Isaiah Commentary, Prologue
BN= Paris, Bibl. Nat. nouv. acq. 774, 42-71
PU= Padua, Bibl. Univ. 1540, 1-85
BN52r, PU13ra/Posset autem hic queri an ipse certitudinaliter et presentialiter conspexerit et ea que predixerit ita quod merito eius prophetia possit dici visio. Et quon non videtur, quia illa erant futura contingentia, ergo non poterat videre veritatem illorum in se ipsis, cum nondum essent, nec in causis proximis vel remotis, quia ille non erant determinate plus ad hoc quam ad oppositum. Nec illa futura erant determinata in eis cum posset oppositum evenire. Nec poterat ea videre in exemplari divino, quia hoc non possunt nisi soli comprehensores seu beati. Nec poterat hoc videre per species quascumque in mente [PU sua ADD] existentes, quia species ille cuiscumque conditionis [PU essent, BN esse] possent omnino eedem [PU seu ADD] consimiles in eo esse ante factum [PU et post factum ADD] et esto etiam quod aliter eveniret. Preterea species memoriales nihil ostendunt ut presens sed solum ut absens. nec ostendunt existentiam rerum plus quam non existentiam. Etiam dato quod aliquando representent res [BN quod, PU quasi] ut existentes,. sed species de rebus futuris PU13rb/ et contingentibus non poterat habere nisi memoriales aut ex memorialibus [extractas], quia species visualis per quam sit actus visionis vel vel que secundum aliquos est ipse actus visionis non posset esse nisi obiecto presente. Non poterat etiam [PU hoc] videre aut infallibiliter scire per aliud lumen creatum. quia illud lumen quodcumque esset [BN actu ADD] non poterat per aliquam causam vel per aliquod medium seu rationem earum futurarum existentiam necessario concludere, nec penitus habitudinem alicuius necessitatis de eis. aut in eis ostendere [PU cum nullam talem esset dare. Ipsum etiam lumen idem et, BN cum nullam esset dare ipsius etiam lumen. idem et] omnino invariatum poterat perseverare postquam contrarium evenisset. et tamen constat quod tunc falso ostenderet vel representaret illud quod primo ostendebat. et sic patet quod ipsum erat fallibile et falsificabile per solum varium eventum ipsorum contingentium. Preterea ipse et alii prophete multa dicunt de trinitate et de dei predestinatione et de incarnatione Christi. Sed hoc non [BN poterat, PU poterant] videri nisi a solis beatis designantibus in mente suum aspectum in ipsa essentia dei seu divine lucis nec PU13va/ a non videntibus ea poterant per causas aut per consequentias necessarias investigari. ergo videtur quod nullo modo penitus possent infallibiliter scire. et multo minus quod possent ista presentialiter videre. Iuxta hoc potest queri quo genere visionis ea viderit. an scilicet solum intellectuali BN52v/ an ymaginaria vel corporali vel omnibus modis. Ad questionem primam dicunt quidam quod Augustinus voluit quod prophete viderent omnia hec in rationibus ydealibus eterni exemplaris. verba enim hec ipse dicit expresse in libro de civitate [BN dei ADD] et in pluribus aliis locis quomodocumque ipse intellexerit ea. et sicut in questione an aliquid positum in mente in vita ista a nobis [PU apprehensum, BN reprehensum] sit deus recitavi. Quidam [sibi, igitur] attribuit quod ipse senserit quod omnis homo actu intelligens videat aliquid de luce increata, et quod omnia que scit aliquomodo videt in ipsa, sic tamen quod stulti [PU vel, BN et] rudes [PU qui pauca sciunt vident ibi generales regulas entium ADD] sine quibus nihil potest sciri, sapientes vero vident ibi ultra hoc regulas virtutum et sapientie, prophete vero vident ibi ultra hoc rationes seu ydeas contingentium PU 13vb/ et multa dei secreta que sunt super communem intellectum sapientium. Neutri tamen sunt ex hoc beati quia non vident nec attingunt divinam lucem in tantam copiam quod expellant omnem [miseriam, misteriam] eorum. Multi vero magis volunt eum [PU sentisse? BN sensisse] et hoc ipsum cum eo [PU sentiunt, BN sensiunt] quod ipsa essencia lucis increate non videatur ab aliquo [nostrum] immediate sed solum quod immediate attigitur ut est ratio rerum representativa. et hoc modo dicunt eum [PU sentisse, BN sensisse] totum modum predictum excepto quod lux ipsa [obiective] non videatur. Alii vero volunt quod aliquid lumen creatum infundatur a deo per quod prophete huiusmodi vident, non tamen immediate in deo vero in regulis eternis. Volunt etiam quod aliquando cum illo lumine alique species [creentur], aut quod de illis que sunt in memoria nove compositiones formentur, aut quod per apparitiones angelicas alique generentur in mente prophetarum. Qui autem hunc ultimum modum tenent videant [PU quomodo, BN quam] [rationi] premisse et aliquibus consimilibus que ad hoc ipsum induci possent satis facere queant. Preterea quid erit PU 14ra/ istud lumen creatum et quid erit actus eius? Non enim erit ipsa potentia nec pars eius, nec species genita in acie intelligentie, nec species [PU memorialis, BN in(?) eodem] nec habitus scientie qui est quedam habitualis [BN nec ADD] affirmatio seu negatio compo[sitio]num seu proportiunum scibilium. Nec erit habitus oppositionis vel fidei.
Secunda vero opinio solummodo caveantur illa inconvenientia et pericula que in illa iam predicta questione cavenda esse monstravi placet mihi, quamvis fatear me nescire evadere illa tenendo istum modum. Contra istum [BN tamen ADD] modum nihil facit ratio superius premissa, quia certum est quod rationes exemplaris eterni [BN scilicet ADD] infallibiliter et presentialiter representant contingentia futura, quamvis dicere qualiter per rationes eternas videbant articulum de trinitate vel secretam voluntatem divine predestinationis vel reprobationis non videndo obiective lucem [PU inde creatam, BN increatam] non videtur facile, et fateor quod ego [PU hoc ADD] nescirem. Preterea nunquam prophete continue post acceptam prophetiam seu visionem de tali re vel tali semper ex tunc videbant eam in BN53r/ rationibus eternis PU14rb/ sicut fecerant in hora revelationis. Si enim non intuebantur hoc ibi nisi solum in illa hora, tunc quero quomodo erant infallibiliter certi de illis rebus futuris quando eas populo predicabant vel promulgabant vel scribebant vel quando eas secum recogitabant. Non enim poterit dici quod essent certi per hoc quod viderent eas in rationibus eternis. Sed forte solum per hoc quod recordebantur se eas ibi vidisse eo modo quo Paulus etiam post raptum erat certus se raptum fuisse in celum et illic verba archana se audivisse.
Preter hos autem modos est quorumdam modus satis facilis ad sustinendum et ad intelligendum, dicunt enim quod certitudo prophetalis sumit suum principale fundamentum ex [PU sensu, BN respectu] immutationis seu apparitionis fit in mente prophete. Complementum vero ex data illustratione [PU vel, BN seu] contemplatione alicuius non humane sed divinissime et superintellectualis rationis. Ex primo quidem sumit hoc modo certitudinem. Quando enim mens altissime et [BN intimissime, PU intentissime?] et vivacissime [immutatur? immuratur?] a deo non potest dubitare illam [immutationem? immurationem?] PU14va/ esse a deo ac per consequens et illa que sibi tunc ostenduntur vel dicuntur quodam certissimo sensu vel gustu sentit esse a deo, et eo ipso est certissima quod illa infallibiliter sunt vera. Ex secundo vero sumit hoco modo certitudinem, in ipsa visione seu allocutione et in ipsa re prout est obiectum talis revelationis sentit aliquando mens prophetica [PU quandam?, BN quodam?] gustum [PU veritatis et ADD] divinitatis aut cuiusdam divinissimi ordinis in quo quodam [PU in infallibile, BN ineffabile] divine sapientie homo apprehendit esse ita quod non potest dubitare quin illud quod videt sit verissimum et divinissimimum et tamen cum hoc bene videt quod nullo modo possit illud probare per rationem humanam. Si vero dictatur quod huius divinissimas rationes non potest quis gustari aut intueri nisi sibi representetur [BN a deo, PU in deo], dicendum quod secundum hoc sequeretur quod nullus posses contemplari deum per specula rationum creatum et conceptivum [transcendentium] qui per negationes et superexcessus formantur et abstrahuntur ex ipsis secundum doctrinam Dyonisii, unde ille ipse in libro de mistica theologia dicit quod summe rationes [visorum] PU14vb/ que contemplantibus in [vertice] mentis idest contemplationis apparent non sunt ipse Deus ymmo sunt inferiores [PU ipso, BN aliquo?], ipse etiam in libro de angelica ierarchia 4o capitulo vult quod divinas visiones quas prophete et sancti patres [PU nostri? ADD] videbant per angelos intermedios formabantur in eis sicut ibidem probat. Nec per hoc nego quin tunc vere Deus ipse et eius veritas et suavitas gustetur. Sed quod non attingitur per immediatam visionem immo semper per creati speculi mediationem. Sciendum tamen quod non semper quicumque propheta suscipit propheticam revelationem cum gustu cum aliquando malis multa revelentur ut Balaam et illis de quibus in Mt. dicitur domine [BN domine ADD] nonne in nomine tuo prophetavimus. Scio[que] me vidisse personam sanctissimam secreto mihi referentem quod in locutionibus propheticis que intra cor eius a deo modo intellectuali fiebant BN53v/ in principis gustum dulcoris in eis sentiebat, et cum [BN gustu ADD] annexo formabantur in corde eius procedente vero tempore fiebant in ea [BN eo] sine huius gustu. Rursus sciendum PU15ra/ quod non semper visio prophetica certificat cor videntis, ymmo aliquando dubitat vel ignorat an sit a deo, aliquando vero semiplene certificat. Constat enim quod deus et angeli eius [PU sic, BN sicut] possunt immittere aliquam quod ex modo immissionis non poterit apprehendi an sit a bono spiritu vel a malo, alias donum discretionis spirituum non esset aliquando necessarium in huiusmodi examinandis et discriminendis. Rursus sciendum quod etiam quando certificat se a spiritu bono, non semper illustrat ad intelligentiam eius [PU quod, BN quia] per eam significatur. Unde Daniel viderat et audiverat visionem et [PU allucuciones, BN allocutines] angelicas et divinas quamvis certus esset quod a Deo erant adhuc tamen querit intelligentiam visionis et aliquando dicit se ignorare [PU eam ADD], et idem invenies de Iohanne in Apocalypsi et clarius in Nabuchodonosor et Pharaone, quamvis [nec?] de illis costet an scirent sompnia sua esse a deo. Aliquando etiam illustratur mens ad intelligendum aliquid de significatione eius sed non ad totam. Unde et virgo salutationem et promissionem ab angelo sibi factam bene noverat esse a Deo et bene intelligebat PU15rb/ quod de conceptu filii dei sibi consubstantialis et coequalis sibi fiebat promissio illa, nondum tamen noverat an modo spirituali vel carnali esset hoc complendum. Aliquando etaim sicut homo ibi totam unam significationem sed nondum omnes quas Deus ibi comprehendere intendit per eamdem enim visionem [plerium?] [PU quam? ADD] multa et innumera significare intendit. Si autem queras quomodo et per quid ista intelligentia datur meo iudicio hoc poterat fieri ex [trinu?] concursu, aut ex altero illarum trium. Primum est [PU donatio, BN donationis] alicuius dispositionis habitualis. Secundum est applicatio seu motio alicuius conversationis actualis ad quam aliquis sensus vel aliqua actualis cogitatio seu animadversio sequuntur. Tertium alicuius obiecti ostensio sive per se et in se ostendatur sive per compositionem seu oblationem specierum [PU, memoralium, BN moralium]. Habitus vero qui ad hoc valet triplicis generis esse potest. Aut enim dicit solam exacuitionem et clarificationem aciei ipsius intellectus. Sicut enim alibi ostendi quidam habitus sunt in intellectu qui non dicunt nisi quandam habitualem [exacuitionem?] PU15va/ et clarificationem ipsius intellectus, aut dicit aliquam scientiam habitualem ita quod datur homini habitualis intelligentia alicuius veritatis, aut dicit adhesionem habitualem per modum fidei adherentem utpote quod homo firmissimam estimationem et credulitatem quod ita sit aut erit, et hoc ut credo est unum de hiis que generalius et magis continue certificant mentes prophetarum. Unde et hoc est magis commune bonis et malis prophetis. [Medius?] autem modus circa contingentiam aut super intellectualia que rationibus sillogisticis probati non possunt, non credo quod habeant rationem scientie vel intelligentie ubi [PU inter? BN iuxta] modum in principio huius positionis premissum, et ille modus fundatur in fide, sicut flos vel fructus in arbore vel radice. Primum habitum credo quod habebat Daniel quando dicitur quod dederat ei Deus intelligentiam sompniorum et visionum. Erat enim sibi datum quodam clarum accumen in intellectu, et quedam [BN ?] BN54r/ vivacitas in affectu ad faciliter et profunde examinanda sompnia, an essent a bono spiritu vel non, et an PU15vb/ hoc vel illud significarent. Estimo etiam quod data erat ei aliqua habitualis scientia seu sapientia generalium legum seu regularium divine providentie secundum quas regit omnia et specialiter humana secundum quas iudicabat de sompniis illis sicut suo modo per principia universalia iudicamus de particularibus conclusionibus. Et hoc modo Iachim in libro de concordia et in expositione Apocalypsis dicit se subito accepisse totam concordiam veteris et novi testamenti quantum ad quasdam generales regulas, ex quibus ipse postmodum aliqua quasi argumentando deducit, et ut sibi videtur aliquando sic, quod ex hoc extimat se habere certam intelligentiam conclusionis sic deducte, aliquando vero non nisi probabilem coniecturam in qua plerumque potuiit falli. Et est simile in naturali lumine intellectus nobis ab inicio nostre conditionis iuncto. Per illud enim sine aliqua argumentatione apprehendemus et scimus [PU prima ADD] principia et demum aliqua conclusiones necessario inferimus per illa, aliquas vero solam probabiliter, et in hiis pleramque fallimur. Non tamen ex hoc sequitur quod lumen PU16ra/ illud [PU non ADD] sit a Deo aut quod in se sit falsum quid [PU signatur? BN signantur]. Dico quia quidam ex hoc volunt concludere quod tota intelligentia Ioachim fuerit a dyabolo vel a coniectura spiritus humani, quia in quibusdam particularibus loquitur opinabiliter et forte aliquando fallibiliter. Ultra hoc [PU autem, BN aliqui] aliquando per angelos convertuntur et applicantur potentie nostre sic efficative quod ex hoc quidam sensus et quedam vivaces affectiones et credulitates seu estimationes sequuntur in nobis quas aliquando instinctus seu impulsus vocamus. Unde Caiphas habuit forte aliquem occultum et subditum instinctum seu impulsum tam in immaginativa quam in interpretativa ad dicendum quod expedat unum hominem mori etc. Non enim ex intentione aut aliqua voluntate bona illa dicit de Christo. Credo autem quod sine hoc [n]ullum donum habituale datum Danieli vel Ioseph vel aliis prophetis sufficeret ad omnes divinas visiones intelligendas et interpretandas. Ulterius sicut videmus quod aliquando qui advertit aliqua [PU grana auri in arena, BN grana? antiqua] que non alius, quamvis eadem loca in generali aspiciat, et consimiliter videmus quod aliquis PU16rb/ perlegens libros aliquos animadvertit ibi aliqua notabilia et aliqua corelaria que non alius, ex quibus etiam minus ingeniosus plerumque aliquam subtilitatem ibi intelligat quam subtilior non advertit. Sic per angelos aliquid notabile quod est [quasi?] hostium intelligentie visionis. Aliquando ei qui videt visionem proponitur ex quo statim incipit advertere intelligentiam visionis illius, et iste est unus modus per quam Deus [BN subito, PU ??] docet maxima de scripturis sacris, [PU quia ADD] quedam sunt ibi velut grana auri hinc inde dispersa que sunt quasi stille et quedam hostia et principia apparentia occultos et diffusos sensus scripturarum. Datur enim homini tunc advertere correlariam [PU habitudinem, BN habitudine] illarum ad [multa] que [PU latent, BN lateret] communiter intuentes scripturas. Sustinendo autem hunc modum ad premissam rationem iam fere responsum est quo ad maiorem partem ipsius. Unde non BN54v/ restat respondere nisi ad aliquid quomodo scilicet stante certitudine infallibili rei contingentis in mente prophete poterat contrarium evenire. Ad quod dicendum PU16va/ quod eventus contrarius nunquam poterat simul stare cum certitudine prophete sicut [PU a nec ADD?] Antichristum non vere venire aut iudicium finale non [fore] non possit simul stare cum certitudine seu veritate PU fidei, BN fide?] mee, et tamen quantum ad potentiam potest contrarium evenire. Hec autem difficultas in questione de dei prescientia plenius est tacta. Ibi enim habet tangi quia certitudo prophete non venit ex aliqua convenientia vel habitudine [necessaria?] inter causam et effectum contingentem, nec ex presentiali visione ipsorum contingentium nec ex actuali existentia eorum, sed folum ex hoc, quod homo immobiliter adheret deo et eius revelationi. Infallibilitas vero seu [PU infalsificabilitas, BN falsicatas] eius ex hoc venit quod licet possit aliter evenire nunquam tamen aliter eveniet et hoc a deo est presentialiter et infallibiliter visum. Ad secundum questionem dicendum quod prophete visionem intellectualem habebat quia sicut dicit beatus Petrus, optime noverant quod secreta Christi [BN dei] nobis et pro nostro tempore predictebant, et ex litera eorum [PU dicta significabant ADD] aperte patet quod secundum PU16vb/ hoc [BN quod aperte patet] quod eorum dicta significabant aliquid implendum in tempore suo perfecte illa intelligebant. De visione vero imaginaria sciendum quod duplici modo poterat in eis esse uno modo prout est necessaria ad specificationem seu determinationem intellectualium conceptuum ut verbi gratia quando Isaias vidit [PU vel, BN et] audivit quod virgo PU concipet, BN conciperet] Emanuelem, oportebat quod ipse tunc cogitaret corpus virginis et sexum femineum actumque concipiendi et PU patiendi, BN pariendi] et infantile corpus puri sub aliqua particulari determinatione quod comuniter fieri non potest sine ymaginatione quantitatis et figurarum et sensibilium colorum et aliarum qualitatum, nisi forte hoc fieret in aliquo raptu ita excessivo in quo funditur omnis actus ymaginationis cessaret, non solum apertus, sed etiam occultus, quod ideo dico, quia aliquando multos actus habemus qui nos latent sicut probat Augustinus libro de trinitate de scriptore qui prius apud se cotitat formam litere et modum movendi manum et pennam licet ipe [PU hoc] cogitare non avertat et de eo qui [cordetemus] dicit Psalmus quia prius PU17ra/ [PU precogitat, BN cogitat] versum sequentem quam cum lingua proferat. Quantum igitur ad hunc modum nihil inconveniens dicere quod prophete communiter habebant actum ymaginationis subservientem visioni intellectuali.. Secundo modo potest accipi pro apparitione formarum figuralium per angelos formatarum, et sic etiam sepius creduntur plura vidisse, quamvis non semper, et sic vidit Isaias, sedentem dominum super solium excelsum, quamvis potest esse quod hoc viderit visione corporali, sicut enim angelus occulis nostris aliquando apparet in corpore assumpto, sic varias figuras et formas potest in visione nostris oculis exibere et varias voces nostris auribus. Igitur ad questionem breviter dici potest quod corporalem visionem aliquando habebant non tamen semper. Et ymaginariam secundo modo sumptam consimiliter ymaginariam vero primo modo sumptam credo quod semper aut in maiori parte habebant. Verumptamen illa a nobis communiter non vocatur visio quia illa magis [PU assumitur, BN sumitur] aplicantibus intellectam nostram et ymaginativam, per consequens ad illud quod volumus cogitare quam quod ab alio nostris aspectibus offeratur, intellectrualem vero [PU semper quo ad quid, BN per quo ad aliquid] habebant saltem quo ad hoc quod bene sciebant visionem
[From here, BN only:]
esse a deo et ut plurimum saltem quo in fine visionis intelligebant quid visio significabat.
(Last revised Sept 11, 1997.)