
Rabanus: Est autem Magada regio contra Gerasam[É]
CA 16.1.290.
Remegius: [É] Quod autem signum postularent, Joannes manfestat:
refert enim cap. IV, post refectionem de quinque panibus, turbam
accessisse ad Dominum, et dixisse: Quod signum facis[É] Patres nostri
manna in deserto comederunt, sicut scriptum est[É] Ideoque et hic
dicunt: Ostende nobis signum de coelo; id est fac, ut uno vel duobus
diebus manna pluat, ut totus populus pascatur, sicut multo tempore
factum est in deserto.[É]
CA 16.1.290.
(pg. 5)
Ieronimus: Hoc apud Graecos in plerisque codicibus non habetur.
Sensus autem manifestus est, quod ex elementorum ordine et
consonantia possunt et sereni et pluviosi dies praenosci. Scribae
autem et Pharisaei, qui videbantur legis esse doctores, ex
Prophetarum vaticinio non poterant cognoscere Salvatoris
adventum.
CA 16.1.290.
Chrysostomus: Sicut ergo in coelo aliud quidem est signum
serenitatis, aliud pluviae; ita et in me putare oportet: nunc enim,
scilicet in primo adventu his signis quae in terra sunt, opus est;
quae autem in coelo sunt, conservantur tempori secundi adventus. Nunc
enim sicut medicus veni; tunc sicut judex adero: propter hoc nunc
occultus veni[É]
CA 16.1.290-91.
(pg. 8)
Glosa interlinearis: Dicit autem, Generatio mala et adultera, id est
incredula, pro spirituali carneum habens intellectum.
CA 16.1.291.
Rabanus: Non ergo generationi illi tentantium Dominum signum coeleste
datur, quale quaerebant, quibus multa signa dedit in terra; sed
generationi quaerentium Dominum, id est Apostolis; quibus
cernentibus, ascendit in coelum, et Spiritum Sanctum misit.
CA 16.1.291.
(pg. 9)
Rabanus: [É] Nota, quod non, sicut in aliis legitur locis, dimissis
turbis abiit; sed quia infidelitatis error insolentium animos
obtinebat, dicitur quod eos reliquit.
CA 16.1.291.
Augustinus: [É] Facto vespere dicitis: Serenum erit, etenim
rubicundum est coelum; id est sanguine passionis Christi, primo
adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane: Hodie tempestas, rubet
enim cum tristitia coelum: illud est quod secundo adventu igne
praecedente venturus est.
CA 16.1.290.
Glosa ordinaria: Vel aliter. Rutilat triste coelum, id est, patiuntur
Apostoli post resurrectionem: post quos me judicare in futuro scire
potestis quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam
aliis in futuro.[É]
CA 16.1.290.
(pg. 10)
Ieronimus: [É] Quomodo autem panes non habebant qui statim impletis
septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines
Mageda?[É] Sed scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum
tollere.
CA 16.2.292.
(pg. 11)
Glosa interlinearis: Quasi dicat: Neque mysterium intelligitis, neque
virtutem in memoria habetis.
CA 16.2.292.
Ieronimus: [É] ecce per occasionem docet eos quid significent quinque
panes et septem, quinque millia hominum et quatuor millia, quae pasta
sunt in eremo. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non
corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat
dogmata; quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram
doctrinam integramque significent?
CA 16.2.292.
Chrysostomus: Ut autem discas quantum in discipulis potuit increpatio
Christi, et qualiter eorum mentem erexerit dormientem, audi quid
Evangelista dicat: Tunc intellexerunt[É] quamvis eo hoc non
interpretante. Interpretatio ergo Domini eos a Judaicis
observationibus abduxit, desides existentes attentiores fecit, et a
parva fide eos eripuit, ut non timeant si quando paucos panes habere
vidaentur, neque pro pane solliciti sint, sed haec despiciant
universa.
CA 16.2.292.
(pg. 12)
Chrysostomus: Ideo autem non simpliciter Caesaream nominat, sed
Caesaream Philippi; quia est et alia Caesarea quae est Strationis:
non autem in illa, sed in hac discipulos interrogavit; longe eos a
Judaeis abducens, ut ab omni timore eruti, libere dicant quae
habebant in mente.
CA 16.3.292.
Ieronimus: Philippus iste est frater Herodis de quo supra diximus,
tetracha Itureae et Traconitidis regionum qui in honorem Tiberii
Caesaris Caesaream Philippi (quae nunc Paneas dicitur) appellauit et
est in prouinicia Phoenicis, imitatus Herodem patrem qui in honorem
Augusti Caesaris appellauit Caesaream, quae prius turris Stratonis
uocabatur et ex nomine filiae eius Libiadem, trans Iordanem
exstruxit. Iste locus est Caesarea Philippi ubi Iordanis ad radices
oritur Libani et habet duos fontes, unum nomine Ior et alterum Dan,
qui simul mixti Iordanis nomen efficiunt.
Comm. in Matt. CCSL 77.4.3.139.
Petrus Comestor: Philippus in termino Judaeae septentrionan
constituit sibi civitatem, quam vocavit Caesaream Philippi, in
memoriam Tiberii, et sui nominis, et est in regione Phoenicis ubi
radicem Libani oriuntur duo fontes, Jor et Dan, quorum rivuli sociati
sub montibus Gelboe, sub urbe Cedar, secus medicabilia balnea,
Jordanem faciunt.[É]
Historia scholastica PL 198.86.1580.
(pg. 13)
Augustinus: [É] sed potest illud movere quod Lucas Dominum
interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc
dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem
Marcus in via dicit illos hoc ab eodem interrogatos. Sed eum movet
qui numquam oravit in via.[É]
De consensu Evangelistarum CSEL vol. 4/43.2.51.216.
Origenes: tractatu ex his quos nunc habemus I. Interrogat Christus
discipulos, ut ex Apostolorum responsionibus nos discamus diversas
opiniones fuisse tunc apud Judaeos de Christo; et ut nos semper
scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis: ut si quid male
dicitur de nobis, occasiones illius praedicamus: si quid autem boni,
ejus occasiones augeamus. Sed et discipuli Episcoporum Apostolorum
intruuntur exemplo, ut qualescumque opiniones audierint foris de
Episcopis suis, referant eis.
CA 16.3.292-293.
Rabanus: [É] Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis
primo sententiis errantium, discipuli probarentur veritatem suae
confessionis non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse
dominicae revelationis arcano.
CA 16.3.293.
(pg. 14)
Chrysotomus: [É] Non autem dicit: Quem me dicunt Scribae et Pharisaei
esse? sed, Quem me dicunt homines esse? plebis mentem quae ad malum
inflexa non erat, investigans. Etsi enim multo humilior quam
oportebat eorum erat de Christo opinio, sed tamen a nequitia libera
erat; Pharisaeorum autem opinio de Christo erat plena multa malitia.
[É] et propter hoc non a principio praedicationis eos de hoc
interrogavit sed postquam multa signa fecit, et multa locutus est eis
de sua deitate.
CA 16.3.293.
Ieronimus: Non enim dixit? Quem me esse dicunt homines? sed Quem
dicunt esse Filium hominis? ne jactanter de se quaerere
videretur.[É]
CA 16.3.293.
(pg. 15)
Ieronimus: [É] Sed tamen turbae sic errare potuerunt in Elia et
Hieremia, quomodo Herodes erravit in Joanne: unde miror quasdam
interpretes causas errorem inquirere singulorum.
CA 16.3.293.
Chrysostomus: Quando vero Dominus de plebis opinione interrogat,
omnes respondent; sed omnibus discipulis interrogatis, Petrus tamquam
os Apostolorum et caput, pro omnibus respondet[É]
CA 16.3.293.
(pg. 16)
Ieronimus: Deum etiam vivum appellat, ad comparationem eorum deorum
qui putantur dii, sed mortui sunt. Saturnum, dico, Jovem, Venerem, et
Herculem, et cetera idolorum portenta.
CA 16.3.294.
Origenes: [É] et ideo dicebatur vivus, sed secundum supereminentiam,
quia supereminet omnibus habentibus vitam: quia solus habet
immortalitatem et est fons vitae, quod proprie dicitur Deus Pater;
vita autem est quasi de fonte procedens[É]
CA 16.3.294.
(pg. 18)
Ieronimus: [É] siquidem Barjona in lingua nostra sonat Filius
columbae. Alii simpliciter accipiunt: quod Simon, scilicet Petrus,
filius sit Johannis, juxta alterius loci interrogationem Joan. XX:
ÒSimon Joannis, diligis me?Ó et volunt scriptorum vitio depravatum:
ut pro Barjoanna, id est filius Joannis, Barjona scriptum sit, una
detracta syllaba; Joanna vero interpretatur Dei gratia. Utrumque
autem nomen mystice intelligi potest: quod et columba Spiritum
sanctum, et gratia Dei donum significet spirituale.
CA 16.3.294.
Chrysostomus: Vanum est enim dicere, Tu es filius Jonae, vel Joanna,
nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter est Christus Filius Dei
sicut Petrus filius Jonae, ejusdem substantiae cum eo qui genuit.
CA 16.3.294.
Chrysostomus: Nimirum autem, si non confessus esset Petrus Christum
proprie ex Patre natum, non esset hic revelatione opus: neque
aestimare Christum unum ex multis filiis adoptivis, beatitudine
dignum esset nam et ante hoc illi qui erant in navi dixerunt supra
XIV, Vere Filius. Dei est hic.[É]
CA 16.3.294-295.
(pg. 19)
Augustinus: [É] Nullus tamen arbitretur quod hic Petrus nomen
acceperit: non enim accepit hoc nomen nisi ubi Joannes, cap. I
commemorat ei dictum esse: ÒTu vocaberis Cephas; quod interpretatur
Petrus.Ó
CA 16.3.295.
Hugo S. Chari: [É] Idem est Latine, et Graece Petrus, quod Syriace
Cephas, nomen a petra derivatum.[É]
Opera 6.16.58.
Ieronimus: [É] Petrus agnoscens. [É] Sed sciendum est quod apud
Hebraeos P littera non habetur nec illum nomen est quod hoc elementum
sonet. Abusiue igitur accipienda quasi per F litteram scripta
sint.[É]
Liber interpret. Hebr. nom. CCSL 72.141.
Chrysostomus: Id est in hac fide et confessione aedificabo Ecclesiam
meam. Hinc ostendit multos jam credituros quod Petrus confessus
fuerat, et erigit ejus sensum, et pastorem ipsum facit.
CA 16.3.295.
Augustinus: [É] et super hanc intelligeretur quam confessus est
Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi; ac si Petrus ab hac
petra appellatus, personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc
petram aedificatur; non enim dictum est illi, Tu es petra, sed Tu es
Petrus: petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut ei
tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum
sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
CA 16.3.295.
(pg. 20)
Ieronimus: [É] Ego portas inferi, vitia reor atque peccata; vel certe
haereticorum doctrinas; per quas illecti homines ducuntur ad
tartarum.
CA 16.3.295.
Rabanus: Portae quoque inferi, etiam tormenta et blandimenta sunt
persecutorum; sed et prava infidelium opera ineptaque colloquia,
portae sunt inferi, quia iter perditionis ostendunt.
CA 16.3.295.
Origenes: Non autem exprimit utrum petrae non praevalebunt in qua
aedificat Christus Ecclesiam, aut Ecclesiae quam aedificat supra
petram: tamen manifestum est quia nec adversus petram, nec adversus
Ecclesiam portae praevalent inferorum.
CA 16.3.295.
Cyrillus: [É] autem hanc Domini promissionem, Ecclesia Apostolica
Petri ab omni seductione haereticaque circumventione manet
immaculata, super omnes praepositos et Episcopos, et per omnes
primates Ecclesiarum et populorum in suis Pontificibus, in fide
plenissima et auctoritate Petri. Et cum aliae Ecclesiae, quorumdam
errore sint verecundatae, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat,
silentium imponens, et omnium obturans ora haereticorum[É]
CA 16.3.295-296.
(pg. 21)
Rabanus: [É] Claves autem regni coelorum ipsam discretionem et
potentiam nominat: potentiam, qua liget et solvat: discretionem, qua
dignos vel indignos discernat.
CA 16.3.296.
Glosa interlinearis: Unde sequitur: Et quaecumque ligaveris, id est,
quemcumque indignum remissione judicaveris dum vivit, indignus apud
Deum iudicabitur: et quodcumque solveris; id est quemcumque solvendum
judicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequentur a Deo.
CA 16.3.296.
(pg. 23)
Ieronimus: [É] Istum locum Episcopi et presbyteri non intelligentes,
aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent
innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Dominum non
sententia sacerdotum sed reorum vita quaeratur.[É]
CA 16.3.296.
Dyonisius: Non inveni.
(pg. 26)
Iernominus: [É] et coepit illum increpare amantis affectu, et obstans
dicere: Absit a te Domine. Vel, ut melius habetur in Graeco:
propitius sis tibi Domine, non erit tibi hoc; quasi necessarium habet
propitiationem.[É]
CA 16.5.298.
(pg. 27)
Hilarius: [É] Sciens enim Dominus diabolicae artis instinctum, Petro
ait: Vade retro post me, id est ut exemplum suae passionis
sequatur.[É]
CA 16.5.298.
(pg. 29)
Augustinus: De gratia. Non inveni.