GENESIS COMMENTARY: RE. GEN. 41

 

A=MS Florence, Bibl. Naz. Conv. sopp. G1.671

B=MS Rome, Bibl. Vat. Ottob. lat. 694

ED=Sancti Thomae Aquinatis Opera Omnia, Parma, Typis Petri Fiaccadori, 1868, vol. 23, pp. 118-119.

 

(A121vb)[B245rb] Potest autem [ED hic ADD] queri an Ioseph habuit aliquod lumen habituale per quod possit [ED posset] investigare aut scire significationes sompniorum et [ED aut] visionum. Et videtur quod sic, quia in tribus sompniis que hic interpretasse [ED interpretatus fuisse] [ED,B narratur non dicitur quod deus tunc in speciali illas interpretationes ADD] revelaverit ei. Et ipse [ED etiam ADD] antequam specificarentur ei sompnia illa [ED videbatur A,B unclear] confidere et sentire se [ED habere ADD] aliquod [AD a Deo] facultatem interpretandi illa, unde ad pincernam et pistorem dicentes sibi sompnium vidimus dixit Numquid non dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis pharaoni et [ED etiam] secure dixit [A,B quod deus revelebat ED absque me respondebit deus] prospera pharaoni. Preterea Danieli primo dicitur quod deus [A122ra] dedit danieli intelligentiam omnium visionum et sompniorum. Dicendum quod si quis nomine habitus [A aut; B vel] [B245va] habitualis facultatis improprie accipiat quemdam modum se habendi hominis ad deum seu potius dei ad hominem ad sibi faciliter et plenarie assistendum in omni sompnio vel visione significantia [ED significativa] sibi revelanda sic nihil inconveniens hoc in aliquibus sanctis fuisse. Quod autem per aliquem habitum luminis creati possent scire omnia non videtur esse possibile. Primo quia omnis habitus creatus est finitus et ad finita aliqua limitatus. Secundo quia sompnia sunt aut esse possunt generum et modorum diversissimorum ad quem [ED quae] itaque [ED utique] habitus unius [ED unus] determinate speciei [ED determinate speciei OM] non poterit se extendere. Tertio quia species in visionibus apparentes non habent ex sua propria natura infallibiliter aut [A taliter? B causaliter? ED OM] [A aut; B vel, ED OM] immobiliter significare [A ad quem; B quem; ED omnia quae] significant, ergo habitus predictus non poterit per illas species sufficienter iuvari ad sciendum omnia significata. Immo oporteret quod prius per se sciret omnia illa et ultra hoc quod sciret illa [B illas] per tales species significari et [ED etiam] quando [B quomodo?] eadem veritas per diversa sompnia diversarum specierum significaretur oporteret [ED oportet] illum totum hoc prescire [B scire]. Quarto quia aut iste habitus erit habitus scientie in se specialiter tenentis determinatam veritatem omnium sompniorum et suarum interpretationum aut erit habitus scientie solum in universali illa scientis. Non autem in speciali aut erit habitus ingenii seu ingeniosi acuminis sive luminis ad rationabiliter investigandas et probandas determinatas significationes sompniorum vel visionum. Primum autem non potest dari sine actuali infinitate equivalente infinitis habitibus [A habentibus] infinitarum scientiarum. Et preterea tunc [B tunc OM] non iuvaretur [B tunc ADD] in aliquo ex relatione sompni- [B 245vb] orum sibi facta. Immo [A,B ita sciret; ED sciret in aliquo ita] totum ante relationem sicut prius [ED post]. Secundus autem modus non sufficit quamvis forte nec talis motus scientie universalis ad omnia de facili dari possit. Tertium autem non est possibile, tum quia futura contingentia ad utrumlibet indifferenter se habentia non possunt per rationem probari aut investigari quia non per causas eorum nec per effectus nec per quecumque antecedentia ex quibus illa contigentia necessario concludantur. Preterea quomodo per rationem argumentativam poterit quis pro libitu penetrare et investigare omnia secreta presciencie dei et omnia proposita voti sue. Ad primum [ED autem incontra] dicendum quod Ioseph non innuit nisi deum sibi assistere ad ipsum prout expediet [ED expedierit] illustrandum, et ideo solum primum modum sibi ascribit quamvis nec illum [A ipsum?] nisi sub certa mensura beneplaciti dei. Si autem queras quomodo ipse sciebat quod deus sic assisteret ei, dicendum quod partim per intimum instinctum et sensum divine familiaritatis ad se, partim per expressam revelationem qua deus expresse dicit [A eis? B sanctis ED ei] quod in omnibus [ED scilicet ADD] pro loco et tempore eis [ED ei] assistet [ED assiteret]. Et per hoc patet [ED etiam responsio ADD] ad secundum scilicet de Daniele. Nam sequenti [A 122rb] capitulo subditur quod ipse nescivit sompnium Nabugodonosor A usque ad; B usque quo per; ED nisi quando per] spiritualem visionem revelatam est ei [ED ei OM]. Sciendum est etiam quod licet homo non habeat in se [ED in se OM] lumen creatum sufficiens ad omnia indaganda [A creatum sufficiens ad omnia indaganda ADD], potest tamen habere quamdam spiritualem mundiciam et perspicaciam intellectus et gustus ad veritatem sibi propositam perspicatiter degustandam et discernendam ab omni falsitate seu falsa significatione opposita sibi [ED sibi OM], et hoc habent sancti per quemdam altum [A altium?] et super- [B 246ra] mundanum gustum et sensum divine eternitatis et sue eterne veritatis et bonitatis, sicut videmus quod per notitiam speciei humane de omni sibi oblato cognoscit homo an sit homo vel non, quamvis de absentibus hoc non possit, sicut etiam peritus in discernendis vinis per [A,B habituatum exercitium; ED habitum] sui gustus ad solum gustum [ED ad solum gustum OM] discernit vinum bonum a malo et sapidum ab amaro quamvis de A,B ingustatis; ED non gustatis] vel absentibus hoc non possit. Huiusmodi autem sensus spirituales deus diversimode distribuit sanctis suis. Nam quidam habent [A vivacöi; B vivatioiê= vivaciorem?; ED OM] sensum ad discernendum mores hominum, quidam ad discernendum spiritus malos ab angelis bonis, quidam ad discernendum visiones ad deo immissas, et hoc habebat Daniel et Ioseph, modo tamen predicto.

(Last revised Oct 9, 1997.)